Praeambulum
Praeambulum
Ad intelligentiam autem huius partis, in qua inquiritur quid sit peccatum, ctim peccatum sit privatio magis quam positio, est hic quaestio de corruptione boni, quae habet fieri per peccatum. Et citca hoc quaeruntur duo. Primo quaeritur, utrum bonum habeat per peccatum corrumpi. Secundo vero quaeritur de modo corrumpendi. Circa primum quaeruntur tria. Primo quaeritur, utrum a peccato sit boni corruptio. Secundo quaeritur, utrum peccatum sit ipsa corruptio-passio. Tertio quaeritur, utrum peccatum, in quantum corrumpit, contrarietur bono increato.
On this page