II, Distinctio 3, Pars 2, A. 1, Q. 2
II, Distinctio 3, Pars 2, A. 1, Q. 2
Utrum Angelus in primo instanti suae creationis fuerit malus propria voluntate.
Secundo quaeritur, utrum Angelus in primo instanti suae creationis fuerit malus actu propriae voluntatis. Et quod sic videtnr :
1. Arictoritate canonicae loannis tertio': Dia- vd opposi- bolus ab initio peccamt ; sed nihil est ante ini- tium duratione: ergo nulla creatura praecessit du- ratione angelicum peccatum.
2. Item , Augustinus undecimo super Genesim ad litteram °: "Non frustra putari potest, in initio tem- poris diabolum superbia cecidisse, nec fuisse ullum antea tempus, qno cum Angelis sanctis pacatus vi- xerit et beatus, sed in ipso primordio creaturae a suo Creatore apostatasse". Si tu dicas mihi, quod hoc non dicit secundum suam opinionem , et bene , quia ibidem, ubi Augustinus ponit istam opinionem, ahas etiam ponit, quas non tenet; obiicitur , quod hoc dixerit secundum suam opinionem , quia ipsius opi- nio fuit, quod omnia simul essent condita, et per luceyyi intelligit angelicam creaturam formatam, per tenebras intelligit aversam a De.o ': ergo si simul lux facta est et a tenebris divisa, simul cum rerum prima conditione fuit peccatuni Angeli; et ita vide- tur, quod nulla fuit omnino ibi mora.
B. llem , ratione videtur: aliqua creatura corpo- ralis est, quae simul et in eodem instanti est et ope- ratur, sicut lux statim cum est, lucet; et Augustinus ^ dicit, "quod lux et s;ilendor sunt coaeva, et si esset lux neterna, splendor esset aeternus": ergo cum spiritualis natura sit niagis vel aeque actualis, ut corporalis: ergo potest esse, quod in primo in- stanti cuin est, sit in suo actu. Sed actus eius est velle: ergo statim cura est, potest velle , ita quod esse non praecedit velle tempore sive duratione, sed solum natura; sed qua ratione velle potest bo- num, eadem ratione raalum: ergo cum volens ma- lum sit malus, in primo instanti potuit esse malus. Si tu dicas , quod ° potest habere operationem coaevam naturalem, sed non liberum arhitrium; contra: "liberum arbitrium est sub Deo potentis- simum", sicut dicit Bernardus ^ et nihil habet retar- dans in Angelo nec ligans, sed statim cum est, perfectum est et potest operationem illam habere.
4. Item, si oculus crearetur cura actualitate virtutis visivae et impressione speciei, simul esset et videret. Cura ergo Angelus a sui prima condi- tione habuerit intellectum agentem et species rerum innatas , ut post patebit ' : ergo simul fuit et intel- lexit, pari ratione et siraul fuit et voluit. Si tu dicas, quod intelligere et velle flunt in diversis instantibus; contra: intelligere Angeli est simplex et in instanti potest esse, similiter et velle; sed nihil prohibet, duo indivisibilia esse simul: ergo nihil prohibet, quod intelligere et velle , cum sint indivisibiiia, saltem ratione indivisibilis simul sint, sicut ultima duarum linearum contiguarum siraul sunt '.
0. Item , hoc ipsum ostenditur per siniile. Quia anima rationalis simul tempore conditur et vitiatur, nec est ibi aliqua oppositio: ergo similiter videtur, quod in Angelo esse potuerit, quod simul fieret et vitiaretur, non tamen a Deo, sicut nec originale peccatum est a Deo. Aut si non esl siraile, ego quaero rationem : quare anima haec duo potest ha- bere simul, et non Angelus? Si dicas mihi , quod ab actu alieno inflcitur aniraa, scilicet a corpore, sed Angelus a se; hoc nihil est, quia ita cito An- gelus fuit cognitus a se, sicut ab alio: ergo pari ratione ita infici potuit ab actu proprio , sicut ab alieno.
Sed contra: I. Ezechielis vigesimo octavo: "In deliciis paradisi fuisti, plenus sapientia et perfectus decore", ergo etc. : ergo cuni hoc intel- ligatur de diabolo , sicut exponunt Glossae , fuit ergo aliquando sine peccato.
2. Itera, hoc dicit Augustinus undecimo de Civitate Dei, capitulo decimo quinto : "In deliciis paradisi Dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es; ubi aliquando intelligitur fuisse sine peccato".
3. Item, ratione videtur: omne peccatum actuale exit in esse per actum deliberationis ; sed ubi de- liberatio, ibi collatio et successio de necessitate: ergo si peccatum sequitur deliberationem Angeli, peccatum sequitur Angelum non tantum natura, verum eliani duratione. Si tu dicas, quod Angelus propter intellectum deiformem deliberat in inslanti, et simul videt et deliberat ; ostendo , quod ' non po- test esse. Angelus enim ad hoc, quod appeteret, neces- sario tria praecognovit: et appetibile, et cui appete- bat, et rationem moventem — aliqua enim ratio fuit, qu;ie excitavit — sed ista sunt diversa, et im- possibile est per naturam, aliquam potentiam sim- plicem simul et semel ad plura converti; propLer quod etiam rlicil Philosophus -, "quod intelligimus unum solum": ergo si non simul, successive ergo cognovit.
