Text List

II, Distinctio 5, A. 1, Q. 2

II, Distinctio 5, A. 1, Q. 2

Utrum lucifer appetiverit Deo aequiparari.

Secundo qtiaeritur, quid appetiJt ipse lucifer. Et quod appetiverit Deo pariticari , ostenditur:

1. Per textum Isaiae decimo ', quarto ubi de- scribitur eius peccatum : "Ascendam in caelum, et ero similis Altissimo" ; sed non dixit de caelo ein- pyreo, quia ibi erat: ergo de caelo Trinitatis; sedin illo non est nisi aequalitas : ergo etc.

2. Item, super illud Psalmi ^ : Qitae non rapui, Glossa : "Quia Adam et diabolus voluerunt rapere divinitateni, amiserunt felicitatem" ; sed non volue- runt rapere divinitatem quantum ad identitatem : ergo quantum ad aequalitatem.

3. Item , Bernardus de Gradibus luimililatis ' : "Haec iniquitas tua non ira moinentanea, sed odio digna est sempiterno, quod tuo dilectissimo et al- tissimo Domino desideras semper aequari".

4. Item , quod sit appelibile, videtur ratione, quia similiiudo est appetibilis, ergo maior similitu- do magis, et maxima simililudo maxiine appetibi- lis ; sed siniilitudo aequiparanliae est huiusmodi : ergo videtur, quod valde facile fuit eam appetere, eo quod magna esset inclinatio.

5. Item , omne quod potest cogitari delectabile, potest appeti; sed diabolus potuit cogitare delecta- bile esse tale, qualis est Deus, quia summe dele- ctabile est esse Deum : ergo videtur rationabiliter , quod hoc potuerit appetere.

6. Item, quod appctierit, videlnr. Diabolus superbns appeliit aliquid, quod vidit supra se, quia hoc est ratio superbiae ; sed supra luciferum in statu illo nihii erat nisi Deus et eius celsitudo: ergo appetiit divinam celsitudineni.

7. Itera, lantuin excellens fuit superbia , quan- tum excellit invidiae et odii malitia; sed non tan- tura diabolus odit et invidet creaturis Dei, ut ho- mini, immo etiam invidet ipsi Deo: ergo non tan- tum creaturis praeesse, sed etiam Deo se voluit aequare.

8. Item , licitum est appelere similitudinem conformitatis : si ergo diabolus illicitum appetiit, ultra hanc progressus est ; sed ultra similitudinem conformitalis non est nisi similitudo aequalitatis : ergo hanc appetiit lucifer, ut videtur.

Contra: 1. Primae ad Timotheum secundo: "Adam non est seductus" etc, Glossa : "Non est cre- dendum , quotl vir spirituali mente praeditus appe- tierit esse sicul Deus". Si non est credendum de homine, cum adbuc sapientior esset illi Angelus, mulio minus est credendum de eo.

2. Item, Anselmus in libro de Casu diaboli ^: "Nihil appetiit, ad qaod non pervenisset, si stetis- set" ; sed nunquam fuisset parificatus Den: ergo etc.

3. Item, quod hoc non sit appelibile , videtur. Divina iinniensitas non potest inente capi , ergo nul- lus potest cogitare aeqnalilatem ad Deiim : sed nihil potest appeti, quod non potest intellecin capi : ergo etc.

h. Item , lioc probat Anselmi is ' : "Si Deus non potest cogilari nisi ita solus , ut niliil ei simile pos- sit cogitari : qnomodo potuit diabolus velle, quod non poluit cogitare" ?

5. Item , quod dialwlus hoc non appetierit , ostenditur, quia nihil appeliil, nisi ad quod se venire posse credidit — hoc patet , quia ipse dixit : Ponam sedem meam ° — ■ sed nullus , nisi demens , posset unqnam credere, quod creatura Crealori posset aequari : ergo cum dia.bolus adhuc omnino stultus non esset, hoc nunquam appetiit.

6. Item, diabolus diligebat se super omnia, ergo non volebat esse alius , quani ille qui erat; sed si esset par Deo, esset alius qnani ille qui erat, quia esset Deus: ergo cuin lioc non appeteret, non appetiit Deo omnino aequari. Si tu dicas , quod bene appetitur anlecedens sine consequente: verum est appetitu desiderativo ; sed eleetivo nulius , nisi stultus , vult esse abbas deliberative , quin velit esse inonachus \

7. Item, omne peccatum est per conversionem ad bonum commutaj^ile '': ergo si diabolus appetiit parificari Deo, diabolus non peccavit; sed peccavit: ergo hoc non appeliit.

