Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit quod peccatum interdum est in aliquo reatu, postquam transit actu. Videtur enim hoc esse falsum. Aut enim reatus sive obligatio peccati fundatur super actum peccati aut super pronitatem aut super deformitatem. Si super actum, ergo, transeunte actu, necesse est ipsum transire : ergo non manet peccatum quantum ad reatum, postquam transit quantum ad actum. Si super pronitatem, ergo, cum pronitas remaneat in homine post gratiae susceptionem, videtur quod reatus remaneat post peccatum, etiam post gratiam susceptam ; quod est plane falsum. Si super deformitatem, sed contra : deformitas dicit privationem, et privatio nihil est : ergo fundatur reatus peccati super nihil : ergo pro nihilo obligatur homo ad poenam. Si ergo nihil est plus in peccato nisi ista tria, non videtur quod peccatum possit remanere reatu et transire actu.

Quaeritur igitur, super quid fundetur reatus sive obligatio ad poenam.

Respondeo : Dicendum quod, secundum quod tria sunt in peccato, videlicet actus peccandi et habitus pronitatis sive macula peccati et tertio defectus sive boni privatio, quae deformitas dicitur, secundum hoc triplex fuit hic modus dicendi.

Quidam enim dixerunt quod reatus peccati fundatur super actum ; nec tamen sequitur quod transeat cum actu, pro eo quod pro actu praeterito potest homo manere obligatus ad poenam futuram. Cum enim quis ex pravitate actionis suae reus poenae efficitur, etsi actus ille pertranseat, reatus sive obligatio non pertransit, sicut patet in latrone vel in eo qui aliquod facinus perpetravit. Sed huic modo dicendi obviat possibilitas absolutionis a reatu. Si enim reatus fundaretur super actum praeteritum, cum actum praeteritum necesse sit esse praeteritum, cum est reus, non potest non esse reus, quod manifeste falsum est.

Alius modus dicendi fuit quod reatus fundatur super pronitatem, quae quidem pronitas dicitur esse macula peccati ; et illa macula est quasi quaedam dispositio reddens animam cremabilem ; et ratione amotionis illius maculae dicimur lavari in sanguine Christi a peccatis nostris. Sed huic modo dicendi obviat possibilitas amotionis illius pronitatis absque infusione gratiae, sicut patet : quando de avaro fit prodigus, aufertur ab eo pronitas ad avaritiam. Si ergo reatus fundaretur super illam pronitatem, cum aliquis de avaro fleret prodigus, absque gratia esset a reatu peccati absolutus ; quod plane falsum est.

Tertius modus dicendi est quod reatus fundatur super deformitatem. Deformitas autem non tantum dicit boni privationem, sed etiam debitum habendi ; et quia peccator debet Deo iustitiam et honorem ; et, dum illis privatur per peccatum, deformatur, et ex hoc obligatur ad sustinendam poenam. Quia enim debitor erat et non poterat solvere in operibus, necesse erat ut persolveret in passionibus. Sed huic modo dicendi obviat reatuum multiplicitas. Quot enim peccata homo actualiter perpetravit, tot poenis reus est ; ex multis autem peccatis eiusdem speciei una resultat in anima deformitas. Praeterea, carentia boni in homine obligat ad carentiam summi boni, non ad passionem supplicii, sicut patet in originali peccato. Praeterea, remota deformitate per gratiam, adhuc remanet obligatio ad poenam.

Et propterea dici potest quod reatus sive obligatio ad poenam duplex est : quaedam scilicet respectu poenae aeternae et quaedam respectu poenae temporalis. Obligatio vero respectu poenae temporalis non semper requirit culpam praesentem, sed sufficit ad illam obligationem quod culpa fuerit praeterita et quod non subsecuta fuerit plena emenda. Obligatio autem ad poenam aeternam fundatur super ipsam culpam. Culpa autem, proprie loquendo, non est ipsa pronitas, sed ipsa deordinatio, sive quae est in actu sive quae est in anima. Deordinatio autem in actu consistebat ex conversione et aversione ; et secundum hanc duplicem comparationem anima deordinatur, cum peccat ; et illa deordinatio in anima ratione aversionis dicitur deformitas, ratione vero conversionis dicitur macula. Dico ergo quod reatus poenae aeternae fundatur super peccatum, et in quantum est deformitas et in quantum est macula, sed differenter, quia ratione aversionis dignus est privari bono aeterno, ratione vero conversionis dignus est supplicio. Fundatur autem reatus super maculam et deformitatem, quae est in anima per comparationem ad actum, per quem illa macula vel deformitas est introducta ; et ideo plurificantur reatus secundum quod plurificantur peccata commissa.

Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam dico quod reatus poenae aeternae non simpliciter fundatur super maculam, secundum quod dicitur pronitas vel positio aliqua, sed potius secundum quod dicitur deordinatio et privatio. Dico etiam quod non fundatur super deformitatem solum ratione privationis, sed etiam ratione debiti ; nec solum ratione aversionis, sed etiam ratione conversionis ; nec solum super peccatum secundum quod est deformitas, sed secundum quod est macula. Et hoc est quod dicit Magister in littera : Reatu remanet peccatum in homine, cum pro eo, sive transierit sive adsit, mens hominis polluta est et corrupta, totusque homo suppliciis est obligatus perpetuis ; et loquitur hic Magister, sicut patet, de reatu poenae aeternae, non temporalis ; reatus enim poenae temporalis bene fundatur super illud quod pertransiit.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Modi peccatorum varias in Scriptura habent distinctiones. Videtur enim quod non solummodo varias habeant, immo etiam infinitas, quia, sicut vult Philosophus, bonum est uno modo, malum autem multifariam. Et ipse etiam Dionysius dicit quod malum est infinitum. Ergo videtur quod in Scriptura non possit habere distinctiones determinatas.

Iuxta hoc quaeritur de numero et sufficientia harum distinctionum quas Magister ponit in littera. Videtur enim quod aliquae inconvenienter assignentur, quia, cum omne peccatum sit in voluntate ex libidine mota, male distinguitur peccatum in peccatum quod est ex amore et quod est ex timore. Item, cum omne peccatum sit in cogitatione et voluntate, male distinguitur peccatum per peccatum in cogitatione et verbo et opere. Item, cum omne peccatum sit in Deum, male distinguitur peccatum per istas differentias : in Deum et in se et in proximum. Item, cum in omni peccato sit defectus alicuius circumstantiae, omne peccatum videtur esse omissio : ergo male distinguitur per commissum et omissum. Postremo videtur, cum omnis peccati initium sit superbia, quod male distinguatur peccatum per septem capitalia.

Respondeo : Dicendum quod Magister in hac parte septem innuit divisiones peccati secundum septemplicem ipsius comparationem.

Primo namque peccatum comparatur ad causam suam, ex qua habet ortum ; et sic est illa divisio peccati in actuale et originale.

Secundo vero comparatur ad poenam, ad quam terminatur ; et sic est illa divisio peccati in mortale et veniale. Has duas divisiones Magister praemisit supra

Tertio peccatum comparari habet ad motivum, et hoc quidem vel est ad bonum assequendum vel ad malum fugiendum ; et sic est tertia divisio, quam Magister ponit in peccatum ex amore et peccatum ex timore.

Quarto peccatum habet comparari ad actum substratum ; et sic est quarta divisio peccati in peccatum cogitationis, verbi et operis, secundum triplicem potentiam, scilicet affectivam interpretativam et operativam : cogitatio enim pro affectione ibi accipitur.

Quinto comparatur peccatum ad personam quam offendit ; et sic est quinta divisio peccati in Deum et in se et in proximum.

Sexto comparatur peccatum ad mandatum cui opponitur ; et sic est illa divisio in delictum et commissum, quia delictum est contra praeceptum affirmativum et commissum contra negativum. Septimo comparatur ad vitia quae ex ipo oriuntur ; et sic est illa divisio peccati in septem differentias capitalium.

