Text List

II, Distinctio 3, Pars 1, A. 1, Q. 3

II, Distinctio 3, Pars 1, A. 1, Q. 3

Utrum materia corporalium et incorporalium sit una numero

Tertio qiiaeritur, utrnni materia spiritualium et corporalium sit una secundum numerum, aut secundum unitatem aliam. Et quod sit una numero, Yidetur sic:

1. Omne illud quod ita est unum, quod non recipit distinctioneui , est unum nimiero^; materia per essentiam suam ita est unum, quod omnino nullam habet distinclionem secundum suam essen- tiam, quia oranis distinctio est a forma: ergo ne- cesse est, materiam in omnibus esse unam numero.

2. Item , "omne quod est unum , est ununi vel genere, vel specie , vel numero ^" ; sed materia non est eadem in spiritualibus et corporalibus uni- tate generis, vel speciei, cum illa sit solum a forma: ergo a divisione materia est una numero.

3. Item , status perfectus non potest esse nisi in uno^ ergo sicut est status in genere efficientis et finis , ita in genere materiae; sed in genere efficientis primi et finis ultimi sic est status, quod unum solum est primum efBciens per essentiam, ad quod omnia reducuntur: ergo videtur similiter, cum ex parte resolutionis sit status in essentia ma- teriae, quod illa sit una numero.

4. Item, cum dicitur: materia lapidis est ma- teria, et materia Angeli est maleria, aut dicitur univoce, aut aequivoce, aut idem praedicatur de se. Sed non aequivoce, quia tunc Angelus et lapis aequivoce dicerentur substantiae; non univoce, quia univocatio est soluiu in formis et in his quae di- cunt formam^: ergo oportet, quod idem praedi- cetur de se: ergo si materia lapidis et materia An- geli non sunt plures materiae, sed unica, restat, quod materia est in spiritualibus et corporalibus numero una.

5. Item, intelligamus materiam sive spiritua- lium , sive corporalium per abstractionem ab omni- bus formis; intelhgitur materia ut simplex, intehi- gitur materia ut unica, nuUo modo multiplicata nec distincta; sed formae supervenientes non mu- tant essentiam materiae, sed solum esse: ergo si p?-ius erat quantum ad essentiam unica numero, ergo nunc, cum habet formas.

6. Item, intelhgamus per impossibile, quod Deus de uno lapide faceret Angelum; tunc mutare-' tur forma et esse materiae, sed essentia esset salva : ergo materia , cum sit una per essentiam , etiam in hac transmutatione est illius mutationis subiectum; sed illa mutatio est una numero: ergo materia per essentiam manet una numero. Arguitur ergo sic: si in illo Angelo sic producto et lapide praeexistente est materia una numero, et tantum distat ille Angelus a natura corporali , quantum ahus Angelus: ergo videtur, quod in aliis Angelis et in aliis rebus corporalibus sit materia una numero ^

CONTRA: 1. Unum numero respicit esse indivi- aa opposi- duum sive individuatum "; sed materia in corpo- ralibus et spiritualibus non est una unitate indivi- duali : ergo nec una est secundum numerum. Maior patet ; minor probatur per hoc, quod "quaecumque sunt eadem numero ahcui individuo, inter se sunt una numero" ; sed Angelus a sua materia non differt numero, nec lapis a sua: ergo si materia lapidis et Angeli est una numero, ergo lapis et Angelus sunt unum numero; quod falsum est.

2. Item, unum et multum sunt differentiae entis, et entis in actu''; sed niateria est omnino ens in potentia: ergo si dividentia non conveniunt nisi eis, quibus convenit divisum : ergo nuUo modo potest dici materia per essentiam una numero.

3. Item, si de auro uno fiant diversa vasa postquam facta snnt, iam illnd anrum desinit esse unum propter distinctionem superinductam: cum ergo de materia fiant creaturae genere et specie differentes, videtur ergo, quod materia numeretur in illis: ergo etc.

4. Item, opposita non sunt compossibilia circa idem numero' — hoc planum est, quia mutuo se ex- pellunl — sed oppositae formae sunt circa materiam, ut est in diversis: ergo impossibile est, materiam esse unam numero.

5. Item, impossibile est, idem nuinero esse ens et non-ens , quia inter ens et non-ens summa est distantia; sed Angelus secundum suam formam et maleriam est in actu; anima antichristi nec est se- cundum materiam nec secundum formam, immo creanda est secundum suum totum-: ergo impossi- bile est, quod Angeh et animae sit eadem materia, vel alterius creaturae diversae.

6. Item , creatio non solum terminatur ad esse, sed etiam ad essentiam: ergo ubi sunt diversae creationes , necesse est , diversos esse terminos per essentiam ; sed creatio animae Petri et animae anti- christi est alia et alia, et utrobique producitur es- sentia materiae: ergo necesse est, materiam hic et ibi aliam esse per essentiam: ergo impossibile est, esse numero unam.

7. Item, esse simpliciter unum in phirilius, hoc est proprietas Dei, sive esse unum in omnibus^ ergo non competit alii , vel si competit ahi , minime competit ei quod maxime distat a Deo; sed mate- ria maxime distat a Deo, cum sit prope nihil: ergo nuUo modo videtur ipsi convenire, quod ipsa sit una numero in omiiibus, vel etiam in phiribus.

CONCLUSIO

Materia rerum spiritualium et corporalium, cum non habeat unitatem nec universalitatis nec individuationis, secundum essentiam dici potest una numero per homogeneitatem.

Respondeo: Dicendum, quod positio philosophorum et physicorum virorum haec fnit et est, quod materia in quibuscumque est, per essentiam est una et una numero. — Et rationem huius assignant , quia Raiio. materia , hoc ipsum quod est, est ens omnino in potentia ; et ideo oportet , quod in quibuscumque est, quod sit per essentiam numero una.

Haec autem ratio bona est, quod mehus patet, Expianatar si pertractetiu". Quia enim materia omnino est ens in potentia, ideo per sui essentiain nuUum habet actum , nuUam formam, ergo nuUam distinctionem ; si nuUam distinctionem Iiabel et non est nihil , oportet ergo, quod sil una sine inultitudine, et ita numero um. — Amplius , quia ens omnino in potentia, ideo nec genus nec species esse potest, quae dicunt" aliquo modo actum; et ideo non potest esse communis eis, quibus est communis, unitate universalitatis vel univocationis : ergo nec genere nec specie est una, et tamen nihilominus est una, et ita est una nur mero. — Rursus, quia est ens omnino in potentia, ideo de se est infinita et ad forinas infmitas; sed Deus, quia infinitus est, ubique unus^est sua infi- nitate, quae venit ex actualitatis summae perfectione: sic et materia, quia inflnita, in omnil3us materiatis est una propter inflnitatem eius, quae venit ex summae possibilitatis imperfectione. — Postremo, quia materia est ens in potentia, unitas eius nou potest esse unitas individuationis, sive per conti- nuitatem, sicut mons est unus, sive per actualem simplicitatem , sicut Angelus estunus; sed si habet unilatem, unitatem homogeneitatis habet. Haec au- tem unitas simul manet in diversis, sicut patet: si de eodem auro flant multa vasa , illa sunt de eodem auro per homogeneitatem; sed aurum, quod est in uno, differt ab auro, quod est in alio adeo, ut non sint° unum per continuitatem. Si igitur materia ! non est una actuali simplicitate , ut Angelus, nec j eontinuitate , ut mons vel auri frustum, sed sola :| homogeneitate ; et haec non tollitur per adventum formarum: ita est materia una sub omnibus formis, ' sicut omnibus formis abstractis. Sed abstractis omni- i bus formis, nulla est distinctio in materia, immo ij intelhgitur ut simpliciter una. Nunc ' igitur materia est in omnibus materiatis numero una, quia est ens I omnino in potentia; et haec_est recta ratio et causa. ;|

Ex his pro magna parte patent obiecta, quo- niam ex praedictis colligi potest , qualis est illa Quaiis siji unitas, qua materia dicitur una. Non enim est uni- tas actualis, cuiusinodi est unitas Corisci in foro et theatro", et cuiusmodi est unitas Dei; sed illa est unitas magis possihilitatis et potest dici homogenei- tatis, quae adeo ampla est, ut sustineat receptionem maioris multitudinis diversitatis formarnm superad- iectarum quam unitas formae alicuius universalis, etiam generis generalissimi ' ; et hoc est propter summam possibilitatem. Unde dicitur una numero, quia est tma *me nmiero, quemadmodum ovis, carens signo respectu ovium habentium signum, dicitur esse signata; per hunc modum intelligi po- test materia numero una.

