Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum omnis poena sit a Deo.
Rationes principales
Et quod sic, videtur :Ad Romanos 12, 19 : "Mihi vindictam, et ego retribuam". Ergo vindicta proprie competit ipsi Deo ; sed omnis punitio vindicta quaedam est : ergo omnis poena et punitio est a Deo.
Item, Augustinus dicit et habetur in littera : "Omnis poena, si peccati poena est, iusta est et supplicium nominatur". Sed omne quod iustum est, a Deo est : ergo omnis poena a Deo est.
Item, ad Romanos 1, 26 : "Tradidit illos Deus in passiones ignominiae", Glossa paulo ante : "Deserit Deus non apponendo gratiam vel appositam subtrahendo". Si igitur nulla poena magis caret ratione boni et pulcri quam subtractio gratiae et passio ignominiae, et huiusmodi poenae sunt a Deo, sicut patet ex textu et ex Glossa, ergo et omnis poena.
Item, nulla poena est acerbior quam poena infernalis, nulla poena habet plus de ratione privationis et defectus quam poena mortis ; sed utraque istarum est a Deo ; ergo et omnis alia poena.
Item, subtractio gratiae directe opponitur collationi gratiae ; sed gratiam dare hoc maxime placet divinae bonitati ; ergo inter omnes poenas minime est haec poena a Deo auctore. Sed haec est a Deo auctore : ergo et omnis alia. Probatio minoris : In subtractione gratiae est gratiae annihilatio et quaedam Dei de habitaculo cordis expulsio ; sed operatio annihilationis soli Deo est possibilis, sicut dicit Hugo, cum sit infinita distantia inter extrema ; et praeterea, nihil potest Deum eicere : ergo videtur quod talis subtractio gratiae non possit es,se nisi a Deo tamquam ab auctore.
Item, omne illud, quod ordinat inordinatum et restituit honorem Deo sublatum, est a summo Ordinatore et honoris proprii Zelatore ; sed omnis poena, secundum quod huiusmodi, est ordinativa culpae ; in omni etiam punitione honor redditur Deo, cui subtractus est per culpam : ergo omnis poena, secundum id quod est, procedit a divina iustitia.
Sed contra : Excaecatio est quaedam poena ; sed excaecatio non est a Deo, sed ex propria malitia, sicut dicitur Sapientiae 2, 21 : "Excaecavit illos malitia eorum": ergo non omnis poena est a Deo. Quod autem excaecatio non sit a Deo, apparet tam ex textu quam ex verbis Augustini s, qui dicit super illud Ioannis 1, 5 : "Lux in tenebris lucet", ibi dicit quod quo modo caeco praesens est lux corporalis et ipse non est praesens lumini, sic intelligendum est in luce spirituali, et hoc ipse textus innuit.
Item, amissio sive exspoliatio gratuitorum est quaedam poena ; sed haec non est a Deo, immo potius a diabolo, secundum quod dicitur, Lucae 10, 30, de homine descendente a Ierusalem in Iericho, qui a latronibus fuit vulneratus et spoliatus : ergo non omnis poena est a Deo. Quod autem expoliatio gratuitorum non sit a Deo, apparet per hoc quod dicit Anselmus quod homo non habet gratiam, non quia Deus non dat, sed quia ipse non recipit.
Item, imaginis deformatio est quaedam poena ; sed Dens imaginem suam nullo modo deformat, immo indignatur contra deformantem : ergo non omnis poena est a Deo. Quod autem imaginis deformatio non sit a Deo, apparet, quoniam imaginem Dei deformare, est contumeliam Deo inferre ; sed Deus nunquam facit sibi contumeliam : ergo nunquam deformat imaginem suam.
Item, nullus purus defectus est a Deo ; aliqua poena est purus defectus : ergo aliqua poena non est a Deo. Maior per se manifesta est, quia defectus non habet causam efficientem, sed deficientem ; sed Deus nullius est causa deficiens. Minor probatur, quia ignorantia nihil aliud est quam spiritualis tenebra : ergo est privatio pura ; et ignorantia est poena : ergo etc.