CONCLUSIO.

Angelus malus appetiit quodam modo Dei similitudinem imitationis quodam modo aequalitatis.

Respondeo: Dicendam, quod duplex est simi- opies sirai- litudo Dei , scilicet aequipurantiae sive aequalita- tis, et imitationis \ Similitudo imitationis potest appeti ordinate et inordinate; ordinate, ut appe- talur similitudo in his quae nostrae sunt aptitudinis et divinae acceptionis, cuiusmodi sunt perfecliones et decores virlutum; inordinate vero, ut honio ap- petat id quod non decel , vcl quod Deo non placet , ut si appetat hominibus praeesse, vel se de adver- sariis vindicare °. — Siniilitudo aequalitatis nullo modo potest appeti ordinate, sed aliquo modo est appetibitis, aliquo modo non. Nam omnimoda si- militudo non est appetiliilis, quia non potest cadere in cognitionem sive in intelleclum , et ideo nec in appetitum ; et si aliquis fingat. non appetit aequalita- iem , sed suam fictionem. Alio modo est similitudo aeqnalitatis in aliqua conditione, utin dominio, prae- sidentia, scientia ; et sic credo, quod potest appeti.

Notandum est igilur , quod diabolus quodam conciusio i. modo appeliit sirailitudinem iniitationis , quodam inodo acqualitatis. El hoc apparet, si alteiidatur appelibile el niodus appetendi. Diabolus enim ap- petiit aliis praeesse, sua tamen auctoritate. Quod concuiiio 2. appetiit praeesse , hoc fuit imitationis , et hoc qui- dem aliquando obtinuisset, si stetisset. Quod autem propria auctoritate , ila quod sine merilis et sine datore et ita, quod nulli subesset; hoc est sohus Dei, el hoc est aequiparantiae. — Et ila patet, quid appetiit; et patent mullae auctoritates Sanctorum, E.^piiciniur ,-. .,,... , .., ... auctoritaLei. quia Gregorius dicit, quod appelnt esse sui luris, ita quod nulli subesset ; Bernardus dicit, quod ap- petiit aequalitalem potentiae; Anselmus, qiiod appe- tiit praeesse sine meritis ; et onines verum dicunt, et diversae auctoritates circuinloquuntur hnc ijuod esl praeesse omnibus propria auctorilate.

Ad illud ergo quod obiicitur, quod appetiit .\(i fimda- divinam aequalilalern ; concedendum est in aliquo;""'"^' et sic currunt rationes ad illam partem induclae, quia bene potuit appeti, et inaxime ab illo qui fuit superbissimns inter omnes, est appetita.

Quod tameu obiicitur ullimo, non valet, quia .\d runti.i- quamvis licitum esset appetere similitudinem imita- tionis , non tamen omnem sirailitudinem , sicut ostensum est.

1. Ad illa quae obiiciuntur in contrarium, fa- soiotio op- cile est respondere per iam dicta. — Quod enfm '"" "'""'■ obiicitur de Adam, non est siinile, quia Adam gra- tiam Iiabuit; et praeterea non habuit tantani occa- sionein efferendi se.

2. Ad illud quod ofiiicitur de Anselmo, iam patet responsio, quia verum dicit quantum ad ipsuin appetibile, iion quantum ad circurnslantiam, suIj qua appetiit, scilicet quod propria auctorilale.

3. 4. Duae sequentes rationes, quae probant, quod non potest appeti, loquuntur de omnimoda assimilatione ; quia si aliquis cogilet Deuin in gene- rali et cogitet ei similem, non cogitat Deum, sed soiaDdum. fngit; et ideo non appetit esso similis Deo , sed ficlioni suae.

5. 6. Ad illud quod obiicitur , quod non appe- liit; dicendum, quod'illae raliones probant, qiiod non appeliit omnem ' ; et hoc veruui est.

7. Ad illud quod obiicilur ultimo, quod non peccavit,si appetiit similitudinem, quia non est conversus ad bonum commulabile ; dicendum, quod ipse convertit se ad bonum incommutabile , ut esset proprium, et ita ut ad commutabile, ac per hoc in ordinate. Et inordinate ad Deum converti super- biendo est averti a Deo et converti ad se. Et hoc patet, quia diabolus quod Dei erat appetebat sibi, et ita finaliter ad se convertebatur , non ad Deum. Et sic patent omnia quaesita.

PrevBack to TopNext