Text List

II, Distinctio 5, A. 1, Q. 1

II, Distinctio 5, A. 1, Q. 1

Utrum lucifer peccaverit peccato superbiae.

Quod aul.eni peccaverit peccato snperbiae, vide- tur sic.

1. Super illud Lucae dccimo': Videbam sata- niinKnu.nam etc.,, Glossa: "Qui singulariter elatus erat, ut in eius casu ceteri de elatione tinierent".

2. Item, Ecclesiastici decimo": Initium oninis peccali superhia; sed primum inter omnia peccata fuit peccatum diaboli: ergo etc.

3. Uem , Augustinus undecimo super Genesim ad litleram^: "Faclus continuo se a luce veritatis avertit, superbia tumidus et propriae poteslatis de- lectatione corruptus".

> k. Item, Isidorus de Summo Bono, libro primo, capitulo decimo^: "I^Iox ut factus est, in superbiam erupit et praecipitatus de caelo est".

0. Item, ratione videlur, quia non conlingit peccare nisi tripliciter, videlicet aut ex concupi- scentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vilae \ Sed primum peccatum non potuit esse carnis concupiscentia, nec potuit esse appe- tilus diviliarum, quia spiritus istis non indiget: ergo necesse est, quod fuerit superbia vilae.

6. Item, peccatorum spiritualium non sunt nisi quatuor genera praeter avaritiam, quac tenet quasi medium inter carnalia et spiritualia, scilicet super- bia, ira , accidia, invidia; sed in omnibus tribus generibus est odium: ergo cum omne odium cau- setur ab amore, odium inordinatum causatur ab amore inordinato": ergo ante ista tria genera opor- tet aliquod peccatum spirituale praecedere in dia- bolo. Sed hoc non poluit esse nisi superbia: ergo elc.

7. Item, nunquam perveriitur affectus, iiisi prius pervertatur iudicium ; nunquam pervertitur iudicium in liis quae sunt de necessitate salutis, nisi aliqua excaecatio sit in ratione : ergo excaecatio rationis praecedit omnera appetitr.m. Sed excaecatio non potest esse, quin praecesserit peccatum; et non potuit praecedere peccatum appetitus: ergo praeces- sit peccatum praesumtionis ; sed hoc est peccatum superbiae: ergo etc.

CONTRA : 1. Quod fuerit primum peccatum omissio, videtur, quia, si ipse deiiberasset, utrum illud esset appetendum, nunquam peccasset, nec aliter vitare poterat: ergo tenebatur deliberare; et ante omisit deliberare, quam illud appeteret: ergo ante omisit, quam superijiret. Si forte dicas, quod per intellectum deiformem poterat sine deliberatione vi- dere, quid facienduni; conlra: ad hoc, quod ipse lioc inspiceret, oportuit ipsum considerare circum- stantias appetiti et consequentia, et isla sunt multa; sed simplex virtuiis finitae, quod cognoscit multa per muUa, impossibile est sinml multa cognoscere, cum se totaliter convertat ad cognituni': ergo ne- cesse habuit deliberare. Praeterea, linc non solvit, quia quidquid esset, tenebatur vitare peccatum, tenebatur reprimere cogitationem suam , ne proce- deret ad consensum,et hoc, antequam consentiret: ergo ante omisit: ergo etc.

2. Item, videtur, quod peccalo ingralitudinis. Bernardus de Gradibus humilitalis °: "Quia gratui- tae bonitati Dei, a qua conditus es, ingratus existis, iustitiam, quam expertus non es, non nieluis; ideo audacter culpam committis": ergo ante fuit ingra- tus, quam committeret culpam illam superbiae.

3. Item , ratione vidotur , quia tenetur quis gratias agere de beneficiis, quando illa considerat; sed diabolus consideravit beneflcia Dei, cum respe- xit ° suam pulcritudinem et excelientiam, et non egit gratias, immo oppositum fecit , quia voluit sibi attribuere quod Dei erat: ergo etc.

4. Item, videtur, quod peccaU) in//deliiatis , quia Anselmus de Peccato diaboli et' Bernardus de Gradibus burnilitatis '° dicunt, quod diabolus non credidit, se esse puniendum, sive credidit, se non debero puniri; sed qui credit, peccatum a Deo im- punitum relinqui, est infidelis: ergo diabolns, an- tequam peccaret appetendo, pcccavit per infHleli- tatem.

