Text List

II, Distinctio 3, Pars 2, A. 2, Q. 2

II, Distinctio 3, Pars 2, A. 2, Q. 2

Utrum Angelus per cognitionem naturalem divinam essentiam cognoverit in se ipsa sine medio et creaturae adminiculo.

Secundo quaeritur circa lioc de naturali cogni- tione Angeli respectu creatricis essentiae. Et est quaestio, utruni .\ngelus per cognitionem naturalem divinam essentiam cognoverit in se ipsa sine onini medio et creaturae admmiculo. Et quod sic, vi- detur.

1. "Angelus per naturam liabet deiformem intellectum", sicut vuit Dionysins in iibro de Divinis Nominibus ' ; sed intellectus humanus, quando factus est deiformis, cognoscere potest Deuni in luce sua — ■ non enim efficitur deiformis nisi per gloriam — ergo et hoc poterat Angelus per naturam.

2. Item , "Angelus per naturam est speculum clarum ipsius supremi luminis -" ; sed illud lunien seniper, quantum est de se, et naturaliter super- splendet speculo intellectuali. Si ergo speculum mundum, obiectum soli, claritatem suscipit per na- turam, ergo et Angelus claritatem illins supernae lucis: ergo cum possit oculum ad illam supernam lucem , nullo obsistente , dirigere, sed et dirigendo cognoscere, ergo videtur, quod naturali cognitione ipsam divinam lucem in se ipsa cognoscat. Si dicas, quod acies intellectus angelici retunderetur propter improporlionabilitatem luminis : contrci : semper manet improportionabilitas, qnidqnid detur Angelo: ergo nunquam videret.

3. Item, quae sunt essentialiter et praesentia- liter in potentia cognoscente cognoscuntur per sui praesentiam et essentiam, sicut dicit Augustinus de Trinitate ' et super Genesim ad litteram, quod "anima se ipsain et habitus suos per essentiam et praesentiam cognoscit". Si ergo Deus praesentissi- mus erat intellectui angelico, et hoc per naturam: ergo naturaliter ipsam divinam essentiam in se ipsa cognoscebat.

4. Item, omne illud quod est ens cognoscibile per se, aut cognoscitur per sui essentiam, aut per speciem. Si ergo Angelus cognoscebat Deum na- turaliter , ut dicit Magister in littera ■" , aut per speciem, aut in sua essentia; sed non per speciem; ergo etc. Quod autem non per speciem, videtur. Species enim est maioris siraplicitatis et abstractio- nis et puritatis, quani illud cuius est species; sed nibil Deo simplicins: ergo Deus speciem non ha- bet: ergo non poterat Angelus Deum nosse per speciem; et noverat per speciem vel essentiam: ergo etc.

5. Item, Angelus per naturalem cognitionem Deum cognoscebat, aut ergo sub velatione, aut facie revelata. Non sub velatione , quia velamen non esl nisi propter culpam vel propter molem carnis con- iunctam; sed in Angelo nulla erat inacula cuipae ^ nulla moles carnis coniuncta nec phantasmatum obsistentia: ergo sua naturali cognitione summam essenliam in sua luce videljat.

6. Item, si Angelus cognoscebat Deum, aut ergo per medium, aut sine medio. Si sine medio, ergo videbat Deum in se ipso. Si per medium. ergo in- ter mentein Angeli et Deum aliquid erat medium; quod est contra Augustinum ^ et contra rationem. Nam illnd medium aut esset magis proportionabile Deo qnam mens Angeli, aut minus. Si magis, ergo aliqua creatura superior Angelo; si minus , ergo potius impediebat cognitionem , quam adiuvarel. Re- stat igitur, quod Angelus per cognitionem natura- lem cognoscebat divinam essentiam in se ipsa.

CONTRA : 1. Ioannis decimo septimo: "Haec est vita aeterna, ut cognoscant te Deum", ergo in visione Dei est beatitudo summa: si ergo hoc lia- bebat Angelus per naturam , ergo per naturam erat beatus.

2. Item, adhuc naturalia salva sunt in Angelis malis, maxime quae spectant ad intellectura °: si ergo per naturam pnterant divinam lucem conspi- cere in se, ergo et nunc possunt: ergo non sunt in tenebris damnationis, quod aperle falsum est.

3. Item , proxiraior est Deo aninia Iiabens gra- tiam, quam sit Angelus habens sola naturalia; sed anima exuta cum gratia non potest aspicere lucem summam, nisi adiuvetur per gloriam, sicut patet de his qui sunt in purgatorio. et fuerunt in limbo: ergo videtur , quod nec Angelus per naturam.

4. Item, lux divinae essentiae est supra oiiinem intellectum creatum, quantumcumque ille intellectus sit excellens in naturalibus: ergo nunquam intelle- ctus creatus in illani intuendam ascendet virtute sua, nisi Deus condescendat per graliam: ergo im- possibile est, quod Angelus naturali cognitione co- gnoscat divinam esentiam in se ipsa '.

5. Item, multo plus est Deus supra intellectum angelicum, quam sit Angelus supra intellectum hu- manum ; sed homo non potest nosse Angelum , nisi Angelus condescendat ei : ergo nec Angelus ipsam divinam lucem in se ipsa.

