Text List

II, Distinctio 3, Pars 2, A. 3, Q. 2

II, Distinctio 3, Pars 2, A. 3, Q. 2

Utrum Angelus naturali dilectione magis diligat superiorem , an parem, an inferiorem.

Circa secundum sic proceditur et quaeritur, utrum Angelus naturali tiilectione magis diligat ' suferioreni, an parem, an inferioreni.

Et quod magis superiorem, videtur.

1. Si Angelus Angelum naturaliter diligit , aut ergo quia bonum , aut quia beneficum ; sed quo- cumque modo Angeius superioris ordinis magis est bonus; et iterum amplius est beneflcus , quia An- gelus inferioris ordinis a superiori recipit illumina- tiones per eum modum, per quem Dionysius - dicit: ergo etc.

2. Item, Angelus per naturam inslilutam Deuni super omnia diligebat^: ergo si illud qnod magis approximat ad summum , in omni genere est raagis intensum , ergo si summe diligebat Deum , id est super omnia, ergo magis iliud quod Deo erat simi- lius et proximius ; sed Angelus superioris ordinis est huiusmodi : ergo etc.

3. Ilem, Angelus inferioris ordinis nolebat ae- quiparari Angelo superioris ordinis, quantum erat de naturali appetitu, ergo magis et eminentius bo- num illi volebat quam sibi: sed super omnes An- gelos pares et inferiores se diligebat : ergo etc.

Quod autem magis diligeret Angelum eiusdem ordinis , videtur.

4. Dilectio naturalis concernit similitudinem ; unde Ecclesiastici decimo tertio': Omne aninial diligit siniile sibi; sed Angelus eiusdem ordinis similior est Angelo sui ordinis quam alterius : ergo magis diligit.

5. Item, naturalis dilectio intenditur per fami- liaritatem et domesticitatem — unde magis diligit bomo naturaliter domesticum et socium suum quam extraneum ° — sed maior est familiaritas et societas Angelorum eiusdem ordinis : ergo etc.

6. Item , Ecclesia triumphans eonformis est Ecclesiae militanti °: sed in Ecclesia militante est distinctio ordinum et religionum, et recto et ordi- nato affectu, qui non repugnat gratiae, plus iungi- tur homo ei qui est eiusdem professionis: ergo pari ratione et Angelus naturali dilectione plus diligebat Angelos eiusdem ordinis.

Quod autem magis Angelos inferioris ordinis , videtur.

7. Primo, quia "probatio dilectionis est exhi- Pro posiiio- bitio operis '" ; sed Angelus superioris ordinis plus se communicat Angelo inferioris quam paris vel superioris , et ad hoc faciendum ordinatur per na- turam. non solum per gratiam: ergo etc.

8. Item , per naturam plus amat rationalis crea- tura. praeesse quam subesse ; sed Angelus medii ordinis ideo subest, quia habet superiores, ideo praeest, quia habel inferiores: ergo si magis dili- git praeesse', magis per naturam diligit habere or- dines inferiores quam superiores : ergo etc.

9. Item, nos videmus in liriea consanguinitatis carnalis, quod niagis diligit hoino eum qui est in- fra , quam eum qui est supra , vel iuxta , ut puta magis filium quani patrem vel fratrem, et hoc est per naturam : ergo videlur pari ratione , quod in ordinibus Angelorum magis affectio convertatur ad eum qui i.nfra est, cum nullum sit vinculum con- sanguinitatis , nec supra nec iuxta.

CONCLUSIO.

Angelus ratione maioris boni optati magis diligit superiorem Angelum; ratione intensioris affectus plus diligit aequalem; ratione vero impensi beneficii plus diligit inferiorem.

Respondeo : Dicendum , quod magis diligere oistinctio. aliqueni, \\oc. potest esse tripliciter: aut ratione 6o;w optati, aut ratione ° ajfectus intensi , aut ratione effectus impensi.

Ratione boni optati dicitur quis aliqnem magis diligere, quando maius bonum optat; et sic dicitur diligere magis, quia ad maius. Hoc modo naturali dilectione, procedente ex iudicio rationis rectae, conciosio i. magis diligebat Angelns Angelnm snperiorem. Vole- bat enim, ipsum excellere et plus boni habere, sicnt et Deus conditor voluit sic ordinare. — Ratione affe- ctus inlensi dicitnr aliquis magis alterum diligere, quando affectio eius plus trahit ad ' alterum , et magis consolatur de eius societate; et sic dicitur aliquis magis iUum dihgere , cum quo libentius co- condusioa. habitat. Et sic Angeius magis dihgebat per naturam Angelum einsdem ordinis; quia, sicut natnrali affe- ctu magis diligit quis compatriotas suos, maxime quando confnrmantur ^ sibi in moribus ; et sicut magis diligit homo eum qui est eiusdem professio- nis et officii, niii invidia non interponit partes suas: sic Angelus alterum Angelum eiusdem ordinis magis dilectione naturali amplecti intehigendus est % cum se videret a Conditore in ofTicii aequalitale et natu- rae simihtudine illi sociatum, nec esset tunc morum diversitas nec invidiae malignitas. — Ratione effectus sive beneficii impensi dicitur quis magis eum dili- gere , cui plura bona impendit , et circa quem magis solhcitatur: sicut mater magis confovet filium te- nellum et soUicitior est circa illum quam circa adultum, et magis circa infirmum quam circa sa- num. Et huius ratio est consideratio maioris indi- gentiae. Et hoc modo dici potest, quod Angelusconciusioa superioris ordinis magis diligit Angelum inferioris *, quia Angelus paris vel superioris ordinis non in- diget sic sua instructione , sive purgatione, secun- dum quod Angelus inferioris ordinis.

Et sic secunduni diversas vias membra propo- coroiiariua sitae qnaeslionis se habent sicut excedentia et ex- cessa, et ideo rationes ad tria praedicta membra decurrentes sibi non obviant,et concedi possunt , ^ffandam quamvis non sint mnltum cogentes. — Si autem quis ex praedictis rationibus simpliciler velit in- ferre maioritatem dilectionis, unica responsione po- test omnibus obviari, scilicet quod omnes procedunt ab insufficienti. Si vero concluditur excessus dile- ctionis determinatae vel in hono optato, vel in affectu inteiiso, et in effectu impenso, satis de plano omnes possunt concedi.

PrevBack to TopNext