Text List

II, Distinctio 3, Pars 2, A. 1, Q. 1

II, Distinctio 3, Pars 2, A. 1, Q. 1

Utrum Deus malum condiderit Angelum.

Quod autem Deus fecerit ipsum malum , vi- detur:

1. Per auctoritates , quas adducit Magister in littera^ Videtur etiam per rationes, quia oppositio mali ad bonum decorat universum, et confert sa- luti et gloriae Beatorum. Cum igitur Deus posset in omnera decorem et in omne quod utile est saluti electorum, et iterum ipsum facere sit conveniens; videtur, quod Deus non tantum fecerit Angelos bo- nos, sed etiam malos et caput malorum, scilicet ipsum luciferum. Et hoc est quod videtur dici Ec- clesiastici trigesimo tertio * : Contra malum bonmn, et contra mortem vita, et contra virum iustuni pec- cator: et sic intuere in omnia opera Altissimin.

2. Item , hoc videtur ex ordine. Inter naturam, quae est apta nata habere iustitiam et habet, et iriter naturam, quae non est apta nata habere nec habet, cadit media illa natura, quae est apta nata ha- here et non habet iustitiam; sed Deus potest facere extreraa et congruit eum facere: ergo pari ratione potest et congruil ei facere mediam : ergo naturam, quae est apta nala habere iustitiam, et non haben- tem congruit Deum facere. Sed talis est natura mala, scilicet creatura rationalis mala: ergo etc.

3. Item, hoc ipsum videtur a simili. Sicut na- tura rationalis est mala, quae non habet iustitiam , ad quam est nata, ita creatura irrationaUs ' — unde canis, cum sit natus ad latrandum, si non hal)et la- tratum, est malus — ergo cum Deus possit crea- turas facere deficientes operationibus, ad quas natae sunt, ut puta canem non latrantem et oculura cae- cum , pari ratione potest facere voluntatem carentem iustitia. Si tu dicas, quod non esl simile, quia erealura rationalis immediate ordinatur ad Deum, non sic irrationalis " ; obiicitur tunc ulterius , quod intellectus noster immediate ordinatur in Deum. Sed Deus potest facere intellectum carentem scientia, ad quam est sive quam debet habere, scilicet igno- rantem; sicut dicit Augustinus in tertio libro de Libero Arbitrio \ quod si Deus talem condidisset hominem ante peccatum , qualis nunc est, nemo pos- set ex hoc accusare.

4. Itera , hoc ipsum videtnr a minori. Plus de- pendet materia a forma perfectiva et magis est imperfecta in genere creaturarum sive entium, quani faciaf rationalis natura a iuslitia — sed hoc manife- stum est, quia materia sine forma est ens oninino incompletum — sed creatura rationalis sine iustitia habet quodam modo esse completum. Cura igitur Deus fecerit materiara inforraem , ad rainus sine distinctione formarum, sicut dicnnt multi Sancti^: ergo pari ratione potuit facere Angelum sine iusti- tia, quam debebat habere. Sed Anselmus dicit, "quod malum nihil aliud est quam privatio boni, ubi debet ■ esse": ergo videtur etc.

CONTRA: f. Genesis primo*': Viclit Deus cuncta 'undamenia.r/iwie feccrut, ct eraut valde bona: ergo, cum valde bona supponanl bomim , cuncta quae Deus fecit , erant bona: ergo nihil malum.

2. Item, Dionysius ': "Optimi est optima ad- ducere": ergo si Deus est optimus, non potest ergo producere raalum, ita quod faciat malitiam in eo. Et eodem libro de Divinis Nominibus dicit, "quod sicut a caJido non egreditur nisi calidum, ita nec a summo bono nisi bonum".

3. Item , omne quod Deus indidit unicuique rei a sua conditione , est ei naturale : ergo si Deus fecisset Angelum malmn, esset ei mahtia naturalis. Sed pro naturalibus nemo est vituperandus, nerao puniendus ': ergo nec vituperandus nec puniendus esset diabolus.

4. Item, si aliquod factum vitium facit aliquem dignum poena, magis facit actorem dignum quam alium ' : si ergo diabolus ob suam malitiara dignus est poena, si Deus eum fecisset malura, niagis esset Deus dignus poena quara diabolus; sed hoc est absurdissimum : ergo etc.

CONCLUSIO.

Falsum est et impossibile, Deum fecisse Angelum originaliter malum.

Respondeo: Ponere, quod diabolus a Deo ha- buit originaliter sibi innalam malitiam voluntatis , conciusio. non tantum falsum esl, imrao haereticuni; et est falsum '", quod in se habet evidentiam suae falsita- tis, si quis advertat.

Nam opus Dei , eo ipso quod opus Dei est, ne- ""''"• cesse est, ipsura esse laudabile , ordinabile, acce- ptabite, perfectum vel perfectibile.

