Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utram malam sit a bono ut ab origine.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum malum sit a bono ut ab origine.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : 1. Primo, auctoritate Augustini, De libero arbitrio, ubi sic ait : Malum est, spreto incommutabili bono, rebus commutabilibus adhaerere, quod facimus libero voluntatis arbitrio. Si ergo liberum arbitrium est bonum, cum peccatum sit a libero arbitrio, peccatum sive malum est a bono.

2. Item, hoc ipsum videtur exemplo. Esto quod nihil esset nisi libera voluntas, constat quod ipsa amaret se ipsam et posset se amare immoderate et vitiose ; sed talis amor non est sine malitia : ergo tunc peccatum fieret, et non nisi a bono : ergo etc.

3. Item, ratione. Malum est vituperabile in se et vituperabilem reddit actorem ; sed nihil est vituperandum in sua actione, nisi aliquo modo possit facere bene vel nisi habeat naturalem aptitudinem ad hoc ; omne autem tale est bonum : ergo nihil potest malum facere nisi bonum.

4. Item, nullus dicitur facere malum, nisi quia facit quod non debet aut quia non facit quod debet : ergo malum omrie suo actori est indebitum et eius oppositum conveniens et debitum ; sed omne illud, cui malum est indebitum et oppositum mali conveniens, est bonum : ergo omne illud, a quo fit malum, necesse est esse bonum.

5. Item, si malum est ab aliquo, aut illud est bonum aut malum. Si bonum, habeo propositum. Si malum, aut illud est ab alio aut a se ipso. Si ab alio, similiter erit quaerere de illo : ergo, si non est abire in infinitum, stare est in aliquo malo quod sit a se ipso. Sed contra : omne quod est a se ipso, nullo alio indiget ut sit ; et omne tale est sibi sufficiens ; et omne quod sibi sufficiens est, omnino habet perfectionem et beatitudinem et in se et a se ; et omne tale est perfecte bonum : ergo impossibile est quod aliquid sit malum et non sit ab alio. Restat igitur, cum sit stare et non abire in infinitum, quod malum est a bono.

6. Item, si malum est ab aliquo, aut illud, a quo est malum culpae, habet usum rationis aut non. Si non habet usum rationis, ergo nullo modo potest culpari nec debet ; hoc enim patet tam secundum legem naturalem quam secundum legem civilem quam etiam legem divinam : habet igitur necessario usum rationis. Sed ratio et eius usus magnum bonum est et nobile : necesse est igitur malum a bono esse, si ab aliquo est.

Contra : Matthaei 7, 18 : "Non potest arbor bona fractas malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere". Ex hac auctoritate necessario arguitur quod bonum non potest esse causa mali : ergo, si malum est ab aliquo, necesse est quod sit a malo. Item, expressius in Glossa : "Nihil medium, quin causa boni sit bona, et mali mala". Non est ergo malum a bono.

Item, hoc videtur per maximam dialecticorum, quae est : "Cuius causa bona, ipsum bonum". Si ergo mali causa est bona, ipsum malum est bonum : si igitur hoc est falsum, manifeste patet etc.

Item, hoc videtur per propositionem satis probabilem : Contrariorum contrariae sunt causae. Si ergo causa boni est bona, et nullo modo malum causat bonum, ergo videtur quod nullo modo bonum causet malum nec quod malum sit a bono.

Item, hoc ipsum videtur per propositionem necessariam et probatam : "Quidquid enim est causa causae, est causa causati". Si ergo omne bonum causatur a summo bono, si malum est ab aliquo bono, malum est a summo bono ; ergo summum bonum facit malum. Sed nihil est perfecte bonum quod facit malum : si igitur malum est a summo bono, summum bonum non est summum ; et hoc est impossibile : ergo etc.

Item, aut est ponere primum malum aut non. Si non, est abire in infinitum in malis : si ergo hoc est impossibile, quia necesse est stare in ordine causarum, necesse ast ergo ponere primum malum. Sed primum bonum non est ab alio, immo causa omnium bonorum, eo ipso quod primum : ergo pari ratione, si est ponere primum malum, videtur quod illud non sit ab alio, sed causa omnium. Restat igitur quod malum non sit a bono.

Conclusio

Malum a bono originem habet.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc fuit et est etiam haeresis impiissimi Manichaei. Erravit enim in hoc quod posuit quod prima causa mali est malum, non bonum ; unde posuit quod, cum homo possit bene facere, possit etiam peccare, duplex est in uno homine anima, quarum una est a Deo bono et semper cupit bona, altera vero a Deo malo et semper cupit mala. Et hinc est quod in nobis est continua pugna ; et omnia mala, quae facimus, oriuntur a principio malo sicut bona a bono. Hanc haeresim pessimam valde efficaciter improbat Augustinus, in libro De duabus animabus, primo per ipsam peccati culpam, secundo per eius oppositum, scilicet poenitentiam. Peccatum enim, ut ibidem dicit, est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat et unde liberum est abstinere. Voluntas est animi motus, cogente nullo, ad aliquid non amittendum vel adipiscendum. Has duas notificationes manifestat, et post ex ipsis, tamquam ex ma nifestis, praedictum errorem ipse destruit, immo ostendit quomodo error se ipsum destruit, dum ponit animam malam non posse bene facere et tamen principium peccati esse per propriam originem et naturam. Ponit enim quod peccando non peccet, et ideo subiungit ibidem : Quisquis has duas definitiones voluntatis atque peccati veras esse concedit, totam Manichaeorum haeresim brevissimis et paucissimis, sed plane invictissimis ratiunculis sine cunctatione condemnat. Postremo, in fine libri improbat per oppositum peccati, scilicet ipsam poenitentiam, sic arguens : planum est quod poenitere de culpa bonum et iustum est ; planum etiam quod est possibile homini : nam ipsi Manichaei hoc suadent ; certum est etiam quod eius est poenitere qui fecit malum : ergo idem ipsum, quod fuit principium mali, potest esse principium boni. Restat igitur, cum principium boni sit bonum, quod si idem est principium mali quod potest esse principium boni, malum esse a bono. Haec est deductio Augustini, quamvis non sit series verborum.

