Text List

II, Distinctio 3, Pars 2, A. 2, Q. 1

II, Distinctio 3, Pars 2, A. 2, Q. 1

Utrum Angelus omnia creata, quae cognoscit, cognoscat per species innatas.

Quaeritur ergo primo , utrum Angelus omnia creata, quae cognoscit, cognoscat per species innatas, an aliqua per species acquisitas. Et quod omnia creata cognoscat per species innatas:

1. Videtur sacra Scriptura velle, Ezechielis vi- gesiino octavo: "Tu plenus sapientia et perfectus decore" — dicitur ad diabolum — sed non esset a sui origine plenus sapientia, nisi esset in eo plenitudo specierum, per quas contingit res cognoscere: ergo cum plenitudo sufficiat unicuique, videtur, quod species innatae sufficiant Angelo ad omnia cogno- scenda.

2. Item, per Augustinum, nono de Trinitate': "Mens igitur ipsa sicut rerum corporearum notitiam per sensum corporis colligit, sic incorporearum per semetipsam". Et huius rationem aliam non as- signat, nisi quia species incorporalium non potest fieri in sensu, et species acquiritur mediante sensu; sed Angelus nullum liabet sensum — supponatur niodo — ergo nullius notiliam acquirit suscipiendo speciem sive acquirendo speciem novam.

3. Item, hoc ipsum videtur per auctoritatem libri de Causis: "Omnis intelligentia est plena formis" ; sed si species reciperet, non esset plena: ergo etc.

4. Item, talis consuevit assignari differentia m- ter intellectum angelicum et huinanum, quod huma- nus propter coniunctionem cum corpore est possi- bilis , angelicus vero est actualis; si ergo recipere non est nisi rei existentis in potentia, secundum quod huiusmodi': patet etc.

5. Item, quod ista dijferentia sit conveniens, videtur. Intellectus enim divinus est in omnimoda actualitate, ita quod oninino nihil potest recipere; intellectus vero humanus, quando creatur, esl sicut tabula rasa'', et ita in omnimoda possibilitate: ergo si inter haec extrema possibile est reperire medium possibile, scilicet in quo sit possibilitas actui coniun- cta, et talem non est dare nisi angelicum , ergo etc.

6. Item, triplex est esse rerum: habent enim res esse in Verbo, et in intellectu Angelico, et in mundo, secundum quod triplex esse dicit Augustinus ^ illud esse dictum: Fiat, et feeit, et factum est. Sed esse rerum in intellectu angelico magis accedit ad esse rerum in Verbo , quam ad esse rerum in mundo: ergo cum in Verbo sint" plenissime, in maiori plenitudine sunt in Angelo quam in mundo, vel in aeque magna. Sed Deus ab initio mundi in- didit rebus rationes causales, secundum quas cetera fierent, et nihil diceretur novum, quia requievit Deus die septimo ' : ergo multo fortius videtur , quod Angelo impresserit similitudines et rationes, secundum quas posset cognoscere cetera facienda : ergo sine receptione nova.

Sed contra : 1 . Ad Ephesios tertio: "Ut innotescat Principatibus et Potestatibus multiformis sapientia Dei" ; Glossa dicit ibi , "quod Angeli multa didicerunt ab Ecclesia": ergo multorum species re- ceperunt et acquisierunt.

2. Item, si per species innatas omnia cogno- scit, ergo a natura sua omnia scit, ergo praesentia et futura, necessaria et contingentia, naturalia et voluntaria: quod manifeste falsum est et conlra Scripturas.

3. Item, si omnia cognoscit per species innatas, habet penes se ipsum rationem cognoscendi omnia: ergo ita bene cognoscit absentia sicut praesentia, ita longinqua, sicut propinqua: ergo diabolus esi- stens in inferno scit quidquid fit in mundo, et An- gelus, qui est hic, quidquid fit in Aiiglia; quod manifeste falsum est et contra Scripturam, quae de multiplici missione Angelorum loquitur '".

4. Item , si omnia cognoscit per species inna- tas, aut non cognoscit singularia, aut habet species omnium singularium. Primum est falsum et incon- veniens, quod Angelus singularia non cognoscat, cum hominibus specialibus ministret et ad specialia et singularia ministeria dirigalur. Si autem habet species omnium singularium, ergo cum possint au- geri in infmitum, babebit species infmitas; aut fiet aliquando aliquod singulare, quod non poterit co- gnoscere ". Siludicas, quod Angelus cognoscit sin- gularia per species universalium; contra: in specie universalium non distinguuntnr'": ergo non cognoscit distincte. Praeterea, species universalis non assimi- latur cuilibet singulari assimilatione perfecta: ergo perfectius cognoscit homo quam Angelus. Si tu di- cas , quod Angelus appropriat illas species appli- cando ad singularia; contra: oninem apphcationem non fortuifam praecedit cognitio: si enim non cognoscit illum cui applicat, quomodo vull illi speciem applicare ? Et iterum , quare magis illi singulari applicabit speciem hominis quam asini ? Ergo ante applicationem cognoscit singulare. Praeterea, aut cognoscit post applicationem , aut non. Si non, ergo Angelus non potest tenere in memoria cognilionem alicuius singularis, quod manifeste falsum est; si sie : ergo remanet in memoria aliqua nova species , cum aliquid cognoscit', quod prius non cognovit, et ita illa recipit aliquam speciem : ergo etc.