5. Item, ratiune videtur: diaboliis nnnqiiam appetivisset, nisi credidisset, sibi esse bonuin vel possibile; sed omnis qui credit, crealuram posse aequari ipsi Creatori , est infidelis: ergo dial)olus, antequam snperbiret, inlidelis fuit.

6. Item, videtur, quod peccatum curiosilaiis fuerit primum. Bernardus de Gradibus humilitatis, capitulo decimo ^- "Per curiositatem a veritate ce- cidit, quia quod prius spectavit curiose, affectavit illicite et speravit praesuratuose".

7. Item, hoc videtur ratione: quia curiositatis vitium est diligenter respicere, quod non licet ap- petere, secundum illud: "Non licet intueri quod non licet concupisci -" ; sed diabolus diligenter aspe- xit quod supra se erat, quando dixit: In caelum ascendani: ergo manifestum etc.

8. Item, quod invidia fuerit, videtur. Augusti- nus de Sancta Virginitate^ loquens de superbia et invidia : "His duobus diabolus diabolus est" ; sed in primo peccato factus est diabolus: ergo fuit simul invidia ut superbia: ergo qua ratione superbia pri- mum, et invidia.

9. Item, ralione Magistri ^* videtur: "Sicut coh- verli est caritate adhaerere, ita ab oppositis averli est odio habere vel invidere": cum ergo primo pec- cato diabolus fuerit aversus, invidia fuit eius pri- mum peccatum.

CONCLUSIO

Primum Angeli peccatum fuit superbia; quod initiatum est in praesumtione , consummatum in ambitione, confirmatum in invidiae et odii aversione.

Respondeo: Ad hoc notandum, quod aliqui vo- opinio 1. luerunt dicere ad praedictas rationes et auctorita- tes, quod diabolus simul tempore peccavit pluribus generibus peccatorum; naturaliter tamen et princi- paliter prae aliis peccatis fuit peccatum superbiae. Et sic respondent unica et brevi responsione ad omnia improbaiur. obiecta , quod verum concludunt. — Sed haec re- sponsio nec vej-um dicit, nec solvil. Non dicit ve- rum, quia, cum affectus diaboU simplex sit, sicut et intellectus, et intellectus non potest simul plura intelligere vel plures cogilationes habere, simiiiter nec affectus simul et in eodem instanti plura pec- cala committere, maxime quae spectant oiunino ad diversas actiones , sicut infidelitas , superbia et in- vidia. Praeterea, esto quod vera esset^ nou sol- vit, quia praedictae rationes non tantum probant, quod praedicta peccata concomitenlur superbiam, sed quod antecedant.

Et ideo aliter est dicendum, quod est loqui de peccato quantum ad triplicem statum , scilicet quan- tum ad inchoationem, consummationem et confir- mationem. Peccatum diaboli initiatum est in prae- sumlione, statim enim, ut suam vidit pulcritudiaem, praesumsit; consummaluni est in amhitione, quia praesumens de se appetiit quod omnino supra se fuit et ad quod pervenire non potuit; sed eonfir- matum est invidiae et odii aversione, quia ex quo obtmere non potuit quod appetiit, ideo invidere coepit et aiTectu odii contraire. Et in hoc firmatus est, quia hoc ° omnino ipsum a Deo separavit et perfectum obstaculum posuit, sicut perfecta caritas perfecte Deo iungit.

Concedendae ergo sunt rationes primae, quod superbia fuerit priraum peccatum; nam superbia praesumtionis et tumoris priraum fuit generatione, superbia ambitionis primuni fuit consummalione.

