II, Distinctio 6, Dubia
II, Distinctio 6, Dubia
DUB. I.
In parte ista sunt dubitationes circa lilteram et primo quaerilur de boc quod dicit : Eos caden- tes caliginosi aeris habitaculum suscepisse... ad nostram probationem: ergo videtur ex hoc, quod ultimo ' dicitur, quod debeant habitare in lerra, cum ad nostrum exercitium sint deputati. — Kem, in Dialogo ' legitur, quod quaedam comedit lactu- cam et statim obsessa est a daemonio; et ibidem ratio redditur, quia diabolus erat in lactuca, quam momordit : ergo videtur , quod sint in terra.
Respondeo : Dicendum , quod divina clementia et providentia locum sequestratum providit daemo- nibus, ne nimis acriter nos tentarent, nec tamen nimis a nobis longinquum , ut possent nos exerci- tare. Unde quod habitent in caliginoso aere , hoc divinae sentenliae est; quod vero ad nos veniant, hoc pennissionis est. Unde cum triplex sit aeris interstitium , si quaeratur, in qua parte sint; pro- babile videtur, quod sint in medio, ubi est turbu- lentia et vexatio et varietas impressionum ; et binc est, quod frequenter commovent ventos et pluvias °.
DuB. II
Item quaeritur de boc quod dicit: In isto aere caliginoso , qui eis carcer est. Videlur enim, quod nullo modo sit carcer, quia discurrunt quo voluut. — Et iterum , spirituales sunt, ergo nec prohiben- lur nec detinentur corpore. — Item, ventus non potesl commovere nec conturbare radium ", ergo multo fortius nec spiritum. — Item, cum non ha- beanl visum corporalem , videtur, quod nullus locus sit eis caliginosus, nec pnniri videntur tenebris corporalibus.
Respondeo : Dicendum , quod sicut ex quadam' congruitate caelum empyreum est Angelis sanctis locus conveniens et aptus, tum ex luce tum ex spatiositate , ita ul recte possit dici palatium, alte- stans claritati et tranquillitati et amplitudini carita- tis "; sic, per oppositum, aer iste caliginosus car- cer est, quia parvus et arctus et obscurus , non obscuritate, quae obscuret, vel arctitudine, quae angustet, sed potius, quae attestatur mentis arcti- tudini et frigori iniquitatis et commotioni affectio- num. Et ideo recte carcer dicitur. Et sicut alio modo locus corporalis locat spiritiis, alio modo corpora; ita etiam alio et alio modo incarcerat. Et sic patent obiecta.
DuB. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit , quod dabilur ei polestas a Deo tenlandi homines, quam modo non habet. Contra : lob quadragesirao primo ' : Non est potestas super lerram, quae possit ei comparari ; ergo si vires eius excedunt nostras , potius videtur , quod Deus deberet nobis augere posse quam dae- monibus; aut videtur iniuste agere et inaequaliler , dum exponit debilem forti et fortificat fortem con- tra debilem.
Respondeo: Dicendum, quod potestas illa, de qua loquitur lob , est potestas virtutis naturalis, non est potestas tentandi. Nam polestas tentandi debilis est, nisi fortilicetur per consensum tentati. "Debi- lis enim est hostis , qui non vincit nisi volentem ^". Quia tamen propter noslram concupiscentiam et ignorantiam multipliciler nos decipit et allicit, ideo forlis est et adeo, quod pauci essent, qui non vin- cerenlur, nisi Deus eius astutiam et fallaciam re- stringeret, quam in fme iusto iudicio permitlet dila- tari ^ Et ideo potestatem tentandi dicitur dare, non conferendo novam potentiam, sed sinendo ipsum operari secundum istam potenliam et astutiam, quam iam habel.
DuB. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non est fas illi spiritui, qui victus est, impugnare ali- quem. Contra : probabiliter creditur , quod diabolus magnus , qui tentavit Adam , tentavit Christum et omnimode est victus: ergo videtur, quod nunquam amodo tenlet; quod est contra textum Apocalypsis *. — Item , si hoc est verum , ergo videtur exercitus daemonum adeo diminutus in fine, quod tentare non possil ; hoc autem falsum est , cuui fortius ten- tet in fine^
Respondko : Dicendum , quod circa hoc diflicile esl veritatem determinare. Quod enim fiat imminutio in illo exercitu daemonum, non videtur improbabile, cum ita videamus contingere secundum legem belli, ut qui superatur amoveatur a bello; quanlum ta- men et quando, difficile est determinare; unde quid- quid dicat Origenes^ melius est dubitare, quam super hoc aliquid defmire.