Propter has igitur deductiones et consimiles, quae in obiciendo adductae sunt, reicienda est procul haeresis prefata, quia non tantum est contra fidem, verum etiam contra rectum iudicium rationis. Dicendum est igitur, sicut dicit fides sana et Magister in littera Sanctorum auctoritatibus manifestat, quod malum a bono habet originem.

Ad obiectorum autem manifestationem intelligendum est quod malum culpae, de quo est hic sermo, quod quidem consistit circa rationalem creaturam, tripliciter potest circa ipsam consistere et considerari : aut quantum ad exteriorem effectum aut quantum ad interiorem aut quantum ad habitum. Malum enim sive peccatum dicitur aliquando actus exterior, aliquando habitus interior, aliquando actus interior. Unde actus furandi est malus et voluntas furandi in actu est mala et habilitatio sive habitualis affectio ad furandum est mala. Secundum igitur quod malum dicitur opus exterius, sic nec est primum in genere entis nec in genere mali, quoniam actus exterior causatur ab actu interiori et malitia actus exterioris a malitia voluntatis interioris. Secundum autem quod malum dicitur malus habitus, similiter nec est primum in genere entis nec in genere mali. Nam malus habitus a malo actu causatur : quia enim mala facimus, mali sumus. Secundum autem quod malum dicitur malus actus interior, sic potest esse primum in genere mali, sed non in genere entis. In genere mali potest esse primum, sicut patet in prima deordinatione voluntatis Luciferi, ante quam nulla praecesserat malitia ; nec tamen potest esse principium in genere entis. Actus enim omnis a potentia procedit, et illa est posterior tamquam effectus posterior est causa. Et quoniam potentia illa bona est et de genere bonorum, patet quod malum originem habet a bono. Et concedendae sunt rationes hoc ostendentes.

Ad rationes

Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Domini in Matthaeo, et de Glossa, dicendum quod tam textus quam Glossa intelligitur de malo secundum quod consideratur circa actum exteriorem ; et hoc quidem manifestum est per ipsum textum consequentem.

Ad, illud quod obicitur de maxima illa : Cuius causa bona etc., dicendum quod illa maxima intelligenda est per se sive secundum se, videlicet si causat in quanlum bona, et est bona secundum quod Hoc non est verum in proposito, quia, si concedatur quod bonum sit principium mali, non tamen conceditur quod sit principium mali secundum quod bonum. Quomodo autem debeat ipsum dici origo sive principium, patebit in sequenti problemate.

Ad illud quod obicitur, quod contrariorum contrariae sunt causae, dicendum quod ista propositio liabet veritatem secundum quod intelligitur de contrariis, quorum utrumque est aliqua natura, et in causis agentibus naturaliter et quae sunt ad unum effectum determinatae ; aliter manifestum est esse falsum. Nam idem Deus, etiam secundum Manichaeos, fecit calidum et frigidum ; et eadem rationalis potentia, secundum Philosophum, est causa oppositorum. Et ideo non habet locum in malis, quia malum non dicit naturam aliquam secundum quod malum, et quia est a voluntate secundum quod libera, quae non est determinata ad alterum contrariorum.

Ad illud quod obicitur, quod quidquid est causa causae etc., dicendum quod contra istam propositionem peccat locus sophisticus secundum accidens sicut et contra illam qua dicitur : Quando alterum de altero praedicatur, de quocumque praedicatur subiectum et praedicatum Utraque enim propositio habet intelligi de praedicato et effectu, qui ita convenit uni quod non est extraneum alteri. Non autem sic est in proposito. Nam, etsi bonum est causa mali, hoc non est secundum id quod habet a summo bono, sed ratione defectibilitatls quam habet de nihilo.

Ad illud quod ultimo quaeritur, utrum sit ponere primum malum, patet responsio. Dico enim quod est ponere malum, ante quod non est aliud malum ; sed ex hoc non sequitur quod sit primum ens, immo est ibi consequens. Arguitur enim cum superlativo, qui habet in se vim distributionis, ab eo quod est in minus ad illud quod est in plus. Unde sicut non sequitur : est primus homo, ergo est primum ens ; sic nec in proposito. Non sic autem est de bono, quia bonum et ens convertuntur. Quia ergo est ponere primum malum in genere mali, ideo non est procedere in infinitum ; quia vero non est primum in genere entis, ideo non habet esse a se, sed aliunde ; et ita a bono.

PrevBack to TopNext