1. Ad illud quod obiicitur de omissione, notan- dnra, quod omissio nec fuit nec potuit esse principale peccatum sive primum, quia dimissio boni venit ex timore male humiliante, et omnis talis timor venit ex aniore niale inflammante '. Unde nullus dimittit aliquid facere quod debet, nisi aliquid araet, quod non debet; sicut aliquis omittit ire ad matutinum, quia amat soranum et quietera in lectulo. — ■ Hac ea- dem ratione non potuit primum''' esse ingratitudo, nec etiam invidia. — Dicendum est igitur, quod non quaecumque diraissio inducit peccatum omissionis. Contingit enim omittere circumstantiam , et tunc non est peccatum oraissionis, sed negligentia quae- dam. Contingit omittere aclum, et hoc dupliciter: vel generaliter , vel specialiter ; generaliter , secun- dum quod comprehendit praeceptum afjirmativum et negatiuum ; specialiter ° contra affirmativum , sicut transgressio contra negatiuum. Unde non omitlit qui' non vitat fornicationera, sed qui non honorat parentes. Et secundum quod est actus spe- cialis , potest esse actus principaJis , vel nonprin- cipalis. Et non est omissio peccatum principale, nisi pro actu principali, sicut patet de eo qui te- netur ire ad matutinas, tenetnr se induere et sur- gere de lecto, et sic de aliis; et quamvis sint raulti actus, una est oraissio. Ad lioc aulera, quod sit peccatum aliquod censendum esse peccatum omis- sionis, oportet, quod sit omissio acto, non circum- stantiae; affinnativi\ non mg^iiyv, 'principalis , non annexi. — Sic autem patet, quod non est in pro- posito, quia diabolus actum principalem aliqnem, ad quem teneretur, non dimisit, sed id appetiit, quod non debuit. Et sic patet breviter de omis- sione.

2. 3. Ad illud quod oliiicitur de iiigratiUi.dine, dicendum , quod ingratitudo potest dici dupliciter , scilicet negative, vel privative^. Negative , quando quis non est gratus Deo, ut debet, et sic est cir- cumstantia oranium peccaforum. Privative , quando non tantum non est gratus, immo contrarie move- tur, ut puta quando cogitat de beneficio, ut est beneficium, et parvipsndit beneficinm vel benefa- ctorem; et sic est speciale peccalum. Sic autem non peccavit diabolus, quia non cogitavit de beneficiis Dei, in quantum erant Dei , sed in quantum erant bona propria, et ideo elatus est.

4. 5. Ad illud quod obiicilur de infidelitate , di- cendum, quod nec peccatum infidelitatis nec curio- sitatis fuit primum , quia oculus sanus et clarus ipsius inlellectus non perverlitur in iudicando vel inquirendo, nisi prius aliqua elatione inquinetur ^

Ad illud ergo quod obiicitur, quod non cre- didit etc. ; dicendum, quod ad infidelitatis peccatum duo concurrunt. Oportet enim, quod sit comensus rationis cum iudicio universali. Si enim aliquis cogitat, quod fornicari est sihi bonum ; vel cogitat in universali, quod est bonum, et non con.sentil iudicio rationis ', non est infidelis, ut patet. Et de diabolo dico, quod non consensit iudicio rationis, sed aestimavit sibi bonnm.

6. 7. Ad illud quod obiicitur de curiositate , dicendum, quod duo faciunt consideralionem dici curiosam , scilicet curae attentio et utilitalis privatio \ ['nde si diabolus ex omnibus quae respexit, suum bonum elicuisset, referendo illa in gloriara Dei ; illa consideratio nec esset culpanda nec curiosa dicenda. Quod ergo fuit curiosa, ex hoc fuit, quod non suum ° bonum inde elicuit,sed malum ambitionis et praesymtionis incurrit; et ita fuit primo ratio peccati in praesumtione et in con- sideratione. Et sic patet, quod quamvis in diabolo fuerit ciiriositas, non fuit culpa antecedens prae- sumtionem, nec alia, sed conditio illi annexa.

8. 9. Ad illud quod ultimo obiicitur de invidia, palet responsio per verbum Augustini, quod non fuit primum peccatum. Nam Augustinus dicit, quod est proles superbiae , in libro de Virginitate ' , et ita eam consequitur , etsi non in eodem instanti , tamen in eodem tempore sine morae intermissione. Unde in huius prolis generatione confirniata est superbia, et diabolus dictns est diabolus, quia deor- sum fluxit ' et ex hoc in malitia sna firmatus fuit. Et ideo Magister describens perfectam aversionem , qualis est in diabolo, non qnalis est in hominibus peccatoribus . dicit, quod "averti est odio habere vel invidere". Diabolns enim superbns non valens conscendere, sed compulsus descendere, odit Deum iustum et invidet excellentiae eius.

PrevBack to TopNext