Divisio textus
Divisio textus
Supra ostendit Magister quomodo peccatum sit peccati poena, ad declarandum qualiter peccatum est privatio. In hac parte intendit Magister inquirere, utrum actio, in qua peccatum committitur, sit a Deo, propter hoc quod supra dictum fuit, quod peccatum est actus. Et quoniam supra prosecutus fuit opinionem illorum qui dicunt actionem substratam malitiae esse a Deo, hic secundo prosequitur aliam opinionem, qua quidam ponebant nec malitiam nec actionem malam esse a Deo. Dividitur autem pars ista in partes duas. In quarum prima ponit praedictam opinionem. In secunda vero oppinit contra opinionem partis adversae, ibi : ln hoc autem verbo superiorum sententiae etc.
Prima pars habet tres partes. In prima explicat Magister illam opinionem. In secunda vero subiungit eius defensionem, ibi : Illa quoque Augustini verba, quibus dicit etc. In tertia vero ex praedictis elicit quamdam conclusionem, ibi : Ex quo colligitur, res aliquas etc.
Similiter secunda pars principalis habet tres partes. In prima parte opponit contra adversam opinionem. In secunda vero loco determinationis ponit quamdam commonitionem ad auditoris eruditionem, ibi : Intendant diligenter his verbis etc. In tertia vero removet quamdam dubitationem, ibi : Cum igitur omnes in hoc consentiant catholici tractatores etc.
On this page