Text List

II, Distinctio 3, Pars 2, Dubia

II, Distinctio 3, Pars 2, Dubia

DUB. 1.

In parte ista sunt dubilationes circa litteram, et primo quaeritur de intellectu illius verbi lob: Hoc est initium fi.gmenti Dei etc, quare dicitur figmentum. Si ratione corporis aptati , ut infra "■ exponit, quomodo hoc veruin est, cum illud non habuerit ab initio? — Item, Deus vult onmes sal- vos fieri'^: ergo fecit Angelum illum, ut beatificare- tur, non illuderetur: ergo male dicitur, ut illudatur ei etc.

Respondeo : Dicendum , quod omnis creatura ratione suae fragilitatis fignientum dicitur, maxime rationalis, quando non consolidatur per gratiam. Quoniam igitur lucifer excellens fuit inler ceteras crealuras, et ipse sprevit gratiam et in veritate non stetit'; ideo dicitur initium fi.gmenti. Unde et alia translatio habet: ipse est principium viarum Dei. Hunc autem quaravis Deus praesciret futurum esse malum, tamen fecit, qnia et simul praevidit, quibus bonis usibus accommodaret * , scilicet Sanctorum victoriae et amplificandae coronae. Potest igitur in- telligi haec coniunctio ut consecntive, vel causaliter. Coiisecutive , sicut frequenter accipitur in Evange- lio°: hoc autem factum est, ut impleretur , quia consecuttnu est ad hoc; sic diaboli ludificatio sub- secuta est, quamvis propter illam non fuerit factus. Si aulem infelligatur causaliter , tunc pnnitur con- sequens pro aiilecedenle. Finaliter enim diabolus factus est ad exercitium et propter proinolionem bonorum, ad quod consequitur ipsius diaboli ludi- flcatio, qui, dum intendit deiicere, promovet. Unde sensus est, quod Deus fecit diabolum, quem prae- vidit malum, ad exercitium bunorum , ad qnod con- sequitur eius ludificalio '.

DUB. II.

Item quaeritur de intellectu illius verbi : Sa- pientia est frmtiis pietatis, quomodo sit intelli- gen.dum, quia magis videtur esse principium pie- tatis, quam fructus. — Itera, niliil videtur ad propositum , quia praescientia casus non est sapien- lia, sed tantum scientia.

Respondeo: Dicendum, quod sapientia non di- citur hic a sapore, sed a sapere ^ ; et dicitur hic sapientia cognitio desursum descendens ' per inspi- rationem sive per revelationera. Haec autem est dupliciter: quaedam est a Verbo, quaedani est in Verbo Praescientia igitur casus non potuit esse nisi cognitio desursum descendens, quia futurum est contingens, de quo nuUa potest haberi certitudo secundum causas inferiores; aut igitur est in Verbo, aut a Verbo. Si in Verho, sic est fructus pietatis; nemo enim pervenit ad visionem Verbi, nisi per pietateiii animi; et quia lianc non habuit diabolus, ideo noii potuit hoc nosse in Verbo. Si a Verbo , sic esl fructus pietatis, quia a misericordia Dei ex- cludente ignorantiam. El hoc modo , si praescientia casus daretur innocenti, non esset ex pietate, sed ex crudelitate, sicut infra patebit % quia cruciare- tur innocens siiie culpa. Et sic patet intellectus verbi illius, el qualiter valet ad propositura.

DUB. III.

Item quaeritur de intellectu illius verbi: Tri- plex erat naturalis cognitio: aut distinguit /brma- liter , aut materialiter. Si materialiter , tunc multo plures ; si formaliter; contra: unus erat modus cognoscendi.

Respondeo: Potest dici, quod est distinctio quantum ad numerum cognoscibjlium , et quantum ad gradum. Quantum ad numerum, quia cognosci- bile aut est Creator, aut creatura; et creatura aut corporalis, aut spiritualis. — Ordo etiam est, quia cognoscibile aut supi-a, aut infra, aut iuxta; et sic clauditur omnis cognoscibilis differentia , ra- tione euius Magister distinguit cognitionem niagis quam ratione modi cognoscendi.

PrevBack to TopNext