II, Distinctio 4, A. 1, Q. 1
II, Distinctio 4, A. 1, Q. 1
Utrum Angeli creati sint in beatitudine sive gloria.
1. Ezechielis vigesinio octavo': "Tu plenus sapientia et perfectus decore in deliciis paradisi fuisti" ; sed esse in deliciis paradisi et esse plenum sa- pientia est ipsa beatitudo , quam dicimus aeternam gloriam: ergo etc.
2. Item, Augustinus in libro de Mirabilibus sacrae Scripturae ' : "Angelus in summo sui ordinis honore constitutus lapsus est" — loquitur de Angelo ante lapsum — sed summus lionor ordinis angelici est beatitudo et gloria: ergo etc.
3. Item , Augustinus de Fide ad Petrum ^ : "Angelici spiritus, pro eo quod rationales facti sunt, aeternitatis et beatitudinis donum in ipsa naturae suae spiritualis creatione divinitus acceperunt".
4. Item , idem de Ecclesiasticis Dogmatibus ' : "Angeli, qui in illa qua creati sunt beatitudine per- severant, non natura possident, ut non mutentur": ergo si modo habent veram beatitudinem , patet, quod in beatitudine creati sunt.
5. Item, ratione videtur: quia Angelus a sua creatione habuit habilitatem ad diligendum Deum propter se et super omnia", ergo habuit habilitatem ad fruendum Deo; sed ipse non habuit ahquod re- tardativum ex parte affectus, nec obumbrativum ex parle intellectns: ergo totaliler ferebatur in ipsum Deum amore fruitionis: ergo cum talis status et actus sit beatitudo et gloria, patet etc.
6. Item, Deus fecit liberum arbitrium vertibile: ergo cum possit habere creatura rationalis ipsum invertibile, ut patet modo in sanctis Angelis, ali- quibus debuit hoc modo facere; sed non esl inver- tibilitas liberi arbitrii in Beato " nisi per gloriam : ergo etc. Aut si dicas, quod non debuil facere; hoc non videtur, quia debuit facere res optimo modo; sed iste est optimus status ipsius Angeli: ergo aliquem in hoc stalu debuit facere.
CONTRA : 1. Ioannis octavo: "Ille in veritate non stctit" ; sed beatitudo est u status omniuni bo- norum congregatione perfectus: ergo est status in veritate: ergo lucifer non fuit factus beatus. Sed inter omnes perfectus et nobilis est conditus: ergo etc.
2. Item, obiicitur, quod perseverantia sive se- curitas est de essentia sive substantia beatitudinis — beatus enim non est qui potest amiltere bonum, quod habet ' — sed Angeli potuerunt amittere, quia amiserunt: ergo etc.
3. Item , nullus laudatur vel vituperatur in his quae habet a natura vel conditione'; sed sicut damnationi essentiale est vituperium, ita beatitudini essentialis est laus: ergo impossibile est, quod ali- quis beatus sit a conditione, immo est repugnantia in adiecto.
4. Item, aut omnes fecit Deus beatos, a,nl ali- quos. Non omnes ; constat , quia plures ex eis ceci- derunt. Non aliquos, ut videtur, quia tunc illi praecellerent alios quasi praeexcellentia improportio- nali: ergo lucifer non fuisset ausus se eis praepo- nere. Quod si ausus est, videtur, quod nulli conditi sunt beati. Si tu dicas , quod maiorem audaciam praesumsit, scilicet aequiparari Deo, quanto magis praeesse Bealis; adhuc non solvit. Si enim Deus beatos condidit Angelos ah ipsa eonditione, hoc fuit, quia naturae eorum consonabal, ut sub tali perfe- ctione et tam nobili fierent: si ergo lucifer, ut di- cunt Sancti, et Magister dicit in sequentibus '°, splen- didissima habuit naturalia, magis debuit et con- gruum fuit, ipsius naturam gloria insigniri. Quod si ipse, ul patet, beatus factus non est, patet etc.
CONCLUSIO
Angeli non fuerunt creati in statu beatitudinis per visionem Dei perfectae , tamen sine malo culpae et poenae.
Respondeo: Dicendum, quod, sicut praetactum est supra " , quorundam opinio fuil , quod Angeli , opinio qno- quia sunt spirituales et actuales. m mstanti suae creationis fuerunt in aclu conversionis et aversionis; et sicut in prima aversione sunt damnati aeterna- liter illi qui aversi sunt, ita in prima conversione illi glorificati sunt aeternaliter qui conversi sunt; et ita dicunt intellexisse Augustinum, et fuisse eius positionem , quod allqui sunt creati beali et formati, quia simul tempore, licet posterius natura, factum est caelum et lux, id est angelica natura informis et formata. i Lux enim , ut dicit Augustinus undecimo de Civitate, dicuntur Angeli , quia illuminati improbatur. suut , ut beate sapienterque viverent. — Sed ta- men liaec positio supra" improbata est tanquara falsa et erronea ratione illius parlis, quae dicit, in prinio instanti fuisse aversos. Ratione alterius partis pari ralione improbata est, et patet falsitas per Au- gustinum de Correctione et gratia ^ ubi dicit, quod Angeli etsi beati facti sunt, erat tamen adbuc, quod eorum beatitudini adderetur , si permansissent " . Constat, quod beatitudini et gloriae, cum sit inva- riabilis, non fit additio; constat etiam. quod loqni- tur communiter de bonis et malis, cum dicit: "si permansissent".
Et ideo aliter est dicendum , quod beatitudo dupliciter potest dici. Uno modo status perfectus plenitudine omnis boni, et haec ponit visionem Dei coucinsioi claram et tentionem perfectam; et hoc modo Angeli non sunt creati ^ nec aliqui nec omnes, sed ha- buerunt quidam ex eis in ipsa confirmatione. Alio modo dicitur beatiludo status perfectus privatione conciusio-2 omnis mali, tam poenae quam cnlpae; et lales creati sunt Angeli, quia innocentes et impassibiles. Et de hac beatitudine loqnitur Augusdnus; sed haec non est perfeela, nisi cum additur ei altera, et de hac currunt auctoritates probantes, quod beati fa- cti sunt.
1. Ad illud enim quod dicit Ezechiel: "In deliciis paradisi fuisti" ; dicendum, quod sicut primus homo conditus est et positus in deliciis paradisi, quae tamen non erant deliciae beatitudinis perfectae; et sicut data esl ei sapientia ad cognoscendum omnia mundana, sed non illa quae est visio Dei in pa- tria'^: simili inodo intelligendum est in Angelo.
2. 3. 4. Quod dicit Augustinus de Mirabilibus sacrae Scripturae, intelligit quantum ad naturalia, quia ita bona habuit, quod non erat habiturus me- liora. Unde et in illo loco conditus est, in quo eral beatificandus °. — Duae vero sequentes auctoritates loquiintur de beatitudine secundum illas duas diffe- , rentias, quas dixi.