Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Est peccatum ad mortem, non pro eo dico, ut quis oret. Videtur enim ex hoc quod non habeat orari pro eo qui peccat in Spiritum Sanctum. Sed contra hoc est : quia tales sunt diligendi ex caritate : ergo videtur quod pro eis orandum sit. Praeterea, tales magis indigent aliis et proniores sunt ad malum : ergo videtur quod maior sit beneficentia misericordiae pro his orare quam pro aliis qui non indigent.
Est igitur quaestio : quare dixit beatus Ioannes quod pro talibus orandum non sit, cum de nemine sit desperandum ?
Respondeo : Dicendum quod peccatum ad mortem dicitur dupliciter : aut quia perducit ad .mortem, aut quia disponit ad mortem. Et primo modo accipiendo, peccatum ad mortem omnino est irremissibile ; secundo modo accipiendo, peccatum ad mortem cum difficultate est remissibile. Quolibet dictorum modorum intelligi habet praedictus sermo secundum differentem sui expositionem. Nam primo modo sensus est : non dico, ut pro eo oret quis, hoc est aliquis, nec parvus nec magnus. Secundo vero modo sensus est : non dico, ut pro eo oret quis, id est quaevis persona ; quasi dicat : difficile est pro tali peccatore exaudiri, quia talis iam est inter incorrigibiles deputandus ; de quo dicit Dominus, Matthaei 18, 17 : Quodsi Ecclesiam audire noluerit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et ita in uno sensu generaliter innuit quod pro peccante ad mortem non est orandum ; in alio vero sensu innuit quod non est cuiuslibet impetrare tantum donum. In nullo tamen dictorum sensuum prohibet orare ; sed in hoc verbo ostendit quod mandatum suum sive monitio, qua dixerat orandum esse pro proximo, non se extendit generaliter respectu omnium, sed respectu eorum de quibus probabiliter sperare possumus quod nostris orationibus concedentur. Et sic patet responsio ad illud.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : "Qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non remittetur ei". Contra : Glossa dicit ibidem : "Blasphemia remittitur, spiritus autem blasphemiae non remittetur". Ergo, si blasphemia remittitur, sive blasphemet Patrem sive Spiritum, remittetur.
Iuxta hoc quaeritur, quae differentia sit inter blasphemiam et spiritum blasphemiae. Videtur quod gravius peccatum sit blasphemia quam spiritus blasphemiae, quia spiritus blasphemiae dicit voluntatem, blasphemia dicit opus, malum autem opus addit supra voluntatem. Contrarium huius est quod dicit Glossa, quae dicit quod spiritus blasphemiae non remttitur, sed blasphemia remittitur.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Hugo, "blasphemia, quantum est de se, indifferens est quantum ad hoc quod sit peccatum in Spiritum Sanctum et non in Spiritum Sanctum. Alii enim blasphemant ex infirmitate et coactione, et hi peccant in Patrem ; alii ex deceptione, et hi peccant in Filium ; alii ex certa malitia, et hi peccant in Spiritum Sanctum, et hoc est sceleratissimum genus peccati, in vituperiis Dei delectari". Et post subiungit : Quid est spiritus blasphemiae, nisi affectus et desiderium vituperationis divinae ? Spiritus enim blasphemiae sic spirat ad odium Dei sicut Spiritus Sanctus ad amorem Dei. Quando ergo dicitur : qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum etc., non intelligitur de quacumque blasphemia, sed de spiritu blasphemiae ; unde non dicit : qui blasphemaverit Spiritum Sanctum, sed qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum, id est peccando in Spiritum Sanctum. Et hoc declarat ipsa Glossa, quae dicit quod blasphemia remittetur, spiritus autem blasphemiae non remittetur.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod desperatio est, qua quis diffidit penitus de bonitate Dei, aestimans malitiam suam Dei bonitatem excedere. Videtur enim ex hoc quod omnis desperans sit infidelis. Omnis enim, qui sic aestimat, credit bonitatem Dei esse finitam, et omnis talis errat contra id quod fidei est. Item, qui credit contrarium eius quod dicit Scriptura, haereticus et infidelis iudicatur ; sed Scriptura dicit : Quacumque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum eius non recordabor ; desperans credit eius oppositum : ergo etc. Praeterea, articulus specialis est de remissione peccatorum, et contra istum errat ille qui desperat. Similiter potest obici de eo qui praesumit ; videtur enim quod praesumtio tollat fidem. Contrarium huius est, quia fides ita praecedit spem, sicut praecedit caritatem : ergo sicut odium non tollit, spem, ita etiam nec desperatio fidem.
Respondeo : Dicendum quod fides differt a spe et in hoc quod fides respicit ipsum obiectum in universali, sed spes respicit in particulari, videlicet respectu sperantis ; et in hoc etiam quod fides dicit certitudinem in intellectu et spes dicit certitudihem in affectu. Sicut igitur contingit aliquando ignorari aliquid in particulari et sciri in universali, sicut dicit Philosophus, in II Priorum, sicut est de illo qui scit omnem mulam esse sterilem, et tamen aestimat hanc habere in utero, sic potest aliquis habens fidem carere spe ; et sicut potest aliquis non habens certitudinem de aliquo in affectu habere in intellectu, sic potest aliquis non habens spem habere fidem.
Ad illud ergo quod primo obicitur, quod talis aestimat, malitiam suam Dei bonitatem excedere, dicendum quod aestimare malitiam bonitatem excedere, hoc potest esse dupliciter : aut in se aut in effectu ; et in effectu dupliciter : aut universaliter respectu cuiuslibet aut particulariter respectu sui. Et primo et secundo modo est infidelitatis et tertio desperationis. Et hoc significat textus Genesis [4, 13], ubi dixit Cain desperans : Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear ; non dixit quod maior esset quam misericordia, sed quod amplior esset quam venia, ad quam pervenire posset. Vel potest dici quod talis aestimatio potius venit ex subversione confidentiae quam ex subversione notitiae ; sicut homo aliquando bene scit aliquid, et tamen affectio adeo dominatur, ut ad aestimandum oppositum pertrahat ipsum.
Et per hanc viam respondendum est ad illa duo quae postea obiciuntur ; non enim concludunt quod desperatio tollat fidem, quia defectus est duplicis conditionis, sicut dictum est. Quamvis autem desperatio non tollat fidem simpliciter, nihilominus tamen plus laeditur fides per desperationem quam per odium vel quodcumque aliud peccatum quod non sit ei directe oppositum. In fide enim sunt tria, videlicet ipsa credulitas et habilitas tendendi in Deum et ipsa tendentia. Primum est quasi terra et secundum quasi semen et tertium, est quasi fructus. Primum tollitur solum per infidelitatem ; secundum vero tollitur per desperationem, qua efficitur homo inhabilis ad tendendum in Deum ; tertium vero tollitur per omne peccatum.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod peccatum in Patrem illud intelligitur quod fit per infirmitatem. Si enim hoc verum est, tunc omne peccatum est peccatum in Patrem, quia, cum potentia peccandi potius sit impotentia quam potentia, hoc ipso quo aliquis potest peccare, potest deficere et infirmus esse. Item, si peccatum in Filium est per ignorantiam, sicut ipse subiungit ; cum omnis peccator sit ignorans, sicut vult Philosophus, videtur quod omne peccatum sit in Filium : ergo nulla est illa divisio peccatorum.
Respondeo : Dicendum quod, cum dicitur peccatum esse ex infirmitate et ignorantia, non accipitur hic quaecumque infirmitas et quaecumque ignorantia, sed infirmitas quae quidem est ex carne, et ignorantia quae est respectu alicuius circumstantiae facientis rationem culpae. Et hoc modo talis infirmitas non est respectu omnis peccati nec talis ignorantia, quamvis, largo modo accepta infirmitate pro quacumqpe impotentia, et ignorantia pro quacumque nescientia, sive cognitionis practicae sive speculativae, in omni peccato reperiantur. Praeterea, sciendum est quod, quando dividitur peccatum per has differentias, quod illud dicitur peccatum ex infirmitate, quod procedit ex ipsa immediate, et similiter ex ignorantia et malitia ; et sic istae tres differendae non concurrunt in peccatum idem. Et sic patent obiecta. Et haec sufficiant de ista divisione, quia supra quaesitum fuit de his, distinctione vigesima secunda, ubi illa divisio ponitur et manifestatur.