Et sic Magister ponit septem divisiones secundum septem peccati comparationes. Quamvis tamen aliae divisiones reperiantur, ad aliquam harum reduci possunt, pro eo quod sumuntur secundum aliquam istarum comparationum, sicut illa divisio, qua beatus Ioannes in Canonica sua dividit peccatum in superbiam vitae et concupiscentiam oculorum et concupiscentiam carnis, reducitur ad illam quae est ex parte motivi. Similiter et illa divisio, qua Isidorus dividit peccatum in peccatum quod est ex malitia et infirmitate et ignorantia. Similiter illa divisio, qua Gregorius dividit in peccata carnalia et spiritualia, quam sumit ex illo verbo Apostoli, II ad Corinthios 7, 1 : Mandemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, reducitur ad illam qua peccatum dividitur per comparationem ad acttis substratos. Et sic patet sufficientia, numerus et ordo istarum divisionum.

Ad illud ergo quod obicitur, quod malum est infinitis modis, dicendum quod, si hoc verum est ex parte ipsius mali et etiam per comparationes quas habet ad particularia bona et ad particulares personas, verumtamen ratione boni sibi oppositi et ratione comparationum generalium modis finitis, quamvis variis, habet distingui.

Ad illud quod obicitur, quod divisiones illae, quae hic assignantur, non recte sumuntur, maxime quia in illis tribus primis divisionibus primum membrum generale est ad omne peccatum, dicendum quod in illis tribus divisionibus primum membrum accipiendum est cum praecisione, ut sit sensus quod peccatum aliud est ex amore tantum, aliud ex amore pariter et timore ; similiter et in aliis duabus. Vel dic quod dividit peccatum penes motivum et actum et obiectum, prout haec accipiuntur proprie et immediate. Illud vero quod obicit contra illam divisionem, quae est in delictum et commissum, non valet, quia non quaecumque omissio cuiusque bonae circumstantiae dicitur delictum, sed illa quae est omissio actus debiti.

Ad ultimum dicendum quod superbia dicitur dupliciter : uno modo, prout omnis contemptus et erectio mentis nomine superbiae continetur, et sic est initium omnis peccati ; in omni enim peccato homo superbit et se erigit contra Deum. Alio modo dicitur superbia appetitus dignitatis et honoris, et hoc modo est speciale peccatum, distinctum ab aliis peccatis.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit septem esse vitia capitalia vel principalia quia super illud Proverbiorum 6, 16 : Sex sunt quae odit Dominus, Glossa : Sex capitalia vitia enumerat, quae in comparatione septimi minora sunt ; et ista non continentur sub illis : ergo videntur esse quatuordecim. Item, Isidorus, Super Deuteronomium, enumerat octo capitalia, scilicet gastrimargiam, fornicationem, philargyriam, tristitiam, iram, cenodoxiam, acidiam, superbiam ; et ita videtur vel quod ista divisio sit diminuta vel alia superflua. Item, cum vitia opponantur virtutibus et nos habeamus habitus virtutum, donorum et beatitudinum, videtur quod deberent esse capitalia vitia saltem viginti unum. Item, cum virtus habeat sibi vitium oppositum penes superabundantiam et defectum, videtur quod secundum numerum habituum bonorum debet duplari numerus capitalium vitiorum, ut sint quadraginta duo.

Iuxta hoc etiam quaeritur : cum habeamus capitale vitium penes sensus tactus et gustus, ut luxuriam et gulam, quare non habemus penes alios sensus ? Quaeritur etiam, pro quanto dicatur aliquid capitale peccatum et de numero et sufficientia istius divisionis.