4. Item, Angelus, quando conditus est,aut fa- ctus est cum sua operatione actuali, aut absque operatione actuali. Si ahsque operatione actuali : ergo post tempus peccavit necessario. Si cum sua opera- tione'; sed non decuit Deum concreare alicui rei nisi operationem suae naturae convenientem : cum ergo actio deformis potius sit naturae disconveniens, patet etc.
b. Item , haec duo sunt vera per se , quod nul- lus in illo instanti, quo peccat, potest vitare pec- catum; et nullus peccat actuali peccato in eo quod vitare non potest; sed si Angelus peccavit in illo instanti, non potuit^ in illo vitare, nec in aliquo, quod esset ante illud,nec post: ergo non potuit vi- tare. Sed si non potuit vitare, non peccavit: ergo si peccavit in primo instanti , non peccavit.
6. Item, malum est corruptivum boni; sed ni- hil corrurapitur nisi quod est vel fuit: ergo in Angelo aliquid fuit, quod aniisit per peccatum. Tunc ergo quaero, utrum in primo instanti peccaverit, an non. Si non, tunc habeo propositum; si sic, ergo peccavit subito. Sed cum in subita rautatione simul j sit fieri et factitm esse, siraul erit corrumpi et | corruptuni esse, et ita non esse: ergo bonura in | primo instanti non est. Sed non corrumperetur , ji nisi fuerit: ergo in eodem instanti fuit et non fuit, j et ita contradictorie opposita sunt simul vera. Sed i hoc est impossibile, et propter hoc vult Philoso- '\ phus % "quod inter mutationes contrarias de ne- \ cessitate sit quies media": ergo inter illius boni ; productionem et aderaptionem fuit quies media, et j ita morula. Si tu dicas — sicut dicitur de anima ' rationali, quia similiter potest ibi obiici — quod '^ j non adimit bonum, quod infuit, sed quod infuisset, j si non peccasset; nunquam enim fuit iustus et bonus, j sed fuisset , si non peccasset ; contra hoc est Augu- , stinus de Correptione et gratia': "lUe in veritate | 7ion stetit, dictum est de diabolo, quia ibi fuit, sed \ non permansit": ergo illa responsio nihil valet hic. j
CONCLUSIO
Morula fuit inter creationem Angeli et lapsum eius
Respondeo: Dicendum, quod antiqua positio op'"° '• ' fuit aliquoruni, quod siraul lempore fuit diabolus ! et peccavit, nec unquam fuit nisi malus ; el vide- i tur Augustinus illam approbare super Genesim ad lilteram -: et ideo aliqai moderni eam tenuerunt. — Sed quoniam, sicut expresse dicit Augustinus unde- improbatur.' cimo de Civitate Dei", praedicta positio accedit ad primam, quae est haeretica, et ita quasi haeresim sapit; communis opinio magistrorum Parisiensiuni est, quod duratione conditio Angeh praecessit la- psum; et de communi consilio magistrorum posi- tio opposita excommunicata est ab episcopo Pari- siensi '°.
Ideo tanquam magis veram et catholicam , et opinio 2. ei, magis probabilera et communem opmionera dico illam esse tenendara,.quod morula fuit inter crea- tionem et lapsum, licet parvnla. Propter quam San- cti et expositores et ipsa Scriplura loquitur de malitia diaboli, quasi seniper fuisset in ea. quia illud modicum quasi pro nihilo reputatur ".
1. Ex hoc patet responsio ad pnmum, quia, ut dicit Augustinus ', sensus est: diabolus ah inilio peccat, id est statim post initium.
2. Ad illud quod obiicitur de Augustino, dico, quod dicit secundum alienam opinionem ; quod pa- tet, quia contrarium dicit undecimo de Civitate Dei ". — Et quod obiicitur, quod ipse posuit omnia simul facta; dicendum , quod verum est quantum ad esse naturale, sed non quantum ad bene esse. Unde posuit, quod lux corporalis simul esset et divisa esset a tenebris, similiter, quod non est ordo ma- terialium dieruni; sed bene posuit ordinem spiri- tualium dierum secundum septemplicem conversio- nem intellectus angelici supra res^
3. .\d illud quod obiicitur, quod statim fuit in actu; dicendum, quod quidam hoc negant in omni ereatura ; quia tamen Augustinus videtur dicere contrarium in luce et splendore, conceda- jfoiandum. mus etiam in Angelo. Sed tamen non fuit sta- tim ^ in actu electioms, quia illum antecedit deli- beratio et praecognitio pluriuni; quia, sicut dictum est in opponendo^ non possunt esse simul, non ob repugnantiam actuum vel simplicitatum , sed pro- pter simplicitatem intellectus angelici, quia una con- versione totus capitur intellectus ab uno obiecto, ita quod incompossibilis est in illo instanti conversio ad aliud obiectum.
4. S. Et sic patet responsio ad duo sequentia. — Ad illud autem quod obiicitur de peccato animae, dicendum, quod non est simile, quia peccatum in anima non fit per actualem deliberationem , sed fit per unionem ad carnem infectam : et quoniam unio est in instanti, deliljeratio et coUatio non: ideo non est simile hinc et inde.