Nihil enim facit Deus quod non deceat suam , mmestatem. Si ergo magnus Dominus et laudabi- lis nimis", et in tantum laudabilis, quod non tan- tum in se , sed etiam in nullo opere potest vitupe- rari iuste, immo in omnibus digne laudari: impos- sibile est, quod faciat opus vituperabile , quantum est de ipso auctore. Sed malum, eo ipso quod malum culpae, dignura est vituperio: ergo impossibile est, quod aliqua creatura ab ipso habeat istam condi- tionem. Et rursus, non lantum malum dignum est vituperio, imrao est" quodam modo in Dei vituperiiun. Si ergo Deus faceret creaturam malam , ipse faceret sibi vituperium et conlumeliam.

Necesse est etiam ' esse ordinahile, quia nihil opus Dei or- facit , nisi quod deceat suam sa.pientiam; sed nihil inabiie. qjj^^ pg^g j.j^gjj^ gg^ ordinabile mpoena, quia tunc Deus destrueret opera sua, et ita se praevaricatorem constitueret. "Deus enim illius rei est ultor, cuius non est auctor^". Ergo si Deus facil creaturara malam malitia culpae, erit ergo ordinabilis; et non in poena: ergo malum culpae maneret inultum sive impunitum, salvo ordine universi. Sed hoc est im- possibile per se , quia tunc malum esset bonum per se, si aliter esset ordinalum: ergo si Deus faceret creaturam malam, creatura non esset mala.

Necesse est etiam, quod sit accepiabik. Nihil itemaccepta-enim facit Deus , nisi quod vuU; sed omne quod ''"°' Deus vult, iusta et bona ' voluntate vult: ergo cum omne quod iusta et aequa voluntas approbat, sit omnibus acceptabile, si Deus faceret malum , malum esset omnibus acceptabile: ergo acceptare malmn esset bonum, pari ratione et facere: ergo malum esset bonum.

Necesse est etiam , quod omne quod Deus facit, sit perfectum vel perfectibile , cum Dei perfecta sint opera *. Ergo omne quod est in opere Dei a Deo, vel est de perfectione, vel inclinat ad perfe- ctionem. Si ergo malitia est a Deo in creatura ra- tiouali, ergo vei est de perfectione Angeli, vel dis- ponit ad perfectionem ; sed nihil tale deordinat: ergo malum non deordinaret, et si non deordinaret, non noceret: ergo malum esset aliquid et non noceret.

Cum igitur hic sint qualuor incompossibilia Epiiogus. manifesta, manifestum est, quod falsum est et im- possibile, Deum fecisse Angelum originahter malum. Et venit ista impossibilitas ex summa perfectione et nobililate^ operantis et vilitate mali culpae: privat enim illas quatuor conditiones nobiles , quas necesse est esse in omni divino opere, non quia Deus te- neatur operi illas dare, sed quia noii decet eius voluntatem aliter operari vel facere.

1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod facit ad g^i^jj^ ^ ^ decorem ; dico, quod est ma.\i productio, el pvo- positorura. j|,|,t| ordimitio. Productio mali foedat et turpat. quantum est de se, sed ordinatio decorat. Et quo- .votandnm niam Deus non potest foedare, sed decorare; ideo non potuit producere, sed ordhiare secundum an- tithesim. Et secundum hoc intelligit Ecclesiasticus: Contra bonum malum, non quia Deus fecerit, sed quia quod in suis operibus factum invenit ordi- navit.

2. Ad illud quod obiicitur de natura, quae nata est habere iustitiam etc. ; dicendum, quod cum dico naturam privatam iustitia, duo dico, scilicet quod natura est, et quod prioata. In quantum natura, tenet medium et sequitur argumentum; in quan- tum vero privata, non tenet medium, immo locum infimum, immo ipsa privatio nullum^, quantum est de se, quia nihil est. Et ideo non valet, quod eam pri- vatam fecerit. Et si tu obiicias, quod maior privatio est non habere nec actum nec aptitudinem , quam habere aptiludineni et non actum; dicendum, quod maior est privatio, si accipiatur large privatio'; sed tamen ista est deformis, illa non. Unde cum dico: lignura non videt, dico negationem, sed non deformitatem ; cura dico: homo non videt, dico utrumque. Et sic patet illud.

3. 4. .\d illud qnod obiicitur a simili in aliis natnris, et a mi.nori in ipsa materia; dico, quod non est ibi locus a simili nec a minori, si bene consideretur. Malura enim culpae aliter importat deordinationem sive privationem ordinis quam ma- lum naturae vel pnenae, quia, sicut dictum est di- stinctione quadragesima septima primi libri ", malum culpue dicit deordinationem sive privationem ordi- nis principalis, qui scilicet est iraaginis ad Deura immediate; malum vero nalurae vel poenae deor- dinalionem ordinis non principalis , sed particularis. Et hinc est, quod Deus, salva condecentia suae bo- nitalis et sapientiae, potest facere rem malam ma- litia poenae, vel defectu naturae % non sic priva- tam ordine iustitiae ex ea parte, qua procedil ab ipsa dispositione divinae sapientiae. Unde non se- quitur: potest Deus facere hominem caecum: ergo potest facere iniquum.

PrevBack to TopNext