Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum aliqua poena sit a Deo.
Rationes principales
Et quod non videtur : Sapientiae 1, 13 : "Deus mortem non fecit". Ergo, si mors inter omnes poenas est maxime manifestativa divinae iustitiae, et haec non est a Deo, videtur igitur quod nulla alia poena sit ab ipso.
Item, Augustinus, super illum locum Psalmi [5, 9] : "Deduc me, Domine, in iustitia tua": "Cum punit malos Deus, non suum malum eis infert, sed suis malis eos relinquit". Ergo videtur quod nulla poena, secundum id quod est, a Deo sit.
Item, poena est malum repugnans naturae ; sed "Conditor naturae nihil facit contra naturam", sicut vult Augustinus. Ergo videtur quod nulla poena sit a Deo.
Item, omnis poena inducit privationem alicuius boni, et privatio boni dicit boni defectum ; defectus autem non habet causam efficientem, sed deficientem. Si ergo Deus nullius est causa deficiens, nullus defectus potest esse ab eo : ergo nec poena aliqua.
Item, sicut malum culpae privat bonam dispositionem voluntatis, sic malum poenae privat bonam dispositionem naturae ; sed ita est a Deo natura sicut voluntas, et ita conversatio naturae sicut conservatio voluntatis. Si igitur mala dispositio voluntatis a Deo non est, pari ratione nec mala dispositio naturae : ergo sicut non est a Deo culpa, ita non est a Deo poena.
Item, sicut in Deo est summa bonitas quantum ad rectitudinem voluntatis, quae est iustitia, sic in Deo est summa bonitas quantum ad completionem et perfectionem naturae ; sed Deus, quia summe bonus est et summe iustus, non potest facere aliquod malum sive aliquam iniustitiam sive peccatum : ergo pari ratione, cum sit summe bonus per naturam, non poterit ab eo egredi malum, quod sit in nocumentum naturae : ergo sicut ab ipso non exit malum culpae, sic nec malum poenae.
Sed contra : Isaiae 45, 6 : "Ego Dominus formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum". Sed hoc non intelligitur de malo culpae : ergo necesse est quod habeat veritatem de aliquo malo poenae.
Item, expressius in cantico Deuteronomii 32, 39 : "Ego occidam et ego vivere faciam, percutiam et ego sanabo". Sed occisio et percussio est poena : ergo etc.
Item, adhuc magis expresse Ecclesiastici 11, 14 : "Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt". Sed huiusmodi sunt poenae : ergo etc.
Item, adhuc expressius de Novo Testamento, Matthaei 25, 41 : "Ite, maledicti, in ignem aeternum" ; sed ab illo principaliter est poena qui dictat sententiam ; sed hic est Deus : ergo etc.
Conclusio
Aliquae poenae sunt a Deo vindicante
Respondeo : Dicendum quod poena plus dicit quam malum. Malum enim importat absentiam sive defectum boni ubi debet esse ; poena vero importat ordinem ad ipsum meritum poenae, et simul cum hoc dispositionem aliquam significat circa ipsum punibile. Quoniam igitur tam ordo quam dispositio rei dicitur esse a Deo sicut a principio, hinc est quod rationabiliter conceditur quod poena sit a Deo, de ilia potissime quae importat ordinem fundatum super realem dispositionem. Et quoniam dicit aliquo modo ordinem ad culpam praecedentem, et culpa praecedens non est ex constitutione naturae, sed potius ex voluntatis inordinatione, hinc est quod, etsi poena dicatur a Deo, non tamen dicitur a Deo faciente, sed a Deo vindicante. Concedendum est igitur aliquas poenas a Deo esse, sicut ostendunt rationes ad hoc inductae, pro eo quod aliquae poenae sunt dispositiones ipsius punibilis, et dispositiones non qualescumque, sed ordinatae secundum rigorem divinae iustitiae.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod Deus mortem non fecit, iam patet responsio, quia non negatur quod mors non sit a Deo vindicante, sed quia non fuit a Deo naturam instituente. Ideo enim Deus eam inflixit, quia homo eam meruit merito culpae.
Ad illud vero quod obicitur, quod Deus, cum punit malos, non infert eis malum, dicendum quod Augustinus non vult ibi negare poenam inferri a Deo, sed hoc vult negare quod defectus ille, qui clauditur in intellectu poenae, non causatur a Deo. Unde non dicit : non infert poenam, sed : non infert malum : malum enim dicit ipsum defectum, sicut dictum est ; poena autem non tantum dicit boni defectionem, sed etiam dicit punibilis dispositionem.
Ad illud quod obicitur, quod Conditor naturae nihil facit contra naturam, dicendum quod, si natura dicatur naturalis creaturae obedientia vel naturale iudicatorium, secundum quod homo est habilis ad iustitiam, quia utrumque horum dicit immediatam ordinationem ad Deum, sic Deus non facit contra naturam, sicut nec facit contra se ipsum. Alio modo natura dicitur vis operans secundum solitum cursum et quodcumque bonum, quod inest creaturae ex sua origine ; et hoc modo Deus facit contra natuturam, sive per miracula potentiae sive per supplicia vindicantis iustitiae. Et sic non facit simpliciter contra naturam, immo potius secundum naturam, cuius operatio subiacet divinae potentiae et ordinatio subiacet divinae iustitiae. Et, cum Deus utitur creatura, sive ad manifestationem divinae potentiae sive ad manifestationem iustitiae, utitur ea prout debet.
Ad illud quod obicitur, quod poena dicit privationem et defectum, dicendum quod, generaliter loquendo, poena non dicit solum defectum, immo quaedam poena est quae dicit veram passionem circa ipsum punibile. Unde sicut actio ignis aeterni, qua agit in animam, aliquid est, sic et passio, quam patitur anima ab igne, aliquid est. Et iterum, aliquid ordinatum est, et ita a Deo est, a quo est omnis essentia et omnis ordo. Et propter hoc deficit illa ratio, quia non omnis poena dicit defectum purum.
Ad illud quod obicitur, quod malum poenae privat bonam dispositionem naturae, sicut malum culpae dispositionem voluntatis, dicendum quod non est simile, quia malum culpae privat inordinate et vituperabiliter, malum vero poenae, secundum quod huiusmodi, privat ordinale et laudabiliter. Et quia quod laudabile est, est attribuendum Deo, quod vero vituperabile, non, hinc est quod recte aliquod malum poenae Deo attribuitur, malum vero culpae non, sicut infra melius videbitur.
6. Et per hoc patet responsio ad ultimum quod obicitur de perfectione bonitatis quantum ad voluntatem et naturam Dei. Concedo enim bene quod utriusque est summa perfectio, quia una et eadem : idem enim est in eo natura et voluntas. Comparatio tamen divinae voluntatis ad culpam et poenam, sive e converso poenae et culpae ad divinam voluntatem, differens est, quia culpa propter sui deordinationem deordinationem ponit circa peccantem ; poena vero non deordinationem connotat circa punientem et ordinantem.