6. Item, impossibile est, quod aliquis oculus perveniat ad cognitionem luminis solaris nisi per immissionem radiorum solis, quantumcuraque ha- beat alia lumina: ergo impossibile est, quod aUquis ad contuitum supernae lucis perveniat per illumi- nationera aliquain naturalem , vel acquisitam , nisi Deus suae lurainositatis radium immittat^; sed im- missio haec non est nisi per gratiam: ergo impos- sibile est, quod aliqua creatura, quantumcumque nobilis, divinam lucem in se ipsa per naturam co- gnoscat.

CONCLUSIO.

Angelus naturali cognitione divinam essentiam in se ipsa videre non poterat.

Respondeo : Dicendum , quod Angelus naturali conciDsio. cognitione divinam essentiam videre non poterat in essentia' sive claritale sua. Et hoc patet, quia haec cognitio est primum praemium, quo habito, mens creata quiescit tanquam beata et perfecta ; hoc autem praeraium nemo obtinet nisi gratuita Dei in- fluentia.

Si autem quaeratur ratio huius, sane dici po- Raiio. test, quod divina lux propter sui erainentiam est inaccessibilis viribus omnis naturae creatae; et ideo per quandara benignitatis condescemionem facit se cognosci, ita quod in illa cognitione cognoscens multo plus agatur , quam agat. Illa autera conde- scensio bonilatis quid gratuitum dicit; sed constat, quod non dicit divinae essentiae humiliationera , quia non potest minorari, sed dicit alicuius radii gratuitara immissionera, per quam anima clare co- gnoscit, cum est iraniissio in abundantia, sicut erit in gloria. Et ita Angelus divinam essentiam non po- - test per naturam cognoscere in se ipsa, sicut osten- dunt ratiories inductae , et sicut colligitur a Dionysio in principio mysticae Tlieologiae '.

1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod est dei- soimio op- formis per naturam; dicendum, quod lioc non di- ''°''"°''™' cilur, quia habeat deiformitatein, quam habet in- leilectus gloriosus per assimilationem , quae est in statu perfecto, sed deiformis dicitur, quia sine su- sceptione specierum, per id quod habet in se , actu cognoscit.

2. Ad illud quod obiicitur, quod est speculum ciarum ; dicendum, quod Deus refulget in orani Noundum. ereatnra tanquam causa in effectu suo , el ex omnibus potest cognosci, et maxime in creatura, quae ipsius Dei est insignita imagine. Sed illa re- fulgentia luminis , per quam videtur Deus facie ad faciem \ non est naturae , sed condescensionis et gratiae. Nec est simile de luce corporali, quae na- turaliter influit lumen in haec inferiora; non sic debet intelligi de luce aeterna.

3. Ad illud quod obiicitur, quod Deus praesen- tialiter est in anima etc. ; dicendum, quod esse praesentialiter hoc est dupliciter: vel ut principium oist.nctio conservans et continens, vel ut obiectum immutans '"""' ^' et movens. Primo modo est Deus praesens Angelo, et lux caeco*; secundo modo non. Et ideo non est simile de anima et eius habitibus, quoniam prae- sentes sunt animae utroque modo. Et ratio liuius est, quoniara haec cognoscibilia non superexcedunt cognoscentis potentiam et naturam.

4. Ad illud quod obiicitur, quod aut per spe- ciem, aut per essentiara etc. ; dicendura, quod ad- huc est tertius modus cognoscendi , scilicet per iripiex effectus. Cognoscitur autem Deus per effectus visi- cZscend." hiles et per substantias spirituales et per influen- pe°™eire- tiam luminis connaluralis potentiae cognoscenti , iiiidier'.'" quod "est similitudo quaedani Dei non abstracta, sed infusa, inferior Deo, quia in inferiori natura", sicut dicit Augustinus in nono de Trinitate, et ha- bituin est in primo'. Et ita respondetur illi rationi, quod procedit ex divisione insufficienti.

0. Ad illud quod obiicitur de velatione, dicen- dum , quod non posse perlingere ad alicuius co- gnitionem, hoc est dupliciter: vel propter cordis Distincno. obscuritatem , vel propier cognosciliilis profundita- tem. Si primo modo, sic dicitur impediri velatione; si secundo raodo, sic impeditur non propter inter- positionem velaminis, sed propter sublimitatera co- gnoscibilis. Primo modo impeditur liomo peccator, secundo modo Angelus. Unde nec videbat sub vela- mine aenigmatis, nec taiiien facie ad faciem, quia medium est inter utrumque, videlicet Deum videre in speculo al3sque aenigmate'.

6. Ad iilud quod obiicitur, quod aut cognosce- bat Deum per medium, aut sinemedio; dicendum, quod per medium, scilicet per effectum: non quia illud medium niagis esset proportionale Deo, sed quia magis erat proportionale intellectui angelico; unde naturaliter videbatur per speculum et per vesligium, quamvis non per aenigma. Nec illud est contra Augustinum, quia, sicut infra melius patebit-, Augustinus vult, quod inter menteni et Deum non cadit medium in ratione causae effcientis , vel in- Notandum. fluentis, cadit tamen medium manuductionis , quod tamen non habet rationem medii proprie , quia magis subservit potentiae cognoscenti, quam praesit.

PrevBack to TopNext