II, Distinctio 4, A. 1, Q. 2
II, Distinctio 4, A. 1, Q. 2
Utrum Angeli creati sint in gratia.
Supposito, quod Angeli non sint creati in glo- ria, quaeritur , utruin sint creati in gratia. Et vide- tur , quod sic :
1. Per Augustinum de Civitate duodecimo: "Creavit Deus Angelos, simul in eis condens naturam et largiens gratiam".
2. Item, super illud Oseae tertio': "Dilexe- runt vinacia uvarumn", Glossa Hieroiiynii: "Per vinacia inteiliguntur daemones, qui creati sunt in magna pinguedine Spiritus sancti , sed per super- biam arefacti de caelo ceciderunt" ; constat, quod pinguedo Spiritus sancti est gratia Spiritus sancti.
3. Ilem , Damascenus ^ expressius : "Per ver- bum Dei creati sunt omnes Angeli, et a Spiritu sancto per sanctificationem perfecti": si ergo san- ctificatio perfecta non est nisi per gratiam gratum facientem, et ipse loquitur de omnibus: ergo etc.
4. Item, ratione videtur, quia Deus, cum sit liberalissimus, promptus est gratiam dare omnibus paralis recipere. Unde et Anselmus ": "Ideo homo non habet gratiam. non quia Deus non dat, sed quia ipse non recipit" ; sed nuiia melior praeparatio ad gratiam quam pura innocentia et voluntas recta: ergo si haec erant in Angelis a sui origine et crea- tione, per consequens et gratia.
5. Item, fecit Deus creaturam rationalem ad inhabitandum in ea, et hoc, quia ipse Deus vult in ea habitare: unde Proverbiorum octavo^: Deliciae meae esse cum ftliis hominum: ergo quod non inhabitet, venit ex aliqua prava dispositione ex parte mentis: cum ergo in Angelis nulla prava es- set dispositio ex parte mentis, iniuio omnimoda idoneitas ad gratiara, videtur etc.
6. Item, pronior est Deus ad miserendum quam ad condemnandum; seil ipse fecit Angelos in statu, in quo stalim poterant demereri: ergo in statu, in quo poterant mereri. Sed non contingit mereri sine gratia gratum faciente: ergo etc.
CONTRA: 1. Augustinus super Genesim ad lit- 'andamonta.teram ^: "Per caelum intelligitur angelica natura informis" ; sed non fuit informis per defectnm for- mae naturalis: ergo informis fuil per defectum for- mae superadditae naturae. Sed haec est gratia: ergo etc.
2. Item, Gregorius trigesimo secundo Moralium *, tractans illud verbum Ezechielis vigesimo octavo: Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die, qua conditus es, praeparala sunt: "Huius lapidis in die conditionis suae foramina praeparala sunt, qui videlicet capax caritatis condilus fuit, qua si repleri voluisset, stantibus Angelis, tanquam in or- namento regis positis lapidibus, inhaerere potuisset. Habuil ergo isle lapis forandna, sed per superbiae vitium caritatis auro non sunt repleta". Ecce, ex- presse, quod non habuit caritatem.
3. Item , ratione videtur , quia gratia In Angelo nullum habet retardativum ': ergo si haberet gra- tiam unientem Deo, totaliter Angelus ferretur in Deum: ergo nunquam peccasset. Sed peccavit: ergo nunquam caritatem vel gratiam habuit.
4. Item, sicut se habet culpa ad damnationem aeternam . ita gratia ad gloriam ; sed statim ut ha- buerunt culpam, fuerunt damnali aeternaliter et obstinati: ergo statim ut habuerunt gratiam, fuerunt confirmati: ergo nunquam ruissent, si gratiam ha- buissent.
CONCLUSIO
Probabilius videtur, Angelos non habuisse gratiam sanctificantem a primo instanti suae creationis.
Respondeo : Dicendum , quod haec quaestio fa- Noundani. cti est; et quia non invenimus aliam rationem quam congruitatis, probabiliter utrumque possumus opi- nari , sicut et alii ante nos.
Fuerunt enim aliqui ' dicentes. quod Angeli omnes opinio i. et creati sunt in gratuitis gratuni facientibus. — Et ratio, quae movit eos, fuit haec, ex parte Dei scilicet perfecta liberalitas, et ex parle creatorum idoneitas. Quia enim ab instanti creationis erant vasa et re- ceptacula munda, et Deus est promptus suam gra- tiam imparliri, nisi habeat obstaculum ex parte suscipientis; non dimisit Deus illa ad momentum vacua, sed statiui ut condidit, gratia illustravii. Et talia debuerunt de manu Dei exire receptacula, ut slatim essent prompta in bonum usum. Unde sicut probabiliter coniiciunt aliqui, quod Deus fecerit ar- bores plenas fructibus et alia " in statu nobilissimo et perfectissimo ; sic etiam naturam Angeli ornaverit gratia a sui conditione, quae in primo usu bono sive victoria erat perpetuanda, et in prima deordi- natione perpetualiter amittenda. — Haec est una positio, et satis videtur consona auctontatibus S.an- baijiiis ctorum, ut patet inspicienti.
