Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum parvuli decedentes in solo originali puniantur aliquo dolore interiore.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Per illud Ioannis Chrysostomi, qui dicit : "Excludi a bonis aeternis et alienum effici ab his quae praeparata sunt iustis, tantum generat cruciatum,tantum dolorem, utetiam, si nulla extrinsecus poena torqueret, haec sola sufficeret". Ergo, si parvuli excludentur sicut adulti, videtur quod maxime cruciabuntur interiori dolore et gemitu.
Item, quandocumque aliquis desiderat aliquid et illo privatur, necessarium est illum tristari et dolere ; sed omnes homines naturaliter desiderant beatitudinem : ergo, si parvulorum animae aeterna beatitudine privantur, videtur quod ex hoc necessario tristentur.
Item, anima parvuli, dum unitur carni, contrahit concupiscentiam ; cum ergo separatur a corpore, remanet in ea infectio illa contracta et ipsa potest exire in actum ; hoc constat : ergo potest concupiscere. Sed concupiscentia semper est vel cum delectatione vel cum poena : cum delectatione, si habet quod desiderat ; cum poena, si non habet. Ergo, si animae parvulorum delectationibus erunt privatae, videtur quod doloribus interius erunt afflictae.
Item, parvuli decedentes cum originali et antiqui Patres in limbo existentes, utrique privabantur visione divina. Si ergo ampliori debebant poena puniri parvuli, qui habebant culpam, quam Patres, qui nullam habebant culpam, videtur quod ex ipsa carentia visionis Dei aliquam tristitiam animae parvulorum habeant.
Item, maior dolor est alicui, quando privatur aliquo bono sine causa, quam quando privatur ex causa aliqua : ergo pari ratione maior debet esse dolor, quando privatur ex minori causa, quam quando privatur ex maiori. Si ergo animae parvulorum ex minori causa privantur visione divina quam animae adultorum, videtur quod magis doleant interius.
Item, animae parvulorum per naturam habent affectiones ; sed affectiones necesse est vel quietari vel per eas animam affligi : inquietudo enim affectionum non modica est afflictio ; sed affectiones parvulorum non erunt quietatae, alioquin iam essent in quadam beatitudine - solus enim Deus est, qui quietat desiderium animae - ergo videtur, quodsi anima erit in affectionum varietate et inquietudine, quod erit continue in dolore et in afflictione.
Sed contra : Magister in littera : "Nullam aliam poenam sensuri sunt parvuli, ignis materialis, vel conscientiae vermis, nisi quod Dei visione carebunt in perpetuum". Ergo videtur quod non habeant dolorem internum.
Item, originale inest animae ex unione ad carnem : ergo, si aliquo dolore debet anima cruciari merito originalis peccati, illo potissime cruciari debet qui inest animae secundum carnem. Si ergo caro non cremabitur igne materiali, videtur quod anima non cruciabitur dolore spirituali.
Item, si parvuli, decedentes in originali dolebunt post hanc vitam, aut dolebunt de culpa aut de damno. Si de culpa dolebunt, ergo erunt iusti. Si de damno dolebunt, cum illud damnum et poena carentiae visionis Dei sit iusta, et qui dolet de iusto est iniustus, videtur quod in animabus decedentibus cum originali non tantum sit culpa originalis, sed etiam actualis.
Item, si parvuli dolebunt de amissione illius summi boni, cum ipsi virtutem patientiae non habeant, et qui dolet de aliquo malo, carens virtute patientiae ; murmurat contra punientem vel infligentem, ergo videtur quod animae parvulorum murmurent contra Deum. Sed nullus potest murmurare contra Deum nisi inique et iniuste : ergo videtur quod post egressum a corpore animae decedentes in originali magis efficiantur iniquae quam ante ; quod est impossibile.
Item, si dolent, aut credunt se habituros illud bonum aut certi sunt quod nunquam habebunt. Constat quod non exspectant illud bonum habendum, cum non habeant spem. Si ergo dolorem habent de bono amisso cum certitudine nunquam habendi, videtur quod habeant desperationem ; sed desperatio est acerbissima omnium poenarum infernalium : ergo parvuli punirentur poena acerbissima ; quod impium est dicere.
