II, Distinctio 4, A. 2, Q. 1
II, Distinctio 4, A. 2, Q. 1
Utrum bonis Angelis revelari debuerit futura permansio.
Primo ergo quaeritur, cum nullis in creatione data sit gloria, nullis etiam data sit gratia, utrum aliquibus data sit fulurae glorificationis praescientia. Et quod sic, videtur.
1. Deus ab instanti suae conditionis Angelos u opposi- condidit repletos scientia reruni mundanarum; s^A '""^ Deo magis placet , quod servi sui habeant scientiam de his quae spectant ad .mlutem: si ergo prae- scienlia futurae salutis erigit ' animum et delectat, ergo cum aliqui essent salvandi, videtur, quod sal- tem debuit eis dari praescientia lalis; constat enim, quod pntiiit.
2. Item. si non fiierunt de salute certi, ergo potuerunt ralionabiliter dubitare et timere; sed ti- mor poenam habel: ergo poena ante culpam; sed hoc est inconveniens ^: ergo videtur, quod illi sal- tem debiiermit certificari, qui erant salvandi.
3. Item , propinquiores erant Angeli ad gloriam quam nos in miseriis (%nstituti, ergo saltem tantam certitudinem vel maiorem habebant, quantam nos habemus; sed nos habemus certitudinem spei : ergo ipsi habehant hanc vel aliam. Sed non habebaut hanc, quia spes est certa exspectatio futurae beati- tudinis proveniens ex gratia et meritis"": cum ergo ipsi non haberent gratiam et merila, certitudinaliter sperare eis fiiisset praesumtio: non ergo habebant certitudinem spei. Sed non est aliam dare quam certitudinem praescientiae vel revelationis : ergo vi- detur, quoil aliquibus saltem esset data.
Contra: 1. PIus est dare certitudinem de glo- FuDdamenia. ria quam dare gratiam — multis enim Deus dat gratiam , quibus tamen non revelat certitudinaliter suam gloriam — ergo cum non habuerint gratiam, sicnt supra'' probatum est, patet, quod nec stabili- tatis praescientiam.
2. Item , diabolus sive lucifer non habuit prae- scientiam de statu , quia non erat permansurus : ergo si ipse fuit plenm sapientia et perfeclu-s de- core' inter omnes, videtur. quod nulii alii lia- buernnt.
3. Item, ostenditui' per deductionem ad duplex inconveniens. Unum inconveniens est excusatio dia- boli sive sui peccati. Posset enim de peccato suo quodam modo se excusare, quia scientiam non ha- buit, quam Deus aliis .\ngelis dedit. Aliud inconve- niens videtur acciisatio Dei, quia anle videtur pu- nisse malos, quam mali fuerint; et quod ante gratiam suam sive donum scientiae subtraxerit, quod aliis dedit, qui non praecellebant ipsos nec merito vilae nec dignitate naturae.
CONCLUSIO.
Nullis Angelis revelata est futura permansio ipsorum.
Quidam enim dicere voluerunt, quod bonis, qui opiDio 1. perniansuri erant, data est revelatio sive praescien- tia suae stabihtatis, el lioc loco spei, ratione cuius iam quodamniodo Ijeati erant. Et innituntur illi verbo Augnstini, quod dicit opinando super (Jenesim ad litteram': "Forte Deus diabolo revelare noluit, quid fartnrus vel passnrus esset; ceteris vero reve- lare voluit, quod in veritale mansuri essent".
Alia est positio,quod nullis data est praescien- opinio -2. lia sui status, quia hahere certitudinem de sua perraansione est cognitio niagis spectans ad statum praemii quam nd statum meriti : et huius signnm est. quod Deus aul paucissimis, aut nullis revelat quantnmcumque dilectis et amicis, se certitudinali- ter glorificandos. Haec enim cognitio potius est ex- pediens ad gaudendum qnain ad merendum. Unde quia Angeli erant in statu meriti omnes, quia nondnm erant beati ; ideo nuUis data est haec cognilio. — conciQsio. El haec positio est magis rationabilis et m:fgis pla- cet Magistro et magis consonat verbis Augustini, sicut palet in littera^ et undecimo de Civitate Dei, ubi dicit, quod pares fuerunt Angeli quantum ad conditiones ante lapsum. Unde si alicubi videtur di- cere contrarium, si (piis inspiciat adiacentia, autopi- nando, aut quaerendo dicit. Et ideo haec positio ma- gis est tenenda.
1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod Deus -oiutio op. dedit Angelis praecognitionem rerum mundanaruni; '"'^'"""'"' dicendum, quod non est simile, quia cognitio uni- versi spectat ad cognitionem naturalem, et perfecta cognitio universi spectnt ad perfectionem naturalis cognitionis " ; sed certa cognitio sui status spectat ad perfectionem gloriae; et ideo solum debet dari, quando in statu tali ponitur, a quo non potest ca- dere. Et sic patet ilhid.
2. Ad illud quod obiicitnr, quod si non erant certi , ergo videtur. quod ralionahiliter poterant du- bitare et timere; dicendum, quod est certitudo ex uisiiDctio. parte cognitivae et ex parte ajfectivae. — Certi- tudo ex parte cognitivae est duplex, una scilicet sobdistin- infallibilis , ul quando ita seit aliquid, quod non potest falli; altera probabitis, ut quando habet verisimiles rationes ad hoc sive ad unam partem; ita quod ad oppositum aut nullas habet, aut paucas. Et in Angelis fuit certiludo secundo modo, non primo. ipsi enim rationabiliter poterant coniicere ex his bonis, quae acceperant, quod ad bealitudinem parati erant, maxime , cum in se nullam viderent maculam '. — Certitutlo ex parte affectivae est du- subdisUD- ' " clio 2. plex : una in exspeclando, aha in tenendo. Exspectare est spei, sed tenere est comprebensionis. Secunda non potuit esse in Angelis ante confirmationem; prima fuit semiplene, et minus plene quam in viris san- ctis, quia in his ex gratia et meritis, in illis erat affectione naturae. — Ex his palent obiecta : quia cer- titudo probabilitatis, quae non habebat rationes ad oppositum, liberabat et a dubitatione et a poenali timore.
3. Patet etiam ultimo obiectum . quia aliquam certitudinem liahuernnt; sed tamen non oportet , quod esset maior cerlitudine spei. Et ad illud quod obiicitur, quod proximiores erant; dicendum, quod proximiores quantum ad statum, quia medii erant inter gloriam et miseriam. Sed tamen magis dista- bant quantum ad meritum, quia nondum habebant pignus gloriae nec primitias spiritus ", sicut habent viri sancli in hac vita. de quibus dicit Apostolus ad Romanos quinto: Spes autem non confundit, quia caritas Dei etc.