Respondeo : Dicendum quod capitale vitium dupliciter potest dici : aut quia praecipuum est et magnum in genere vitioso aut quia caput est et principium aliorum. Primo modo accipitur in Glossa Proverbiorum 6, 16, ubi vocantur illa vitia capitalia, quia magna sunt et homo dignus est magna poena. Secundo modo accipitur hic capitale ; dicitur enim hic vitium capitale illud quod est ratio principiandi multa peccata ; unde Gregorius cuilibet capitali vitio assignat filias. Peccatum autem hoc ipso ponitur esse caput et principium alterius, quo eius motivum adeo cadit in animae appetitum quod potest praestare fomentum et motum, adeo ut ex ipso consurgat quoddam peccati corpus quodam modo metaphoricum ; continens varietatem ramorum et membrorum, filiorum et filiarum. Et hinc est quod infidelitas, quae opponitur fidei, non ponitur esse capitale peccatum, quia error non cadit primo in animae appetitum ; similiter nec prodigalitas, quae est opposita avaritiae. Inanis autem gloria uno modo est capitale vitium, alio modo est filia. Nam prout inanis gloria dicit appetitum dignitatis et excellentiae, sic est idem cum superbia et est capitale vitium. Et sic accipit Magister in littera, quia animus directe movetur ad excellentiam et dignitatem appetendam. Prout autem inanis gloria dicitur appetitus laudis, sic est filia, quia non desideratur laus humana nisi propter excellentiam. Et sic patet quod non est controversia inter istam assignationem et illam Isidori. Isidorus enim accipit cenodoxiam sive inanem gloriam pro superbia proprie dicta et ultimo superaddit superbiam septem capitalibus quasi omnium vitiorum reginam.

Sufficientia autem capitalium et numerus multipliciter potest accipi.

Uno modo sic. Cum peccatum capitale sit corruptio sive pronitas respectu eius ad quod natura prona est ex corruptione primaria, multiplicari habet sicut habet multiplicari illa pronitas. Pronitas autem illa potest multiplicari ex parte obiecti sic : quia aut attenditur quantum ad appetitum apparentis boni aut quantum ad fugam apparentis mali. Si primo modo, aut respectu boni interioris, et sic est superbia ; aut exterioris, et sic est avaritia : aut inferioris, prout spectat ad conservationem propriae carnis, et sic est gula ; ad conservationem speciei, et sic est luxuria. Si respectu apparentis mali, hoc potest tripliciter esse : aut mali interioris, et sic est invidia ; aut exterioris, et sic est ira ; aut inferioris, et sic est acldia, quae refugit malum carnis. Sed iste modus sumendi non videtur usquequaque conveniens : Omnis enim pronitas directe est respectu apparentis boni.

Et ideo est alius modus multiplicandi hanc pronitatem secundum diversitatem virium animae, quoniam pronitas aut attenditur in ipsa voluntate rationali secundum se aut per coniunctionem ad sensibilem aut per coniunctionem ad vegetabilem. Si secundum se, sic potest esse tripliciter : aut in comparatione ad Deum, et sic est superbia ; aut ad proximum, et sic est invidia ; aut ad se ipsum, et sic est acidia. Si per coniunctionem ad sensibilem, sic potest esse dupliciter, secundumquod duplex est motiva sensibilis, videlicet concupiscibilis et irascibilis. Si per coniunctionem ad concupiscibilem, sic est avaritia ; si ad irascibilem, sic est ira. Si attendatur per coniunctionem cum vegetabili, sic potest esse dupliciter : aut quantum ad generativam, et sic est luxuria ; aut quantum ad nutritivam, et sic est gula. Quantum ad augmentativam nulla est, quia illa est pure naturalis. Sed quoniam ira ita est spirituale peccatum sicut invidia et acidia, adhuc videtur quod iste modus assignandi aliquam habeat inconvenientiam.

Propterea tertio modo potest dici quod pronitas ad aliquod apparens bonum aut est respectu boni quod respicit spiritum secundum se aut respectu boni quod respicit spiritum in carne. Si respectu boni quod respicit spiritum secundum se, hoc potest esse quadrupliciter secundum quatuor conditiones boni, ad quas pronus est appetitus noster. Appetit enim quis bonum sub ratione dignitatis, et hoc per superbiam ; sub ratione proprietatis, et sic est invidia ; sub ratione securitatis, et sic est ira ; sub ratione quietis, et sic est acidia.

Si vero sit haec pronitas respectu boni quod respicit spiritum in carne, hoc potest tripliciter esse secundum triplicem conditionem sub qua spiritus carnalis bonum appetit. Aut enim appetit bonum sub ratione sufficientis, et sic est avaritia ; aut sub ratione demulcentis, et sic est luxuria ; aut sub ratione reficientis, et sic est gula.

