II, Distinctio 3, Pars 1, A. 2, Q. 1
II, Distinctio 3, Pars 1, A. 2, Q. 1
Utrum in Angelis sit mera discretio personalis.
Quod autem in Angelis sit 7nera discretio per- sonalis, ita quod Angeli aliqui differant solo nuiuero, videtur.
1. Danielis septirao^: Millia millium ministrabant ei; et constat, quod non tot habebant miriisteria differentia speeie, quot Daniel enuraerat: ergo nec rainistri omnes differebant specie: ergo aiiqui, vel omnes differebant numero solo. Quodsi dicaSj quod tot, quof ministeria; ohiicitur de se- cunda parte auctoritatis: Et decies centena millia assistehant ei. Constat, quod tanta diversitas non poterat cadere nisi secundum nunierum, cum ha- berenl unum stalum, scilicet assislere.
2. Iteni, gloria est regi habere multos mini- stros uniformes: ergo si "gloriosum est regnum, in quo cum Christo gaudent omnes Sancti '", vi- detur, quod multi sint uniformes in illo superno palatio, et ita solo numero vel persona differentes.
3. Item, personalis discretio est in Deo, Angelis et hominibus; et cum natura angelica sit divinae propinquior quani humana, ergo et discretio perso- nalis; sed in Deo sunt plures personae differentes sola personalitate , simihter in hominibus; ergo vi- detur, quod similiter in Angelis: ergo sunt ibi ali- qui solo numero differentes, aut omnes.
4. Item, omne animal per naturam desiderat societatem similis in specie — nam omne animal ad sibi simile copulabitur , et vokuilia ad sibi similia conveniunt^ — ergo Angelus per naturam desiderat societatem similis in specie. Sed deside- rium eius non est frustra, maxime in Angelo beato: ergo etc. Si tu dicas, quod illud est verum in animalibus, non in substantiis spirituahbus ; tunc quaero a te, utrum in Angelis sit socialis el ami- cabilis affectus. Constat quod sic; sed in quocumque est ponere affectum talem, est amare similem et appetere habere: ergo redit idem quod prius.
Contra: 1. Diversitas, quae est numero solo, w opposita. causatur ex divisione materiae \: inde est, quod sol non multiplicatur, quia eius essentia est ex tota sua materia, ita quod materia eius non est divisibi- lis nec multiplicabilis ; sed talis ratio est in Angelis: ergo etc.
2. Item , ratio flnalis multiplicationis secundum numerum venit ex parte corruptibilitatis; ideo enim multiplicalur secundum numerum , ut, quia non poterat salvari in uno, ipsa species salvetur in plu- ribus; unde sol et luna, quia perpetua sunt, non habent nisi unicum individuum in eadem specie*: ergo etc.
3. Item, si reperire contingit extrema, et me- dium, si illud est possibile esse"; sed contingit re- perire pluralitatem personarum in una natura in Deo, et e converso pluralitatem naturarum in una persona, ut in homine et in Christo: ergo contingit plura- litatem naturarum reperire in pluribus personis, ut tot sint naturae differentes, quot sunt supposita, et tol species, quot individua.
4. Item , distinctio personalis pura est in Deo quantum ad originem et in homine similiter, ergo videtur, quod origo sit tota et principalis ratio discretionis personalis: cuni ergo in Angelis non reperiatur origo, nec pura distinctio personalis per consequens ".
CONCLUSIO
In Angelis, vel in aliquibus vel in omnibus, est discretio solummodo quoad personalitatem, non quoad speciem.
Quidam enim dixerunt, quod in Angelis est opmio i. discretio personalis, sed nunquam pure, immo sunt ibi tot species, quot individua; similiter dicunt in luminaribus mundi. — Sed licet hoc aliquam pro- rmprobator. babilitatem habeat in corporibus , non tamen videtur rationabile in spiritibus, ut nuUus communicet cum alio in natura speciali '. Sicut enim innotescit per Scri- pturam, multi Angeli ad idem officium ordinantur et communem videntur liabere operationem eandem. Nobis autem nec per Scripturam nec per dicta San- clorum nec per oflicia innotescit tanta diversitas " ; ideo non videtur nisi praesumtio hoc dicere, ma- xime cum non appareat in promptu aliqua ratio cogens.
Alia est positio sobria et catholica , quod in Angelis est. ponere distinctionem quantum ad personalitatem tantummodo, aut in omnibus, aut in aliquibus. — Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae tum ex parte minislerii, tum ex parte as- sirailalionis ad Deum, tum ex parte assimilationis mutuae.
1. 2. Quod ergo obiicitur, quod diversitas secundum numerum venit ex divisione materiae; dicendum, quod est falsum est; sed ' multitudo per gene- rationem venit ex divisione materiae, quia generans dat generato partem suae substantiae. Diversitas autem Angelorum non est per multiplicationem unius ab altero, sed omniiim Angelorum" a Deo. — Et per hoc patet sequens obiectum de fine, quia ille non est finis midtipUcationis , sed midtiplicationis successivae. Sed ratio potissima multiplicationis in hominibus et in Angelis est divinae potentiae et sapientiae et bonitatis declaratio et coliaudatio, quae manifestantur in muUitudine et gloriae Beatorum amplificalione , quia amor caritatis exsultat in mul- titudine bonae societatis. Unde credo , quod erunt in magno numero et perfectissimo, secundum quod decet illam supernam civitatem ^ , omni decore fulgentem.
3. Quod obiicitur de medio, dicendum, quod Angelus non potest esse medium, quia, sicut in praecedentibus probatum est^ quamvis in Angelo non sit tanta naturarum diversitas, quanta in honiine, nihilominus aliqua est. Et praeterea, quamvis non diversificelur m hominibus pluribus humana natura, tanien multiplicatur in illis;et ideo non est quae- rere aliud mediura.
4. Quod ultirao obiicitur de origine, quod est principalis ralio discretionis personalis; dicendum, quod quamvis Richardns^ dicat, quod personae in hominibus distinguanlur origine, tamen hoc non ha- bent ratione principii; nam pauci homines sic di- stinguuntur per illam habitudinem. Ad soluni enim unum hominem habeo ego illam habitudinem, et tamen ab omnibus differo personaliter. Sed ratio distinctionis personalis, quantum ad veritatem, venit exprincipiis coustituenlibus et particulantibus , quan- tum ad notitiam, venit ex qualitatibus " ; quorum utrumque est in Angelis reperire secundum diversi- tatem; diversa enim habent principia individuantia et diversas proprietates innatas. Sicut enim homi- nes diversas habent facies, sic diversas habent mentes et proprietates mentales; ita intelligendum est in Angelis suo modo.