Conclusio
Omnis poena, quatenus tenet rationem poenae, est a Deo, non tamen id quod dicitur poena, a Deo est, si importat defectum simpliciter, vel aliquam positionem cum deordinatione.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod poena de sui generali acceptatione dicit nocumentum ordinatum. Nocumentum autem comparationem habet et ad ipsum nocivum et ad illud quod patitur nocumentum et ad illud secundum cuius privationem nocumentum illud attenditur. Et secundum istam triplicem comparationem nomen poenae habet triplicem acceptationem. Unde dicitur poena aliquando actio rei laedentis, secundum quod adustio ignis infernalis dicitur esse poena reproborum. Dicitur etiam poena passio rei laesae sive punitae, secundum quod dicitur : afflictio reproborum est eorum poena aeterna. Dicitur etiam defectus alicuius boni, in quem incurritur ex illa passione, sicut defectus quietis, salutis et pacis est poena reproborum.
Quocumque autem istorum modorum dicatur poena, sive actio sive passio sive defectus, semper nomen poenae, ut sic est, impositum est ab ordine ; et quod dicit nominat ut ordinatum. Et quoniam omne ordinatum, ut tale est, procedit a Deo, a quo est omnis ordo, quocumque modo dicatur poena et quidquid dicitur poena, in quantum poena, a Deo est, quoniam omne ordinatum a Deo est. A Deo enim habet quod sit ordinatum et Deo placet omnis ordo et idem est fieri Deo auctore et Deo volente.
Si autem loquamur de poena secundum illud quod subest huic ordini, a quo imponitur nomen poenae, tunc dicendum est quod, si poena dicatur defectus sive carentia alicuius boni, sic dicendum est quod talis defectus a Deo non est ; non enim habet causam efficientem, sed deficientem, nec poena, quae talem defectum nominat, est a Deo. Si autem poena dicatur ipsa passio rei punitae, quae est via ad defectum alicuius boni, tunc distinguendum est : quia quaedam est passio, quae est ordinata simpliciter ; quaedam vero, quae, quamvis sit ordinata secundum quid, est tamen deordinata simpliciter ; quaedam vero medio modo se habens. Passio illa quae est ordinata simpliciter, illa est passio quae est pure poenalis, sicut passio famis et sitis : et talis passio a Deo est : unde fames et sitis a Deo dicitur esse. Passio vero quae est deordinata simpliciter, sed ordinata secundum quid, est illa quae est culpabilis, sicut est deformatio imaginis et corruptio habitabilis ad bonum ; et talis non est concedenda esse a Deo. Passio vero media est illa quae est passio vitiosa, utpote illa quae est ex rebellione carnis ad spiritum, quae quodam modo ordinata est ad culpam praecedentem, quodam modo deordinata est, quia est inclinativa ad culpam sequentem ; et haec non conceditur esse a Deo. Et Magister dixit supra, distinctione trigesima secunda, quod fomes et concupiscentia non habent Deum auctorem, sed diabolum aut hominem. Et sicut distinctum est de poena prout dicitur passio rei punitae, sic distinguendum est de poena prout dicitur actio rei punitivae.
Ex praedictis igitur patet quod, etsi omnis poena sit a Deo, in quantum tenet rationem poenae, non omne tamen quod dicitur poena, a Deo est ; immo quaedam est a Deo, quaedam non. Illa est a Deo quae dicit positionem aliquam, ita quod non nominat deordinationem ; et haec est simpliciter poena. Illa vero non est concedenda esse a Deo quae nominat simpliciter defectum vel quae nominat positionem aliquam cum deordinatione. Unde nec conceditur a Deo esse excaecatio nec obduratio nec imaginis deformatio nec gratiae subtractio sive expoliatio nec error nec ignorantia nec concupiscentia nec his consimilia ; omnia enim haec vel dicunt defectum vel deordinationem aliquam. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod non omnis poena est a Deo.