1. Quod ergo obiicitur: unum numero respicit Dtio op- individuum ; dicendum, quod verum est, prout ■°"™' uuum numero dicit accidens, vel prout consequitur esse actuale^; non autem est verum, prout respi- cit essenliam, quoniam hoc modo se extendit ad unitatem maioris capacitalis , quam sit unitas indi- vidualis; el de illa non sequitur, quod quae sunt eadem uni etc, sicut non sequitur, quod homo et asinus uniuntur in animali, ergo sunt unum in- ter se.

2. Quod obiicitur, quod unum numero est dif- ferentia entis in actu; dicendum, quod verum est de uno, quod dicit unitatem completam. Unitas enim et veritas et bonitas proprie et complete sunt in creatura completa ; nihilominus tamen , sicut dicit Augustinus de Vera Rehgione'', incomplete repe- riuntur in materia. Sicut ergo materia inconvpleta est de se, ita unitatem secundum se habet incom- pletani, possibilem tamen, quantum ad esse, com- pleri per formam, cuius adventu constituitur indi- viduum numero ununi unitate actuali et completa, ex cuius eliam adventu fit clistinctio, et surgit in rebus multitudo.

3. Quod obiicitur de auro , non est simile , quia aurum habet unitatem continuitatis et individua- tionis , quae opponitur numerationi et discontinui- tati; et hoc est, quia aurum, etsi sit raateria scy- phi, est ens in actu; non sic materia prima respectu materiatorum , ut ostensum est prius^

4. 5. 6. Quod obiicitur, quod opposita non possunt se compati circa unum , et quod idem non potest esse simul ens et non-ens, et diversis mu- tationibus introduci in esse; ad haec tria unica est responsio , scilicet quod illud est verum de eo quod est ita unum, quod eius unitas repugnat multitu- dini, sicut est unum individuum; sed de eo quod est ita unum, quod multitudini non repugnat, immo propter suam possibihtatem admittit omnem diversitatem , non habet veritatem; immo simul et semel habet opposita, simul etiam et semel potest esse in re , et polest esse in potentia agentis, et diversis productionibus produci, sicut diversis for- mis inforniari. Et hoc patet, quia forma humani- tatis una est unitate universalitatis ; ideo simul verum est, quod est homo, qui generatur, et est homo, qui generandus est, et est homo albus, et est homo niger, et in omnibus his est forma uni- versalis una. — Quod si dicas, quod non est si- mile, quia humanitas non est una numero, ut ma- teria; dico, quod quamvis non sit una numero, sed specie, tamen unitas materiae, quae est unitas hoynogeneitatis , maioris amplitudinis est quam humanitas ipsa, et maiorem diversitatem admittit. Et ideo nulla est oppositio, nulla omnino contradi- ctio ex comparatione oppositorum ad unitatem ma- teriae per essentiam, sed solum ex comparatione oppositorum ad unitatem materiae secundum esse. Unde sicut, si duo scyphi facti sunt de auro con- formi, potest unus destrui, altero remanente, vel unus produci, altero in esse producto; sic intelli- genduiu est in proposito.

Si quis eniiu vult unitatem materiae intelli- Noiandum. gere, oportet ab unitate individuali animum abslra- here et super actum imaginationis conscendere et omnino ens in potentia per privationem cogitare ; et sic poterit aliqualiter capere. Quamdiu enim materia ut moles extensa cogitatur, ad unitatem essentiae consideratam " nullo modo pertingitur.

7. Quod ultimo obiicitur satis planum est. Sicut enim Deus est infinitus, et materia infinita, alio tamen modo inflnitatis, quae potius est per reces- Noiandum. sum quam per accessum; unde non competit for- mae, sed materiae: sic intelligendum est de illa unitate. Deus enim est unus in pluribus, ita quod perfectissimus et omnino actus, et hoc est eius so- lius; sed materia est una in omnibus, et hoc quia per suam essentiam non potest esse distincta; non sic est de forma. Et sic patent omnia.

PrevBack to TopNext