Praeambulum
Praeambulum
Ad intelligentiam igitur huius partis circa tria incidit hic quaestio. Et primo quaeritur de originali quantum ad causam praecedentem. Secundo quantum ad quantitatem concomitantem. Tertio vero quantum ad poenam consequentem. Circa primum quaeruntur duo. Primo quaeritur, utrum parentes proximi possint transmittere ad prolem peccata sua actualia an a solo primo parente transfundatur originalis culpa. Secundo quaeritur, utrum primus parens potuerit in prolem transmittere satisfactionis iustitiam sicut transmisit praevaricationis culpam.
On this page