Praeambulum
Praeambulum
Ad intelligentiam igitur huius partis incidit hic quaestio circa tria. Primo enim quaeritur de deletione originalis culpae. Secundo quaeritur de vitio concupiscentiae remanente. Tertio quaeritur de aequitate divinae iustitiae in infusione et punitione animae. Circa primum quaeruntur duo. Primo quaeritur, utrum baptismus deleat originale quantum ad culpam, quae est in mente. Secundo vero quaeritur, utrum deleat quantum ad eius causam, quae est in carne.
On this page