Item, si dolent, aut dolent in summo aut non. Si in summo dolent, ergo acerbissime puniuntur. Si non dolent in summo, ergo processu temporis possunt magis et magis dolere, cum dolor ille ortum habeat ex interiori affectione : ergo in eadem dispositione manente culpa, videtur quod in eis crescat poena ; quae duo sunt incompossibilia.
Conclusio
Parvuli decedentes in peccato originali carebunt interiore dolore, non autem cognitione
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, quia super hac quaestione nec expresse loquitur Scriptura nec expresse eam Sancti determinant, ideo doctores theologiae hic opinantur contraria.
Quidam enim volunt dicere quod parvuli carebunt et cognitione et dolore. Cognitione quidem carebunt, exigente iustitia ; dolore carebunt, exigente misericordia, iustitia namque exigit ut non detur eis post hanc vitam donum aliquod cognitionis, quod in hac vita non habuerunt. Unde sicut caruerunt cognitione fidei et omni genere cognitionis intellectivae illi qui mortui sunt ante usum rationis, sic etiam carebunt post hanc vitam ; nec diuturnitate temporis addiscent, sicut nec moriones, qui nihil plus sciunt quando moriuntur quam quando nascuntur, etiamsi multo tempore vixerunt. Misericordia exigit ut non habeant poenam actualis doloris, cum non habuerint maculam culpae actualis ; et ideo iusto suo iudicio privat eos Deus omnium eorum cognitione quae possent eis inferre dolorem. Melius est enim talia ignorare quam scire, sicut peccatori proclivo ad peccatum melius est ignorare quam nosse ea quae eum inclinant ad peccatum.
Sed, quia difficile est intelligere quod anima separata non habeat usum rationis et non cognoscat ea saltem quorum cognitio est ei naturaliter inserta, cum ex parte corporis impedimentum non habeat, ideo alii aliter opinantur quod animae parvulorum et habebunt cognitionem et habebunt etiam dolorem. Scient enim propter quid factae sunt et scient se illo bono merito originalis culpae esse privatas ; et propterea dolorem habebunt et affectiones doloris in eis alternabuntur. Attamen non habebunt dolorem, qui mereatur dici vermis, quia non habebunt remorsum quod perdiderint illud bonum propter propriam negligentiam et contemptum ; et pro tanto dolor eorum erit multo mitior quam dolor adultorum.
Sed quoniam plura videntur inconvenientia sequi, si ponatur ipsos dolere, sicut in opponendo monstratum est, tum propter hoc quod dolor ille est absque patientia et absque spe, et ita cum murmure et desperatione ; tum etiam quia dolor animae redundat in carnem ; et si talis dolor ex deliberatione procedit, non videtur esse absque actuali obliquatione : propter haec et his similia est tertius modus dicendi, videlicet quod animae parvulorum carebunt actuali dolore et afflictione, non tamen carebunt cognitione. Et illud potest satis rationabiliter intelligi per hunc modum. Decedentes enim in solo originali quasi medium tenent inter habentes gratiam et culpam actualem ; et quoniam status retributionis debet respondere statui vitae praesentis, in tali statu debent animae parvulorum poni ut quasi medium teneant inter Beatos et aeternis ignibus cruciatos. Quoniam igitur Beati carent malo poenae sensibilis et cum hoc habent Dei visionem, damnati e contrario sunt in tenebris et puniuntur poena sensibili, parvuli secundum rectum ordinem divinae aequitatis debent communicare in uno cum damnatis et in alio cum Beatis. Sed non possunt communicare cum Beatis in habendo divinam praesentiam, quia tunc in nullo communicarent cum damnatis : praesentia enim visionis Dei non stat cum poena sensibili. Ideo cum Beatis communicant in hoc quod carent omni afflictione exteriori et interiori ; cum damnatis vero in hoc quod privantur visione Dei et lucis corporalis. Parvuli igitur, sic divino iudicio iusto inter Beatos et simpliciter miseros quasi in medio constituti, hoc noverunt, et cum ex una parte consideratio generet desolationem, ex altera consolationem, ita aequa lance divino iudicio eorum cognitio et affectio libratur et in tali statu perpetuatur, ut nec tristitia deiciat, nec laetitia reficiat. Et in hoc mirabilis ostenditur ordo divinae sapientiae, qui cuncta novit suis locis disponere et ad sui gloriam ordinare. Nam sicut in Beatis potissime manifestatur misericordia et in .damnatis potissime claret iustitia, sic In istis manifestatur misericordia simul et iustitia. Et ex hoc patet quod non facit frustra Deus animas, quas novit de corpore ante susceptionem baptismatis egressuras. Omnia enim facit Deus ad gloriam suam manifestandam.
Unde si tu quaeras quid parvuli faciant, utrum addiscant vel conferant vel aliquod aliud opus exerceant, breviter ego respondeo quod divinae iustitiae aequitas et immutabilitas in eodem statu quantum ad corpus et quantum ad animam, sive quoad cognitivam et quoad affectivam, perpetualiter eos consolidat ut nec proficiant nec deficiant nec laetentur nec tristentur, sed semper sic uniformiter maneant, ut sint materia laudandi divinum iudicium, quod sic est aequum et iustum ut nullum bonum remaneat irremuneratum, nullum malum remaneat impunitum et perfectissime teneat medium inter superfluum et diminutum. Secundum hanc igitur positionem concedendae sunt rationes ostendentes quod parvuli non sentient spiritualem dolorem.
Ad rationes
Ad illud vero quod obicitur in contrarium de Ioanne Chrysostomo, dicendum quod intelligit de his qui excluduntur merito actualis peccati, qui vermem conscientiae et remorsum sunt habituri, et ideo non habet locum in parvulis.
Ad illud quod obicitur, quod tristitia necessario sequitur, quando desiderium non impletur, dicendum quod verum est, quando nec impletur in se nec fit recompensatio secundum aestimationem desiderantis. Quando vero secundum aestimationem desiderantis aliqua recompensatio fit, non necesse est tristari ; sicut multi, qui vellent esse in paradiso, bene consolantur de statu vitae praesentis, quia contenti sunt eis quae habent, quamvis modicum habeant. Sic et in parvulis intelligendum est esse, quod eis sufficiat status suus nec elevant oculos ad opes, quas habere non possunt.
Ad illud quod obicitur, quod anima parvuli habet concupiscentiam, dicendum quod sicut in hac vita nec concupivit nec desideravit aliquid quod non debuerit, sic etiam nec in futura vita ; sed ipsi divina sententia collocati erunt inter fugam et appetitum, ita quod neutrum eis dominabitur ; et ideo nec habebunt actuale gaudium nec actuale supplicium : unum enim reprimitur per alterum.
Ad illud quod obicitur de sanctis Patribus, dicendum quod sancti Patres spem et certitudinem habebant de futura gloria habenda, et gratiam etiam habebant, per quam Dominum aliquo modo cognoscebant ; et ideo non sequitur quod aequaliter punirentur ut parvuli, pro eo quod plus habebant consolationis.
Ad illud quod obicitur, quod maior dolor est alicui, cum privatur absque causa, dicendum quod parvuli bene scient ex causa se esse privatos. Sed quia illam causam non a se habuerunt, sed aliunde contraxerunt, ideo nec dolorem nec remorsum habebunt. Verbum autem praedictum intelligitur in punitione iniusta et in qua punitus punienti remurmurat ; sic autem non est in proposito.
Ad ultimum dicendum, quod affectiones parvulorum stabiliuntur iudicio aequitatis divinae non tamen totaliter quietantur, sicut affectiones Beatorum in patria. Unde sicut differt immunitas a passione sive a sensu poenae in parvulis et Beatis, quia in Beatis est dos, in parvulis non, sicut dictum est, sic intelligendum est de quietatione ex parte affectionum animae.