Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Possunt intelligi plura peccata in una transgressione Adae Si enim hoc verum est, tunc pari ratione in quolibet uno peccato est multitudo peccatorum, si consideretur illa ratio assignandi diversa peccata in uno peccato, quam Augustinus ponit in littera. Quilibet enim, cum peccat, interficit animam suam, quia peccatum est mors animae ; quilibet etiam transgreditur mandatum divinum : ergo est ibi homicidium et inobedientia ; et sic de aliis. Item, si fuit ibi pluralitas peccatorum, ergo videtur quod in quolibet parvulo sit multitudo originalium. Quodsi tu dicas quod non fuit transfusum originale ratione omnium, sed ratione alicuius, quaeritur ergo tunc, ratione cuius principaliter fuerit transfusum, scilicet utrum ratione gulae vel superbiae vel inobedientiae. Et quod ratione inobedientiae, videtur : ad Romanos 5, 12 : Per inobedientiam peccatum intravit in mundum. Quod autem fuerit gula, videtur per ipsum textum : Quacumque die comederitis, morte moriemini. Et ratio concordare videtur, quia originale peccatum transfunditur mediante propagatione carnis, ergo transfunditur ratione peccati carnalis : ergo, si non fuit ibi peccatum carnale nisi gula, ergo etc. Quod autem fuerit superbia, videtur auctoritate Hugonis, in septima parte I libri De Sacramentis : Propter elationem animus obscuratus est ; quia enim per elationem tumuit, ignorantia percussus, lumen veritatis amisit. Et parum ante hoc : Quia spiritus, per siuperbiam contra Creatorem tumens, obedientiam non tenuit, idcirco Creator spiritum ignorantia, carnem vero concupiscentia damnavit .

Quaeritur ergo, ratione cuius horum originale principaliter transfunditur, cum omnia haec dicat Augustinus fuisse in primo peccato.

Respondeo : Dicendum quod peccatum Adae sicut et alia peccata in uno genere est principaliter ; nihilominus tamen ex quadam adaptatione, secundum diversos effectus et circumstantias, diversa dicitur in se claudere peccatorum genera, non quia in ipsa sit culparum mul tiplicitas, loquendo essentialiter, sed per quamdam adaptationem et quamdam metaphoram. Nihilominus tamen, sicut supra explanatum fuit, in consummatione et perpetratione unius peccati contingit diversa reperire peccata, ut superbiam vel avaritiam in primordio et gulam in progressu et inobedientiam in consummatione peccati primorum parentum, et maxime Evae.

Ad illud ergo quod quaeritur, utrum ratione horum omnium vel ratione alicuius istorum specialiter transfundatur originale peccatum, dico quod ratione omnium, sed differenter ; nam superbia respicit iltam transfusionem originalis quasi causaliter et gula quasi materialiter et inobedientia quasi formaliter. Peccatum enim Adae, formaliter loquendo, fuit peccatum inobedientiae ; materialiter vero, quia fuit esus ligni, fuit peccatum gulae ; sed causaliter, quia fuit propter acquirendam excellentiam, fuit peccatum superbiae. Et sic patet responsio ab obiecta.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit de peccato Adae : Non est putandum, peccatum Adae gravius fuisse quam peccatum in Spiritum sanctum. Hoc enim videtur falsum, quia maius malum est quod corrumpit totam naturam quam quod corrumpit unam solam personam ; sed peccatum Adae totam naturam corrumpebat, peccatum in Spiritum sanctum unam solam personam : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod haec quaestio determinata fuit supra, cum agebatur de peccato Adae ; et ideo breviter dixisse sufficiat quod ex diversis causis unum peccatum dicitur esse maius altero. Propter quod notandum quod multis modis dicitur peccatum unum esse maius sive gravius altero. Primo modo causalitate ; et sic peccatum diaboli dicitur esse maius, cuius invidia mors introivit in orbem terrarum. Secundo modo generalitate ; et sic peccatum primi parentis dicitur fuisse maius, quia in totum genus humanum se diffudit. Tertio modo enormitate ; et sic peccatum Iudae dicitur esse maximum, quia vendidit Deum. Quarto modo ingratitudine ; et sic peccatum illius dicitur esse maius, qui plura percepit dona gratiarum. Quinto modo periculositate ; et sic peccatum ignorantiae dicitur esse maximum, quia periculosum. Sexto modo inseparabilitate ; et sic peccatum cupiditatis dicitur esse maximum, quia, cum alia vitia cum homine consenescant, sola avaritia iuvenescit. Septimo modo importunitate ; et sic superbia dicitur esse maximum, quia etiam ex ipsis bonis operibus consurgit. Octavo modo pronitate ; et sic luxuria dicitur esse gravius, ad quam homines magis sunt proni. Nono modo maioris gratiae impugnatione ; et sic peccatum in Spiriritum sanctum dicitur esse maximum. Decimo modo ratione maioris offensae ; et sic peccatum idololatriae dicitur esse maximum. Undecimo modo ratione facilitatis resistendi ; et sic dicit Magister, quod peccatum Adae fuerit gravissimum. Duodecimo modo ratione maioris improbitatis atque libidinis ; et sic cuiusque generis peccatum maius potest fieri altero. Hi duodecim modi consueverunt a doctoribus assignari. Fortassis et alii apparebunt modi, sed isti sufficiant tamquam magis consueti. Et per hoc patet responsio ad illud quod obicitur.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod peccatum commissum est ab homine, quando tota natura in eo consistebat, ideo tota natura in eo corrupta est ex hoc enim videtur, quodsi Adam perpetrasset aliud peccatum quam illud, cum in eo esset tota natura, quod totam naturam corrupisset. Sed contra : ponatur quod Adam solo consensu peccasset, tunc corpus in actu peccati animae non communicasset : ergo caro non fuisset infecta : ergo nec originalis culpa transfusa. Item, poenitentia in integrum restituit ea quae mens perdidit, quamvis non restituat ea quae sunt corporis : ergo, si homo tantum mentaliter peccasset, omnino per poenitentiam resurgeret : non ergo videtur quod originalem culpam transfunderet.

