Text List

II, Distinctio 6, A. 1, Q. 2

II, Distinctio 6, A. 1, Q. 2

De quo ordine lapsi sint minores Angeli.

Secundo qnaeritur, ile (juo ordine lapsi sunt minores Angeii. Et qnoil de omnibus, videtur.

1. Hugo: "De quolibet ordine aliqui ceciderunt".

2. Item , Gregorius dicit in homilia Penleco- stes ^ quod ad omnes Angelorum ordines aliqui Iiomines assumuntur; sed hoc non erit nisi ad re- staurandam rninam Angelorum: ergo de quolibet aliqui corruerunt.

3. Item, probatum est ^ quod lucifer fuit de supremo ordine: ergo si de illo ceciderunl, videtur, quod multo forlius de aliis.

4. Item, omnes Angelorum ordines procurant honiinum salutem — uude omnes sunl administra- torii spirilus ■* etc. — ergo videtur, quod omnibus ordinibus sno modo homines recompensent obse- quiuni, ut nutriatur caritatis solatium ; sed sicut An- geli subveniunt hominibus ministrando , ita homines Angelis eorum lapsum reparando : ergo quilibet ordo liabuit ruinam.

Sed contra: I. Secundae Petri secundo: "Deus M opposi- angelis peccantibus non pepercit": ergo omnes la- bentes sunt de infimo ordine, quia infimus ordo censetur nomine Angelorum , ut inferius patebit.

2. Item , Apostolus vocat daemones, ad Ephesios wUimo "principatus et potestates", et diversa nomina Angelorum dicunlur de daemonibus praeter Seraphim et Thronos: ergo videtur, quod de his ordinibus nulli ceciderint, aut si ceciderunt, cum non possit probarl per Scripturam, nullo modo esl asserendum.

3. Item , Angeli eiusdem ordinis sunt similiores in nalura; sed qui sunt similiores in natura, simi- liores sunt in affectionibus, quia omne animal ad sibi simile copulabitur ' ; et qui similiores sunt in affectionibus similiores sunt in moribus, et qui si- miliores sunt in moribus similiores sunt in boni- tate et malitia: ergo probabilius videtur ponere. quod si de aliquo ordine steterunt aliqui , quod omnes per consequens; et si ruerunt aliqui. quod omnes de illo ordine: ergo non est ponei'e, quod de omnibus ordinibus aliqui ruerinl, aliqni steterint.

CONCLUSIO.

De omnibus ordinibus Angelorum aliqui lapsi sunt.

Respondeo: Dicendum, quod secundum quod Sancti dicunt et accipiunt ex Scriptura, de omni- '^'"'°'"™- bus ordinibus aliqui lapsi sunt; et hoc expresse dicit Hugo, et ratio persuadet. Cum enim de supremo ordine aliqui avulsi sint, ut lucifcr, credendum est, quod onmes senserint aliquam ruinara.

1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod omnes poslJi,","!;' dicunlur angeli; dicendum, quod avi(/ e/iw, secundnm quod est nomen officii, quod est mitti, coramune omniura est , ut patebit infra ° ; appropriatur tamen inferiori ordini, de quo frequentius mittuntur aliqni; et ideo beatus Petrns,' generaliter loquens, compre- hendit omnes.

2. Ad illud quod obiicitur, quod Scriptura non nominat omnia nomina; dicendum, quod sicut in malis quaedam sunt, "quae mox nominata coninn- cta sunt maIo°", ita in bonis quaedam sunt, quae mox nominata coniuncta sunt bono, ut Seraphim, quia dicit caritatis incendium , et Throni , quia dicit sedem, ubi Dominus requiescit ad iudican- dum. Et ideo nomina horura ordinum daemonibus non attribuuntur; quamvis ipsi ex natura dispo- siti essent ad lios ordines, sicnt ad alios, tamen nomina aliorum tenent, qnia communia sunt bonis et malis, ut sunt principatus et pntestates ".

3. Ad illud quod obiicitur de amore similitu- dinis, dicendum, quod illud babet locum in amore naturali; in amore vero electivo , ubi quis fertur secundum dorainium voluntatis, non habet verita- tem. Nam iMedea occidit filium ", et plus odit homo hominem quain serpentem frequenter, et maior cst discordia voluntatum; et quia lapsus et status fuit secundum voluntatem electivam, non naturalem, ideo non habet hic locum ".

PrevBack to TopNext