Divisio textus
Divisio textus
Supra ostendit Magister qualiter peccatum ortum habeat a voluntate in generali ; in hac vero parte descendit Magister ad differentias peccati. Dividitur autem pars ista in partes duas. In quarum prima descendit Magister ad differentias peccati communes. In secunda vero descendit ad unum peccatum speciale, quod est inter cetera peccatorum genera magis grave et abominabile, ibi : Est praeterea unum genus peccat etc.
Prima pars, quae spectat ad praesentem distinctionem, tres habet partes, quoniam differentia peccati ad peccatum potest attendi tripliciter : aut quantum ad actum aut quantum ad reatum aut quantum ad peccandi modum. In prima ergo inquirit Magister differentiam inter peccata operis et voluntatis. In secunda inquirit diferentiam a parte reatus, quae est inter genus peccati originalis et actualis, venialis et mortalis, ibi : Praeterea, quaeri solet etc. In tertia vero subiungit modos diversos peccandi sive diversa genera peccatorum per modum narrationis, ibi : Modi autem peccatorum varias etc.
Prima pars dividitur in duas. In quarum prima Magister movet quaestionem et determinat secundum duplicem opinionem. In secunda vero respondet obiectionibus, quae impugnare videntur opinionem magis probabilem, ibi : Quibus alii respondent, haec duo diversa etc.
Similiter secunda pars, in qua inquirit differentias peccatorum quantum ad reatum, duas habet. In prima quaerit qualiter reatus possit manere, peccato abeunte ; in qua accipitur differentia actualis peccati et originalis quia actuale transit actu et remanet reatu, originale autem e converso. In secunda vero ostendit quod reatus multipliciter accipitur in Scriptura, videlicet pro obligatione poenae aeternae et poenae temporalis, ex quo accipitur differentia mortalis peccati et venialis, ibi : Reatus in Scriptura multipliciter accipitur.
On this page