Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de peccati causalitate et origine ; hic agit de peccati quldditate et definitione. Dividitur autem pars ista in tres partes. In quarum prima inquirit Magister quid sit peccatum, utrum videlicet sit actus vel privatio pura. In secunda, dato quod aliquo modo sit actus et aliquo modo sit privatio, inquirit, utrum peccatum sit peccati poena, infra, distinctione trigesima sexta : Sciendum tamen, quaedam sic esse peccata. In tertia vero inquirit, utrum actio substrata sit a Deo tamquam a causa, infra, distinctione trigesima septima : Sunt tamen et alii etc.

Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, dividitur in partes tres. In prima ponit Magister peccati notificationes. In secunda vero ex ipsis notificationibus inquirendo elicit quid sit peccatum secundum rem. In tertia vero dissolvit rationes sive oppositiones, quae contrariae videntur veritati praedeterminatae. Primum facit ibi : Post haec videndum, quid sit peccatum etc. ; secundum ibi : Quocirca, diversitatis huius verborum etc. ; tertium ibi : Quibus opponitur : si omnia quae sunt etc.

Prima pars dividi posset in partes tres secundum tres notificationes peccati, sed ratione suae brevitatis remanet indivisa.

Secunda vero pars principalis dividitur in tres partes. In prima parte diversorum opiniones narrat. In secunda vero veritatem aperit et iuxta quorumdam opinionem explanat, ibi : Sane dici potest et libere etc. In tertia vera auctoritatibus Sanctorum confirmat, ibi : Quod autem voluntas omnis et actio etc.

Similiter tertia pars principalis tres habet partes secundum tres dubitationes quas movet, quarum prima sumta est ex hoc quod dicebat illa positio quod omnia quae sunt, bona sunt ; secunda vero ex hoc quod peccatum est corruptio boni ; tertia vero sumta est ex hoc quod corruptio boni est poena. Primam ponit ibi : Quibus opponitur : si omnia, quae sunt etc. ; secundam ibi : Potest etiam quaeri ab eisdem etc. ; tertiam ibi : Quaeri autem solet, utrum etc. Et in qualibet istarum partium primo opponit et secundo solvit.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus