Text List

II, Distinctio 5, A. 2, Q. 1

II, Distinctio 5, A. 2, Q. 1

Utrum minores Angeli peccaverint peccato superbiae

Circa primum sic. proceditur et quaeritur , utrum minores Angeli peccaverunt peccato super-. biae. Et quod sic, videtur.

1. Gregorius secundo Moraliuin - : "Tanto ma- FandaBioata.gis homiues ad caelestia ascendere invident, quanto se a caelestibus per immundiliain elationis deieclos vident" ; loquitur ile daemonibus.

2. Itein , Hugo de sancto Victore ' : "Oranes in eandein malitiam consenserunt , et unum ordinem perversae societatis fecerunt" ; sed si omnes con- senserunt in eandein maliliain , cuin inalitia diaboli fuerit superbia : ergo omnes consenserunt in super- biam. Sed nullus in superbiain consenlit nisi super- bus : ergo elc.

3. Ilein, libido est fundamentuin civitatis dia- boli , et radix omnis peccati: ergo cum libidino- sus amor sit amor ad se recurvus et amor priva- lus , quia in hoc differt ab ainore casto ' : ergo quilibct aliquid sibi appetiit. Sed non appetiil appe- tibile oculorum nec carnis: ergo superbiae vitae.

4. Item , "est araor commodi , et amor hone- sli", ut vult Anselmus '. Si ergo peccaverunt dae- mones, aut igitur amore commodi, aut honesti , cum omnis afleclio ortum habeat ex amore ; sed non amore honesti: ergo amore commodi: sed hic est amor proprii boni : ergo etc.

Contra : 1 . Quod non peccaverunt peccato su- 4d opposi- perbiae , videlur , quia superbi est appetere praeesse '^™' et non subesse ; sed minores Angeli volueruut luci- fero subesse : ergo non superbierunt. Maior manife- sta est. Minor probatur per Hugonera ^ et Magistrura, quorum uterque dicit, quod lucifero consenserunt : ergo voluerunt, quod praeesset, sicut optabat.

2. Itera , maioris dignitalis et subliraitatis est sub- esse suramo doraino quam minori, ergo Deo quam Angelo: ergo si superbus appetit quod maioris est dignitatis, si superbierunt, potius appetierunt subesse Deo quam lucifero. Sed volueruuf a dominio Dei transire in omnimodum dorainium luciferi: ergo etc.

3. Itcm, omnis superbus appetit aliquara ex- cellentiara : si ergo superbierunt, aliquid appetie- runt, scilicet se parificari Deo, ut videtur dieere Magister in httera ' , quod superbia "voluerunt se parificare Deo". Tunc igitur, cum minus haberent motivum ad hoc quam lucifer, ergo gravius pecca- verunl; quod est contra tolam Scripturam, quae dicit ipsuui caput malitiae. Si tu dicas, quoil volue- runt quiescere sine meritis, et ideo superbierunt; sed coutra : laus est et gloria consequi praeraium per merita: ergo cum superbus appetat laudem et gloriam, appetere beatitudinem sine raeritis non erit superbiae, imrao ignaviae. — Itera, aut appetebant sine meritis propter vitandara dilationem, aut propter vitandum laborem. Non propter vitandum laborem, quia Angcli non lassantur , sicut nec motor 'primi mobilis: ergo propter dilationem. Sed sancti viri vitant dilationem , qui cupiunt dissolvi et esse cum Christo*: ergo videtur tunc, quod ipsi superbiant.

CONCLUSIO

Angeli mali inferiores peccaverunt superbia, non tantum consentiendo lucifero, sed etiam sibi excellentiam appetendo.

Respondeo: Dicendum, quod planum est ex dictis Sanctorum et Glossis% quod Angeli rainores conciosio I. peccato superbiae sunt aversi. Sed tamen in modo superbiendi diversilas est inter doctores.

Nam aliqui voluerunt dicere , quod superbia opinio \. de eorum fuit in consentiendo superbiae luciferi; et consentire superbiae non potest esse nisi superbien- tis, sicut etiam Adara dicitur superbisse, quia mu- lieri superbienti consensit. — Sed taraen illud non improbatnr. videtur probabile, quod Angeli rainores prius appe- tierint alii aliquod bonum commutabile quam sibi, cura uniuscuiusque ajfectus niaxime sit iunctus sibi, et '^ primo appetat sibi inordinate quam alii, et si alii, propter se hoc facit.

Secunda vero positio est, quod Angeli minores opinio a. superbierunt non tantuni consentiendo , sed sibi ex- cellentiara appetendo; et cum se non crederent posse ad illud pervenire sine ipsius luciferi subli- mitate, qui eral quasi caput, et sibi et illi appe- tierunt: et ideo superbierunt proprie et superbiaeconciasios. etiam conseiiserunt. Et concedendae sunt rationes ad hane partem inductae.

Ad intelligentiara autem obiectorum in contra- Expiicatur. riura notandum, quod superbia daemonum confor- mis fuit capiti totius malitiae , principi scilicet tene- brarura. Ipse auteui diabolus, attendens suorum naturalium strenuitatem et excellentiara et praecel- lentiam, voluit praeesse et requiescere sua auctori- tate, hoc est sine meritis, sine ministerio. Daemones vero ei subiecti non sunt ausi tantuin appetere ; sed considerantes naturalium strenuitatem , voluerunt sub urabra illius requiescere, ita quod non mini- strarent, sed quadam sub illo potirentur voluntaria libertate, quam videbant se non posse habere sub divino dominio. Cognoverunl enim Angeli, se esse factos ad participandum quietis beatitudinem , et acquirendum per raerita et ministeria. In hoc ergo superbierunt, quod sine meritis voluerunt beati esse conciusio 3. et sine ministerio quiescere et sine limite propriam voluntatem implere; et hoc totum est .superbire, quamvis non sit tantae superbiae, quantae fuit ap- petere omnibus praecellere et nulli subesse. His visis, facile est ad obiecta respondere.

1. 2. Ad illud enim quod obiicitur, quod non superbierunt, quia non appetierunt praeesse; dicen- dum, quod quamvis non appetierint praees.se, no- luerunt tamen debito modo subesse, quia non vo- luerunt subesse illi Domino, qui praecipit solum qiiod bonum est, et restringit voluntatem, sed ei qui perraittit laxari fraenum concupiscentiae. Ideo mali homines et superbi potius volunt subesse dia- soiandum bolo quam Deo; similiter potuit esse de Angelis. Praeterea, alia fuit ratio, quia ' non cupiebant ei sube.sse, sed sub eius dominio sine servitio vel ministerio requiescere ; et hoc superbiae est. — ■ Et ita paiet sequens quod obiicit, quod gloriosius est Deo subesse; verum est secundum veritateni, sed non secundum aestimalionem superbi.

3. .\d illud quod obilcitur tertio: qiiid appetie- runt? ulrum parificari Deo? dicenduni, quod in aliquo voluerunt parificari Deo, in hoc seilicet quod, sine meritis et obsequio voluerunt esse quieti et beati in aelernum, quod solius Dei est proprium ; non taraen adeo parilicari voluerunt, ut lucifer, et ideo non adeo peccaverunt.

Ad illud quod ultimo obiicitur, quod gloria est obtincre cum meritis: dicendum, quod supcrbus magis reputat esse glonosum liabere , et non ay alio , quam per merita ab alio oblinere; tum quia dedignatur servire, tum quia dedignatur ab alio recipere. Et quia Angeli voluerunt propria auctori- tate quiescere, patet, quod secundum aestimationem superbi excellentiam appetierunt , non veram, sed falsam; sicut patet in superbis, qui appetunt ma- gis gloriam et excellentiam vanam quam veram. Et per hoc patet quod quaeritur, quare appete bant sine meritis; dico, quod non qnia laboriosiun, nec quia ^a/Y/iMn propler desiderium; sed vile repu- tabant obsequium et minislerium; et hoc super- biae est.

PrevBack to TopNext