Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra ostendit Magister unde voluntas habeat rectificari et depravari. In hac parte inquirit quare voluntas magis depravetur in suo actu quam aliqua alia potentia. Dividitur autem pars ista in duas partes. In quarum prima inquirit de causa depravationis voluntatis deliberativae. In secunda vero inquirit de rectitudine voluntatis humanae, secundum quod movetur per modum naturae, ibi : Praeterea quaeri solet, quomodo intelligendum sit etc.

Prima pars dividitur in partes duas, in quarum prima movet quaestionem et determinat ; in secunda vero opponit contra praedictam solutionem ad maiorem veritatis explanationem, ibi : Sed adhuc quaeritur, quare huiusmodi naturalis etc.

Similiter secunda pars principalis dividitur in duas partes, in quarum prima movet dubitationem et opponit ; in secunda parte eam dissolvit secundum diversorum opiniones, ibi : Proposita est quaestio profunda etc. Et sic principaliter duo determinat Magister in parte ista, qualiter videlicet voluntas depravari possit, cum sit naturalis animae potentia, et qualiter homo naturaliter bonum velit et appetat, videlicet ratione naturalis iudicatorii, quod quidem est conscientia, quae semper bonum dictat, et ratione scintillae rationis vel conscientiae, quae quidem est synderesis, quae semper ad bonum inclinat et contra malum recalcitrat.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus