Divisio textus
Divisio textus
Supra ostendit Magister qualiter peccatum habet ortum a voluntate in generali et in speciali. In hac vero parte determinat unde habeat ortum potentia peccandi ; et haec pars durat usque ad finem libri.
Dividitur autem pars ista in partes quatuor. In quarum prima quaerit Magister unde sit potentia peccandi ; et determinat quod potentia peccandi non est a Deo, secundum quorumdam opinionem. In secunda vero parte ostendit quod omnis potentia est a Deo, pluribus auctoritatibus, ibi : Sed pluribus Sanctorum testimoniis etc. In tertia vero parte determinat quamdam dubitationem, quae ex praecedentibus habet ortum, videlicet, utrum alicui potestati sit resistendum, ibi : Hic oritur quaestio non transilienda ; ubi determinat quod aliquando est obediendum, aliquando resistendum. In quarta vero et ultima continuat Magister dicta dicendis, ut ex hoc libro ad librum tertium transeat, ibi : Iam nunc illis intelligendis atque pertractandis etc. Et posset haec particula ultima dividi contra totum praecedens, sed causa brevitatis non fuit divisa. Huiusmodi enim minutiae divisionum plus habent curiositatis quam utilitatis, et idcirco eas in praecedentibus praetermisi.
On this page