Ex his patet sufficientia et numerus vitiorum capitalium. Non enim accipiuntur per oppositionem ad virtutes nec ad dona nec ad beatitudines, sed secundum pronitates respicientes conditiones boni apparentis. Patet etiam quare penes alios sensus non habemus capitalia vitia sicut penes gustum et tactum, quia in his regnat pronitas amplior quam in aliis sensibus. Unde, si delectationes quaeruntur in aliis sensibus, ad has reducuntur, utpote si aliquis velit aspicere mulierem pulcram, ut in ea delectetur et concupiscat, reducitur talis delectatio ad luxuriam. Similiter, si quis velit aspicere pulcrum equum vel librum, ut ipsum habeat, talis delectatio reducitur ad avaritiam. Sicut enim appetitus spiritus secundum se quodam modo quietatur, si habeat bonum excellens cum proprietate et securitate et quiete, sic appetitus carnalis quietatur, dum habet bonum sufficiens, demulcens et reficiens, nec aliquid quaerit, nisi propter haec tria.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Initium sive radix omnis peccati superbia est quia dicit Chrysostomus, super illud Psalmi [37, 6] : A facie insipientiae : Omnis peccati initium insipientia est. Ergo, cum non possint esse plura eiusdem initia prima et principalia, videtur quod superbia non sit initium omnis peccati. Item obicitur, secundum quod Magister obicit in littera, quia I ad Timotheum ultimo, : Radix omnium malorum est cupiditas. Si tu dicas quod haec duo sunt radices peccatorum secundum diversam comparationem, quaeritur tunc de diversitate radicum ; et quid intelligatur nomine radicis ; et quae differentia sit inter capitale vitium et radicem ; item, quae differentia sit inter initium et radicem.

Respondeo : Dicendum quod differt dicere initium et radicem. Nam initium proprie dicit illud a quo inchoat motus ; radix vero dicit illud unde trahit fomentum et nutrimentum. Et ideo, cum peccatum trahat fomentum ex parte appetibilis et dicat recessum a Deo, hinc est quod initium attenditur ex parte aversionis et radix ex parte conversionis, proprie loquendo. Et quoniam aversio est ratione contemptus et conversio est ratione cupiditatis sive libidinis, hinc est quod superbia, proprie loquendo, dicitur initium et cupiditas dicitur esse radix. Et quoniam in omni peccato est aversio et conversio, hinc est quod superbia dicitur initium omnium peccatorum, et cupiditas radix omnium malorum. Et simul possunt stare illa duo ; accipitur tamen aliquando nomen radicis pro nomine initii et e converso.

Capitale autem vitium differt a radice in hoc quod sicut caput dicit principale membrum et membrum completum et quod est principium aliorum quantum ad motum et sensum, sic capitale vitium nominat peccatum completum, a quo alia vitia oriuntur ; radix vero dicit aliquid sub maiori incompietione : et ideo, proprie loquendo, radix non nominat genus peccati determinatum, sed pronitatem libidinis, quae concurrit ad omne peccatum.

Unde nota quod radix aliquando accipitur generalissime, aliquando generaliter, aliquando vero minus generaliter. Generalissime, ut cum dicitur libido sive cupiditas esse radix omnium malorum. Generaliter vero, ut cum dicitur quod duplex est radix : amor male accendens et timor male humilians. Amor enim accipitur respectu boni et timor respectu mali. Minus vero generaliter, ut cum dicitur quod triplex est radix, scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et superbia vitae, per comparationem ad triplex bonum, videlicet ad bonum inferius, exterius et interius.

Similiter initium peccati tripliciter accipi potest sive nominari : aut prout dicit recessum liberi arbitrii a lege maiestatis, et sic dicitur superbia sive contemptus ; aut a lege veritatis, et sic dicitur error ; aut a lege bonitatis, et sic dicitur insipientia, quae est contraria sapientiae.

Et sic patet quod non est contrarietas, quando dicitur quod initium omnis peccati est superbia et quando idem dicitur de errore et insipientia. Patet etiam quod non est contrarietas in hoc quod aliquando dicitur quod una est radix, aliquando quod duae, aliquando quod ires. Patet etiam differentia initii et radicis et ipsius radicis et vitii capitalis. Et haec de generali divisione peccatorum dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext