II, Distinctio 4, A. 2, Q. 2
II, Distinctio 4, A. 2, Q. 2
Utrum malis angelis revelari potuerit ipsorum damnatio.
1. Omnis certa cognitio futurae poenae et mi- seriae Bst poenalis ; sed si Angelus certitudinaliter sciret, se peccaturum, cum certo iudicatorio ' cogno- sceret, peccatum esse puniendum, et peccatorem a Deo separatum esse miserum, haberet praecognitio- nem certam suae miseriae: ergo poenam ante cul- pam haberet. Sed hoc est contra ordinem divinae iustitiae : ergo si Deus contra ordinem divinae iusti- tiae non potest facere, Deus non potuit revelare.
2. Item , omnis praecognitio certa de araissione ahcuius boni cogit hominem desperare de illo; sed Deus neminem innocentem potest cogere ad despe- rationem, quia non potest cogere ad peccatum: ergo Don potuit Angelo revelare casum suum.
3. Item, fiat argumentum Anselmi in libro de Casu diaboli ^ : "Si diabolus sciebat casum suum , aut volebat, aut non. Si volebat: ergo iam cecide- rat, ergo non praesciebat, se casurum. Si praescie- bat et nolebat; sed quanto magis nolebat, tanto plus dolebat; et quanto raagis nolebat, tanto iustior erat; et quanto magis dolebat, tanto erat miserior: ergo quanto iustior, tanto miserior. Sed hoc omnino est inconveniens": ergo etc.
4. Item, fiat argumentum Magistri ' : "Si prae- scierunt, aut ergo vitare potuerunt et voluerunt, et ita non ceciderunt; aut vitare voluerunt et non po- tuerunt , et ita fuerunt miseri ; aut vitare potuerunt et noluerunt, et ita fuerunt stuiti et maligni". Si ergo quodlibet istorum est impossibile , impossibile est, quod haJmerunt praescientiam sui casus.
Sed contra: I. Dominus potuit praedicere Petro sine peccato suum casum , sirut dicitur Matthaei vigesimo sexto\et in aliis Evangeliis: ergo parj ra- tione potuit revelare lucifero.
2. Item, Bernardus de Gradibus humilitalis ° tractans illnd verbum Isaiae decinio quarto: Ponam sedem meam ad aquilonem : "Puto per aquilonem reprobandos homines fuisse designatos; per sedem, potestatem in illos". Et in sequentibus dicit, quod "in praescientia Dei suum praevidit principatum", scilicet quod debebat praeesse malis; et ideo dixit: Ponam sedem. Ergo principatus sequebatur casum ; et potuit praevidere principatum: videtur similiter, quod potuit praevidere casum.
3. Item, videtur, quod rationes de poena non valeant, duplici ex causa. Deus enira potest sepa- rare quae naturaliter sunt coniuncta, ut in igne calorem a luce, sicut dicit Basilius°: ergo multo fortius cognitioneni praedictam a poena. Praeterea, quantumcumque aliquid sit punitivum, tamen non punit , nisi subiectuni punibile sit — unde si anima Petri esset in inferno, non puniretur ' — ergo cum Angelus in statu illo esset innocens et nullo modo ad poenara dispositus, patet etc.
4. Item, videtur quod ratio de desperatione non valeat, quia sicut praecognitio damnationis est occasio desperationis , ita praecognitio gloriae est occasio praesmntionis ; sed praesumtio non im- pedit, quin Deus possit revelare futuram gloriflca- tioneni: ergo pari ratione lapsum ^ Si t.u dicas, quod non est simile , quia ex parte illa est occasio, hic est necessiias; contra: desperare est actus vo- luntatis deliberativae et actus, qui est peccatum; sed nihil potest cogere voluntatem ad aliquid, raa- xime ad peccatum : ergo etc.
5. Item, praescientia Dei non ponit necessita- tem ', ergo nec praescientia diaboli: ergo si sciret, quod posset aliter esse, ergo posset adhuc sperare: non ergo cogeretur desperare.
CONCLUSIO
Angelus malus certam sui casus praescientiam habere non potuit.
Respondeo : Dicendum , quod angelus certam conciusio. praescientiam sui casus habere non potuit. — Cum enim hoc esset contingens, sciri certitudinaliter non potuit'", nisi ab eo qui certitudinaliter omnia cognoscit, et tam necessaria quam contingentia, quia eius co- gnitio ex re non pendet ; talis est Deus solus '. Non ergo potuit praescire, nisi Domino revelante. Deus autem sibi revelare non potuit, quia non debuit praedicere, quod potuit — sicut praedixit Petro — quod non voco revelare, sed certam interius illu- minationem dare ad praecognoseendum suum la- psum, hoc voco revelationem. Hanc autem dare Deus non potuit de potentia ordinata, quia talis praecognitio de necessitate habet annexam culpam, aut miseriam. Aut enim sijji placeret, quod labe- retur, et ita esset impius; aut displiceret, et ita esset miser et dolorosus. Utrumque est Deo impos- sibile et inordinatum, sive innocenti infligere poe- nani, sive innocentem, dum est innocens, habere culpani. — Et hoc prolxit ratio prima, et ratio An- Ad2. foDda-selmi et Magistri. Alia vero ratio de desperatione menium. pj,Q]^.^[_ q^^^fj jj^,-, potuit Aiigelo revelari sua damna- tio, qnia impossibile est, certum de damnatione spe- rare. Unde illa via bona est et concedenda.
1. Ad illud ergo quod obiicitur primo, quod soiuiio op- potuit ei Dominus revelare, sicut et Petro ; solvitur, posiioriira. ^_j^j,^ p^^,^ |^pj_^ revelamt, sed praedixit; unde Pe- trus non intellexit simpliciter , sed sub condilione, vel etiam non bene advertit usque ad lapsum; sic Aiii aiiier credo , qnod potuit praedicere Angelo. — Tamen aliqui dicunt, quod non est simile, quia lapsus Pe- tri erat reparabilis, non sic lapsus Angeli.
2. Ad illud quod obiicitur, quod praevidit suuni dominium; quare similiter non suum praecipitium? dicendnm, quod de ipso Bernardus ° miratur et solvit, quod ita poiuit esse, sicut de loseph, qui vidit suum principatum et non praevidit suam ven- ditionera. Sed el dialwlo potuit Dominus revelare dominium , et non praecipitium, quoniam dominium illud non de necessitate habet annexum praecipi- tium ; potest enim aliquis Ijonus dominari mahs. — Aliqui tamen voluerunt dicere, quod illud quod di- AUa soinuo. ctum est ad aquiloneni, verbum est Prophetae. Dialwius enim volebat praesse et aliis sedem domina- tionis ' suae praeponere ; et Propheta praedicens quod eventurum sibi fuerat, dicit aquiloneni, in hoc significans malos.
3. Ad illnd quod obiicilur eontra rationem de poena, dicendum, quod ab ista cognilione separare poenam sive dolorem est auferre bonam volunlatem; quia qui praevidet, se facturum malum, et non do- let, hoc ipso est malus; et ita ista cognitio neces- saria dispositione disponit animam vel ad poenam, vel ad culpam; nec Deus debet auferre et sepa- rare poenani, ut ex hoc redundet culpa. Et sic patet illud.
4. Ad illud quod obiicitur de desperalione, dico, quod , supposito quod praevideret lapsum et im- possibilitatem resurgendi, cogeretur desperare, quia haec cognitio non potest stare cum spe. Unde si quis non credit aliam vitam, necessario desperat de fulura vita, quia hoc ^ necessario exigitur ad spem; sic qui certus est de damnatione desperat de sa- lute. Unde non est siraile de occasione praesumtio- nis et praescientia Dei, quia illa non aufert quod est necessarium ad humilitatem et salutem; sed haec praecognitio certa necessario aufert certitudinem ad oppositum, et ita certitudinem spei°.