Propter hoc est quaestio, utrum, si peccasset alio genere pecati, originale transfudisset.

Respondeo : Dicendum quod circa hoc duplex fuit opinio. Quidam enim dicere voluerunt quod, cum omne peccatum sit praevaricatio legis divinae et caelestium inobedientia mandatorum, et per omne peccatum avertatur anima a Deo et fiat ei rebellis, quod quocumque genere peccati Adam peccasset, rebellionem carnis et spiritus incurrisset. Item, cum omne peccatum sit iniustitia, quocumque genere peccati peccasset Adam, privatus fuisset iustitia quam habebat. Item, cum omne peccatum mortale sit mors animae, per quodlibet incurrisset carnis mortalitatem. Cum igitur ista faciant originale transfundi, tenuerunt quod Adam transfudisset originale, quocumque genere peccati peccasset ; et hoc videtur sonare verbum Magistri. Secundum hanc positionem de facili respondetur ad illud quod obicitur, quia, sicut videmus quod pro peccatis spiritualibus caro cruciatur in inferno, et hoc, quia nihil aliud est carnem cruciari quam voluntatem cruciari in carne, sic et in proposito voluerunt dicere quod esse potuit ut pro peccato, quod commisisset spiritualiter, puniretur corporaliter.

Alius modus dicendi est quod, si Adam mortaliter peccasset et mandatum illud non fuisset transgressus, non transfunderet originale. Et ratio huius est, quia pro sola transgressione illius mandati comminatus est ei Dominus mortem, sicut patet 2, 17 Genesis. Et secundum hanc positionem verbum Magistri, quod dicitur in littera, inteliigitur,praesupposita transgressione illius mandati cui adiuncta erat mortalitalis poena. Primus tamen modus dicendi videtur esse probabilior. Quamvis enim Scriptura non comminetur mortem nisi pro illa inobedientia, non absurde tamen illa comminatio intelligitur se extendere ad omnem mortalem culpam. Quod autem istorum verius sit, dubium est ; nec ibi est magna vis facienda, quia modica est utilitas et nuila sciendi necessitas.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Si homo iuste in carne vixerit, non continuo meretur eam mortem, non perpeti, quam traxit a propagatione peccati. Hoc enim videtur inconvenienter dictum. Si enim nulla poena debetur homini nisi merito culpae, et homo in carne adeo potest iuste vivere ut sit dignus statim evolare, videtur quod in eo non sit meritum alicuius poenae, nec mortis nec alterius. Item, si mors debetur cuilibet iusto pro peccato, videtur igitur quod nulla gratia fuerit in Martyribus, qui mortui sunt pro Christo, sicut nec in latronibus qui suspenduntur pro latrocinio.

Iuxta hoc quaeritur : si mors debetur homini pro originali peccato, et unicum est in homine originale peccatum, quae iustitia fuit in Lazaro, qui bis mortuus est ?

Respondeo : Dicendum quod nulla unquam iustitia absolvit hominem a debito mortis, pro eo quod omnis iustitia, quae est in nobis, respicit voluntatem et est personalis ; mors vero est poena naturalis ; et ideo per nullam iustitiam dignus est homo a morte absolvi ; nec Deus sua benignitate aliquem a morte liberavit, tum propter illius sententiae firmitatem, qua dictum est Genesis 3, 19 : Pulvis es, et in pulverem etc. ; tum etiam ut fides locum habere possit.

Ad illud quod quaeritur de Martyribus, dicendum quod illud quod uno modo est debitum, si ex caritate fiat, potest fieri gratum ; Martyres autem quia mortem voluntarie sustinuerunt, quam effugere potuerunt, itnmo morti pro Christo se ante tempus obtulerunt, mors, quae alias esset poena, fuit eis valde meritoria, quia Deus eam valde reputat pretiosam ex hac duplici causa, quae tacta est. Ad illud de Lazaro dicendum quod prima mors fuit ad manifestandum gloriam Dei ; et illud supplicium recompensatum est per consequens beneficium, quia, hoc ipso quod suscitatus est, fuit ei ampliatum merendi spatium, et melius erat ei sic bis mori quam si semel mortuus fuisset. Ideo, cum hoc alicui praestatur ut suscitetur, magis sibi reputet praestari beneficium quam inferri supplicium.

PrevBack to TopNext