Divisio Textus
Divisio Textus
Supra ostendit Magister qualiter peccatum originale per baptismum deleatur. In hac parte intendit inquirere utrum originale peccatum per peccata proximorum parentum multiplicetur et intendatur. Dividitur autem pars ista in partes tres. In quarum prima Magister movet quaestionem et determinat secundum aliorum opinionem. In secunda determinat secundum veritatem, ibi : Alioquin sibi ipsi contradicere ostenderetur ; vel parum ante : Ecce perspicuum fit lectori. In tertia vero parte dissolvit quamdam apparentem Scripturae auctoritatem, ibi : Et licet peccatis parentum etc.
Prima pars habet tres partes. In prima Magister movet quaestionem. In secunda determinat secundum aliorum opinionem, ibi : De hoc Augustinus in Enchiridio ambigue disserit etc. In tertia vero, quia illa opinio videbatur super verba Augustini esse fundata, subiungit modum per quem Augustinus illam quaestionem dissolvit, ibi : Quod vero in actuali peccato Adae plura etc., ubi apparet quod Augustinus illam quaestionem pertractat ambigue et quasi insolutam illam dimittit. Similiter secunda pars principalis habet tres partes. In prima ostendit Magister quod peccatum originale nec multiplicatur nec intenditur propter peccata proximorum parentum, et hoc ratione sumta ex parte poenae. Secundo vero, quia originale peccatum ortum habet a peccato primi parentis, determinat de gravitate peccati Adae, ibi : Hic quaeri solet, utrum peccatum Adae etc. In tertia autem determinat de illius peccati remissione, ibi : Si vero quaeritur, an illud peccatum etc.
Similiter tertia pars principalis habet tres partes. In prima parte Magister movet dubitationem, quae consurgit ex apparenti contrarietate. In secunda parte determinat illam apparentem contrarietatem, exponendo auctoritates quantum ad intellectum litteralem, ibi : Sed, ut ait Hieronymus, ne Lex et Prophetae etc. In tertia vero explanando quantum ad intellectum mysticum sive moralem, ibi : Quod etiam mystice intelligendum esse ostenditur. Et sic tria praecipue Magister determinat in littera, videlicet qualiter peccata parentum habeant imputari posteris ; et iterum, cuius quantitatis et intensionis sit culpa originalis ; et postremo, simul cum hoc determinat qualiter habeat puniri.
On this page