CONCLUSIO

Angelus omnia cognoscere potest per species concreatas universales, per quas cognoscit etiam singularia, sed non nisi dirigendo aspectum super cognoscibile et species ad invicem com- ponendo.

Respondeo : Dicendum , quod omnes qui aliquid intellexerunt , hoc posuerunt, quod Angelus cogno- scit res creatas per species , nisi sit talis, quae essentialiter sit in Angelo. Cognoscere autem rem omnino per se ipsum. hoc est solius illius qui est actus purus et perfectissimus, et ideo idea et - causa omnium et efflciens et exemplaris se ipso, tion alio quodam. Sed tamen in modo ponendi species diversificati sunt.

Aliqui enim posuerunt, quod Angelus omnia, Posiiio 1. quae novit per species, scit per species innatas; et huius positionis tradunt modum et causam. Mo- dus enim hic est. Quamvis in Angelo sint innatae species in numero finito. scilicet rerum, quae sunt de prima constitutione mundi; tamen , sicut Deus in prima conditione indidit rationes causales et semi- nales rebus ad se multiplicandas, ila tradidit' etiam speciebus, quas impressit angelico intellectui ; et ita omnia possunt sine extrinseca receptione cogno- scere. — Causam auteni huius assignant, quia cum receptio fiat per quandam abstractionem et propor- tionem, ad quae concurrunt tanquam dispositiva organum et medium et virtutes inferiores, et hoc non sit in Angelo reperire; dicnnt, quod nihil ab improbainr. Bxtra potcst recipcre. — Sed huius positionis mo- dum facile non est intelligere, quia difficile est vi- dere, qua ratione species possint multiplicari. Nam species unius rei non generat speciem omnino dif- ferentis rei, nec eadem species se multiphcat in anima secundum numerum, cum in una sit anima, sicut unius obiecti una est species in uno speculo indi- viso '. — Causam autem credo esse falsam, quia planum est, quod Angelus habet intellectum pqssi- la \nge\o est bilem, cum non sit purus actus. Planum etiam est, "oSibUir quod habet agentem maioris virtutis , quam si esset *' ^^^°^' corpori alligatus. Si ergo alligatus potest abstrahere et possibili ^ imprimere , quanto magis intellectus hber et separatus hoc potest?

Ideo est alia positio , quod Angelus quaedam Positio 2. cognoscit per species innatas, ut puta necessaria el naturalia, et quae fuerunt cum Angelo concreata ; sed fortuita et voluntaria et futura contingentia in- telligit per species acquisitas et receptas. Angelicus enim intellectus est possibilis respectu huiusmodi specierum; non tamen est tanta possibilitate possi- bilis, ut humanus, quia humanus est possibilis omnino propter nuditatem '^, et etiam possibilis pro- pter coniunctionem cmn phantasmatibus ; ange- licus vero neutro modo, sed possibilis est respectu praedictorum cognoscibilium. Cum enim non habeant causam cerlam', solus Deus, qui se ipso cognoscit, est in actu respectu talis cognitionis, et ille qui cognoscit in Deo, vel per revelationem factam a Deo; Angelus vero, qui indiget informatione speciei per naturam, est respectu talium in potentia, non in actu. — Sed haec positio videtur in se claudere improbatur. duo opposita, scilicet quod Angelus habeat species universalium et suscipiat post species svngularium. Species enim singularium eiusdem speciei non dif- ferunt nisi numero , et impossibile est , acciden- tia eiusdem speciei diversa numero esse in eodem subiecto *: ergo nullus inlellectus potest habere plures species hominis; sed si habet unam inna- tam , non potest aliam eiusdem speciei recipere , sicut nec duae albedines sunt in eodem corpore. Quod si dieas , duarum albedinum similitudines esse in eodem aere et diversa lumina eiusdem na- turae, ut dicit Dionysius ', et facies duorum homi- num in eadem imagine; non est simile, qiiia idola et lumina in medio distinguuntur per suas origiries, et diversae figurae possunt in genere flgurae dif- ferre specie, aliter ' sufQcit species figurae cum nuniero, sicut possum tres species omnino similes conflngere. Et sic videtur dicta positio contraria im- plicare. — Amplius, si "species est totum esse for- male individuorum", ut dicit Boethius \ nec est in- dividuatio nisi ex coniunctione formae cum materia; si species existens in intellectu omnino abstrahit a materia, nullo modo in eodem intellectu est ponere diversas species sive formas solo numero differentes. Et sic redit idem quod prius, scilicet quod, si intel- lectus angelicus habet omnium universahuni species innatas, nullam ulterius speciem recipit, sed sutTi- cienter per illas omnia cognoscit.