Ad rationes
1-2. Ad illud quod obicitur, quod omnis vindicta est a Deo, et similiter ad sequens, quo dicitur quod omnis poena iusta est, dicendum quod illae duae rationes non concludunt nisi quod poena sit a Deo sub ratione poenae ; sic enim aliquid dicit quod respicit ordinem, qui attenditur secundum ultionem divinae iustitiae. De eo autem quod subest non oportet illud intelligi quod sit a Deo ; nam crimina criminibus vindicantur, secundum quod Sancti dicunt et supra ostensum fuit.
Ad illud quod obicitur, quod passio ignominiae et subtractio gratiae est a Deo, dicendum quod, proprie loquendo, neutrum a Deo esse conceditur nisi permissive, secundum quod Deus dicitur obdurare, quia, ipso gratiam non apponente, homo obduratur ; sicut etiam Deus dicitur tradere in desideria cordis. Unde Glossa dicit ibidem : "Tradere est permittere et non incitare, sed dimittere ; praecedentibus quippe culparum causis, iure et merito deseruntur a Deo" ; et per hoc quod deseruntur, desideriis traduntur. Similiter, quod dicitur Deus gratiam subtrahere, hoc non est quod auferat datam, sed quia, homine se avertente, Deus eam non continuat.
Ad illud quod obicitur de poena mortis et aeternae damnationis, dicendum quod utraque a Deo est ; utraque enim positionem aliquam vel dispositionem nominat sine deordinatione aliqua. Et si obiciat quod poena infernalis est acerbissima, dicendum quod acerbitas non impedit quin poena sit a Deo, sed potius deordinatio et defectus. Et si obiciat quod mors dicit defectum, dico quod mors non tantum dicit defectum, immo dicit passionem et progressum ab esse in nonesse, qui quidem est per animae et corporis separationem, ubi est ergo dolor et afflictio. Et licet defectus consequatur ad illam passionem, mors tamen non nominat purum defectum, sed. potius passionem et transitum illum ; et ideo conceditur mors esse a Deo, quamvis non concedatur de aliis poenis, quarum nomina imponuntur ab ipso defectu.
Ad illud quod obicitur, quod subtractio gratiae est a Deo, dicendum quod falsum est, proprie loquendo, nisi dicatur permissive, ut dictum est. Quod vero obicitur quod ibi est annihilatio et Dei expulsio, dicendum quod Deum expelli non est aliud quam gratiam Dei repelli. Gratiam autem Dei repelli non est aliud quam gratiam corrumpi, pro eo quod ipsa, cum sit accidens, non habet salvari nisi in substantia rationali. Gratia autem corrumpitur et annihilatur non per actionem contrarii agentis, sed propter defectum in se ipsa. Deficit autem in se ipsa propter hoc quod subiectum deficit sibi. Anima enim non est nata esse subiectum gratiae nisi per conversionem sui ad Deum ; et ideo, cum se a Deo avertit, iam gratia gratum faciens in ea non potest salvari, et ideo in se Ipsa deficit. Quod ergo obicitur quod nihil potest gratiam annihilare et Deum de habitaculo suo eicere, dicendum quod illa ratio procedit ac si talis annihilatio vel eiectio fieret per virtutem alicuius agentis. Hoc autem non fit, immo fit propter ineptitudlnem suscipientis, sicut visum est.
Ad illud quod obicitur, quod omne ordinatum et quod reddit honorem Deo, est a Deo, dicendum quod verum est in quantum tale. Sed cum assumit quod omnis poena est huiusmodi, verum est in quantum poena ; et tunc conclusio vera est, videlicet, quod omnis poena, in quantum poena, a Deo est. Sed, si ex hoc arguatur ulterius quod omne illud quod dicitur poena, est a Deo, utpote culpa vel vitium vel defectus, fiet sophisma secundum accidens, quia quaedam sunt quae Deo attribuere potius sonat in contumeliam quam in gloriam. Et propterea, si alicubi unquam inveniatur quod concupiscentia vel ignorantia vel cetera similia a Deo sint, exponenda sunt verba, vel quod dicta sunt esse a Deo, quia sunt permissive, vel quia dicuntur esse a Deo, in quantum sunt poenae, vel dicuntur esse a Deo, secundum quod concernunt aliquod ens, non secundum illud a quo primo et principaliter imponuntur.