Fuerunt etiam alii, qui dixerunt, Angelos non opinio 2. habuisse gratiam gratum facientem ab instanti crea- tionis, sed post. — Et ratio, quae eos movit, est dis- positio naturae angelicae , quae fertur in id quod ap- petit siiie retarclatione. Unde sicut ex conversione ad malum ila profunde conversi sunt, ut non possent redire, sic, imnio multo magis, ex ronversione ad bonum sive ex habilitate ita bono totaliter adliae- sissent, si graliam habuissenl, quod nunqnam lapsi essent '. Unde non videtur aliqno modo probabiie, quod lucifer haliuerit gratiam; et si ipse non ha- buit, cum inter ceteros esset excelsus, a maiori arguitur, nec alios habuisse a sui origine. Hanc posi- tionem videtnr acceptare Magisler ^, hanc positionem communiter tenent doitores; el ita huic tanquaiii probabiliori et communiori concordandum est.
1. 2. 3. Ad auctoritates in contrarium adductas respondendum est per distinctioneni gratiae. Uno enim modo gratia dicitur communiter, prout com- prehendit quidquid naluralihus est superadditum, naturalibus, inquam, quae sunt de generali rei con- stitulione^ sicut dicitur gratia habere bonum in- genium, bene legere, bene cantare et huiusmodi. Alio modo dicitur, quod superaddilum est libero arbitrio ad rectitudinem faciens et disponens, sicut dicimus virtutes naturales % sicut innocentia, miti- tas , pietas. Tertio modo , quod est superadditum tanquam recti/icans et complens et elevans, et haec dicitur gratia gratum faciem , qiiia facit hominem acceptabilem Deo, et ideo acceptabilem, quia con- formem''. — Quando igitnr dicitur, quod Angelo data sunt gratuita, ant non intelligitur de gratuitis tertio niodo dictis, sed primo vel secundo, quia sic multa dona gratuifa habuerunt; aut si inteiligitur de gratuitis proprie dictis, non intelligitur ab in- slanti creationis; sed sicut intelligitur peccatum dia- boli fuisse ab initio, quia statim post initium et post prinnun motum deliherativum cecidit ", ita in- telligendum est de gratia Angelorum. Aut si intelli- gitur de gratuitis proprie dictis et ab instanti creationis, hoc non intelligitur formaliter sive essen- tialiter, sed r/Mjoostoie; unde dicitur aliciuis creatus in aliquo, quia in proxima dispositione ad illud. — Et ita per hanc triplicem viam ad auctoritates in- ductas et multas alias, quae possent induci, potest breviter responderi.
4. 5. Ad raliones autem sumtas a Dei liberali- tate , dicendum, quod liberalitas est salvo ordine sapientiae et iustitiae. Quamvis enim ab instanti soiandum. creationis cuiuslihet hominis posset eum ' beatificare , tamen longo tempore tardat; similiter, quamvis pos- set cuilibet parvulo gratiam dare sine baptismate , sicut cum baptismate, tamen non dat. Et ratio huius est, quia gloria est bonum laudabile; ideo non dat nisi per meritum laudabile ; et ideo convenit eam dari, praecedenti aliquo merito congrui ". Similiter. quando confert gratiam, si confert adulto, cum gratia faciat l.abentem dignum gloria, non confert nisi ad motum liberi arbitrii, si habet usum: si vero non habet. ad motuin fidei alienae, sive ad meritum Chrisli'; ideo secundum ordinem sapientiae non statim debuit dare, sed exspectare motum liberi arbitrii, quod et fecit; unde ad se conversis sine mora dedit gratiam. — Patet igitur responsio ad illud quod obiicit de liberalitate et habilitate '°, quia non tantum exigit munditiam ut dispositionem , red mo- tum liberi arbitrii in adulto; parvulo vero potest alienum meritum suffragari, sicut et demerilum.
6. Ad illud quod obiicitur ultimo de statu, quod in malo erat "; dicendum, quod falsum est. Quamvis enim non posset mereri ex his quae acce- perat, tamen, quia Dominus ita promptus erat dare, sicut ipse accipere, nullum habebat obstaculum in merendo, sicut nec in demerendo. Et hoc patet: sicut enim facile fuit diabolo averti , ita facile bonis Angelis converti; et sicut aversio fuit demeritoria, ita conversio facta est meritoria, statim apposita gratia. Unde sicut aliquis indirecte '^ dicilur habere Notaudum. aliquid, quod statim habet. dum indiget et petit, quamvis non penes se habeat; sic etiam indirecte potuerunt dici Angeli gratiam habuisse. Quodsi ha- buissent maiorem facilitatem ad mahini sive incli- nationem, et divinum adiutorium in opportnnitate deesset, recte obiiceret.