Et ideo est tertia positio, quod Angelus omnia cognoscit per species innatas , non quia noii possit recipere species ; tunc enim si Deus crearet aliquid novum in specie, necesse esset Angelum ignorare; quod si falsum est, posset recipere. Et ideo haec non est ratio, sed hoc, quod Deus intellectum an- geiicum possibilem tot speciebus implevit, quod per illas poterat omnia cognoscere sine omni receptione nova. Et ideo dicitiu" intellectus angelicus esse in actu respectu rerum , non quia se ipso sit in aetu, vel quia sit acliis, sed per species factus est in actu.

Et modus et intellectus istius positionis est hic. Deus enim in Angelis concreavit species universales onmium fiendarum rerum, et per illas certum est, quod potest orania universalia cognoscere; potest etiam et singularia, sed non nisi componat ad invi- cem, ut patet: si ego habeo penes me speciem fi- gurae, speciem hominis, speciem coloris et temporis, et componam ad invicem ; sine nova receptione spe- ciei cognoscam individuum in propria natura. Sed quia talis compositio , nisi esset secundum certitu- dinem ^ et correspondentiam ad ipsam rem , esset conciusio 3. fictio et deceptio; ideo Angelus huiusmodi individua et singularia non cognoscit, nisi dirigat aspectum supra ipsum cognoscibile , et secundum illud quod est in re , ipse componat species in se; et tunc habet ita claram el certam cognitionem de re, sicut si speciem statim reciperet. — Et liaec positio ma- gis placet, quia concors est rationi et philosophiae et sacrae Scripturae. Et patet responsio ad omnia obiecta , si bene intelligatur.

1. Ad illud enim quod obiicitur, quod Angeli didicerunt etc. ; dicendum, quod haec positio bene ponit, Angelos multa discere, sed non propter hoc species novas recipere. Nec illud est incompossi- bile. Ego enim habeo speciem hominis et animalis, dum scio unam conclusionem de eis; sed per mul- tiplicem conversionem et collationem poterit circa easdem res per easdem species nova cognitio gene- rari secundum diversas operationes * et habitudines, et ita aliquid addiscam, sed non novam speciem recipiam. Sic et Angeli multa didicerunt tum ex propria industria, tum ex revelatione, tum ex ex- perientia.

2. Ad illud quod obiicitur, quod tunc cogno- sceret contingentia et absentia; dicendum , quod sicut tactum est , ad cognitionem harum rerum par- ticularium, et maxime contingentium , non sulficit habere species innatas ^ nisi aspectus angelicus con- vertatur ; et conversio requirit rei existentiam vel ■**'"ai"i™i- in se, vel in causa; requirit etiam praesentiam, eo quod virtus angelica est finita, ideo in approxima- tione aliqua proportionali est, cum se convertit ad rem extra. Et ita patet, quod non propter hoc co- gnoscit futura, vel etiam contingentia.

3. Ad ilhid qnod obiicilur, quod aut non co- gnoscit singularia, aut habet species inflnitas; dico, quod cognoscit singularia per species universalium applicando et appropriando. Unde per appropriatio- nem proprie et distincte cognoscit, nec oportet novas species recipi, nec oporlet infinitas esse, quia sin- gularia ad numerum flnitum universalium reducun- tur"; sed flnitae species inflnitis modis coraponi possunt. Et ideo nunquam tot singularia cognoscit Angelus, quin adhuc possit cognoscere plura sine receptione speciei novae, non tamen sine directione aspectus supra rem. Ex qua directione non recipit speciem a cognoscibili, cum sit in actu per speciem, quam habet; sed dirigendo aspectum speciem ap- propriat et appropriando componit, et rem singula- rem sub sua proprietate cognoscit et percipit, quia tota cognitio est a forma, et forma haec "species est , quae est totum esse individuorum".

4. Ad illud quod obiicitur de applicatione, quod supponit ' cognitionem ; dicendum , quod verum est, quod praesupponit cognitionera et relinquit cognitio- nem, sed lamen aliam /)/-ae5(fpjJ0)wY, aliam relinquit. Angelus enim sine conversione aliqua hahet cogni- tionem loci, et cum convertit se supra locum, co- gnoscit omnes res, qnae sunt in loco, applicando species iiniversales ad singularia et componendo; et illae species sub tali applicatione et compositione remanent in angelico intellectu, et ita relinquunt co- gnitionem novam sine receptione speciei^ — Pona- tur etiam, qnod nuUam haberet cognitionem , sed solum specieni universalis in intellectu suo ; adhuc poterit applicare et appropriare non casualiter, sed certitudinaliter. Quod patet sic. Homo enim, cum nascitur, non habet cognitionem nec speciem singu- larium , nec communem nec propriam ; sola tamen directione aspectus super res cognoscit omnia visi- bilia et recipit simul cognilionem certam et speciem, quia denudatus erat a forma recepti '. Quodsi ha- beret species, multo melius posset, dirigendo aspe- ctum ad res mundanas, eas cognoscere, non susci- piendo species, cuni iam habeat, sed ex directione, et applicare et appropriare et componere et distin- cte nosse.

PrevBack to TopNext