Text List

II, Distinctio 5, Divisio Textus

II, Distinctio 5, Divisio Textus

Supra ostendit Magister, quales facti sunt An- geli in sua prima conditione. Hic secundo intendit agere, qiiales facti sunt aversione et conversione. Dividitur uutem haec pars in tres. In prima agit de aversione el conversione. In secunda de confir- matione et obstinatione , infra distinctione septima: Supra d.ictum est, quod Angeli etc. In tertia de ordinum distinctione, infra distinctione nona: Post praedicla superest cognoscere.

Prima pars habet duas. In prima agit de con- versione et aversione. In secunda de ruina, quae consecuta est malorum aversioneni, et hoc infra distinctione sexta : Praelerea sciri oportet etc.

Prima pars habel tres. Iq prima ostendit, quid sit averti et comerli. In secunda ostendit, a quo sit, ibi : Hahehcml enim omnes etc. Iii tertia quaedam dubia circa conversionem movet et solvit, ibi: Si aulem quaeritur , utrum post creationem. Et illa tertia pars habet tres partes secundum tres dubitatio- nes, quas determinat et explanat. Primo enim determi- nat, utrum bonis gratia sit collata ad hoc, ut efQ- caciter converterentur. Secundo vero, utrum malis sit sua aversio impulanda, cum gratiam non ha- buerint, ibi: Ideoque quihusdcmi videtur etc. In tertia vero determinal, utrum conversio fuerit me- ritoria confirmationis, ibi: Hic quaeri solet, utrum in ipsa confirmatione etc. — Et sic tria tanguntur in universo , scilicet aversio luciferi , aversio ' aliorum minorum et conversio bonorum.

PrevBack to TopNext