Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de distinctione peccatorum in generali ; in hac parte descendit ad quoddam speciale genus peccati. Dividitur autem pars ista in partes duas. In quarum prima Magister determinat de peccato isto, comparando illud ad alia peccatorum genera. In secunda vero determinat de ipso quid sit secundum assignationem propriam, ibi : Sed quaeritur, quid sit illud peccatum.

Prima pars remanet indivisa ; sed secunda dividitur in partes tres secundum triplicem assignationem peccati in Spiritum Sanctum, in quarum prima Magister ponit assignationem unam per eius differentias magis notas quae quidem sunt obstinatio et desperatio. In secunda vero ponit eius assignationem per eius differentias minus manifestas, ibi : Est et alia huius peccati assignatio. In tertia vero subiungit istius peccati assignationem communem et definitivam, ibi : De hoc quoque peccato in Spiritum Sanctum definitivam assignationem etc. Prima istarum partium dividitur in partes duas, in quarum prima determinat veritatem ; in secunda dissolvit dubitationem, ibi : Sed quaeritur, utrum omnis obstinatio. Similiter secunda dividitur in duas, in quarum prima ponit Magister huius peccati assignationem ; in secunda ponit eius assignationis explanationem, ibi : Illam tamen assignationem Augustinus etc. Similiter tertia pars habet duas, in quarum prima ponit peccati in Spiritum Sanctum, secundum Ambrosium, definitivam assignationem. In secunda vero removet dubitationem, ibi : Non itaque distinctio illa verborum sic accipienda est.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus