Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra ostendit Magister qualiter actus habeant rectificari ex rectitudine intentionis et voluntatis : in hac parte intendit determinare qualiter actus ex defectu intentionis et voluntatis habeant depravari. Dividitur autem pars ista in duas partes. In quarum prima comparat Magister opera ad intentionem deficientem. In secunda vero comparat malos actus sive mala opera ad voluntatem, ibi : Post haec investigari oportet etc.

Prima pars dividitur in partes tres, in quarum prima Magister movet quaestionem et determinat secundum quorumdam opinionem. In secunda vero obicit contra illam determinationem, adiungens illi quaestioni quamdam responsionem, ibi : His autem obicitur. In tertia Magister secundum aliorum opinionem subiungit aliam praecedentem determinationem ibi : Alii vero, qui trifariam distinctionem actuum faciunt ubi innuit quod actiones nostrae dividuntur per tres differentias, scilicet per bonam et malam et indifferentem, inter utramque mediam.

Similiter secunda pars principalis dividitur in tres partes. In prima quaerit Magister, utrum omne peccatum exterius sit voluntarium sive a voluntate. In secunda quaerit, utrum omne peccatum sit in voluntate, ibi : Illius etiam intelligentia perquirenda est etc. In tertia vero concludit quod hoc non solum verum est de peccato exteriori, quod sit voluntarium, sed etiam verum est de peccato interiori, quod quidem, consistit circa voluntatis motum, ibi : Si autem omne peccatum mortale etc. Et sic duas quaestiones principaliter determinat Magister, in parte ista, quarum una est, utrum omnis actio mala sit, quae non procedit ex intentione recta ; secunda est, utrum omnis culpa sit voluntaria.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus