II, Distinctio 7, Pars 1, A. 1, Q. 1
II, Distinctio 7, Pars 1, A. 1, Q. 1
Utrum affectus vel voluntas daemonis possit rectificari.
Quaeritur igitur primum, utrum affectio vel voluntas daemonum possit rectificari. Et quod non, videtur.
1. Primo , Damascenus - dicit, quod "hoc est Angelis casus , quod hominibus mors": sed bomo post mortem non potest recuperare bonam et rectam voluntatem , quam amisit in vita : ergo etc.
2. Ilem, Augustinus in libro de Fide ad Pe- trum ' : "Sic creavit Deus Angelos, ut qui vellent perpetuo boni essent; et qui nollent, nunquam eos divino mnnere repararet".
3. Item, boc videtur ratione. Similis est ratio confirmationis in bono et obstinationis in malo ; sed Angeli * statim, ut bene juoti sunt, conflrm.ati sunt in bono: ergo el inali stalim ut peccaverunl, ob- stinati sunt in maio: sicut ergo boni non possunt cadere, ita nec mali resurgere.
4. Uem , gravius peccavit Angelus quam liomo, ergo et gravius del)et puniri; sed peccatum homi- nis punitum fuit aliqua poena irremediabili, ut poena mortis, de qua nullus evadit: ergo necesse fuit, peccatuni Angeli , quod erat mors spiritus an- gelici, puniri poena mortis. Sed non potuit puniri poena mortis naturae: ergo necesse fuit, ipsum puniri poena damnationis aeternae.
Sed contra: 1. Ad rectificationem voluntatis Ad opposi- duo sufliciunt , scilicet haec : condonalio divinae "™' miscricordiae et contrilio poenitentiae ; sed utrum- que horum est possibile circa angelos lapsos esse : ergo et voluntatem eorum rectificari. — Quod au- tem possit esse condonatio misericordiae , ostendi- tur: quia misericordia Dei est infinita, peccatum luciferi ct daemonum est finitum ; sed infinitum vincit et superat finitum : ergo divina misericordia potest remittere illud peccatum. Si lu dicas, quod potest de potenlia, sed non de condecentia ; contra : decet misericordiam Dei summe manifestari , cum sit summa: crgo si sic manifestalur in summo, sci- licet in remittendo maximum omnium peccatorum; et hoc fuit peccatum luciferi : ergo decet ipsum illud condonare '. — Quod autem possit esse dolor poe- nitentiae in diabolo, ostenditur: quandocumque ali- quis sentit sibi adesse quod odit, et abesse quod diligit dolet et tristatur, quia, sicut dicit Augu- stinus , de Civitate , decimo quarto ' : "Dolor est disscnsus ab his rebus , quae nobis nolenlibus ac- cidunt" ; sed diabolus scit, se ex peccato suo ami- sisse illam nobilitatem, quam habebat in caelo, et incurrisse poenam in inferno , el primum maxime diligit et secuncium maxime odit: ergo poenitet de hoc quod fecit vel quod voluit, vel saltem possi- bile est, ipsum aliquando ad hunc statum devenire, si modo non est. — Ergo potest ex parte Angeli esse dolor poenitentiae , ex parle Dei condonatio mise- ricordiae: ergo etc.
2. Item, hoc ostendilur, quia, si voluntas An- geli non potest rectificari, aut hoc est ex parte Dei, aut ex parle Angeli, aut ex parte pcccati. Ostenditur igitur primo, quod non sit ex parle Dei, triplici ratione. Prima est liaec: obstinatio malae voluntatis vel impossibilitas ad rectitudinem voluntatis est defectus, non positio, ergo non habet causam efficientem , sed de/icientem ' ; sed Deus nullius est causa deflciens : ergo non est causa vel ratio huius impossibilitatis. — Secunda est haec : "Deus antecedenter omnes homines et Angelos vult salvos fieri , ut dicit Damascenus* , quia non crea- vit sive plasmavit ad poenam, sed ad gloriam". Si ergo non vult angelos malos beatificari , hoc est \o\vmlnte consequente ; sed "volunlas cojwe^uens est concessio ex causa nostra": ergo alia ratio est ul- terior, quare hoc concedit: non ergo voluntas Dei. — Tertia est haec: si diabolus veniam peteret, Dominus non repelleret, quia, sicul dicit Ambro- sius ' , "ipse recipit confugientes ad se ; hoc iusti- tiae est" ; sed contra iustitiam Deus nullo modo facit. — Praeterea, quantumcumque homo Deo servierit , si poenitet de bonis, Deus bona praeterita non acceptat: ergo similiter, si poenitet de malo, Yidetur, quod mala remittat; et hoc spectat ad sum- me misericordem : ergo ratio, quare voluntas diaboli non potest rectificari, non polest principaliler venire ex parte Dei , ut patet ex hac triplici ratione.
Ostenditur etiam , quod non ex parte naturae Angeli venit haec impossibilitas. Primo aucturitate Augustini, de Fide ad Petrum ^ : "Si Immana na- tura, postquam a Deo aversa bonitatem perdidit voluntatis, ex se ipsa rursum hal^ere potuisset; multo possibilius hoc natura haberet angelica, quae quanto niinus gravatur pondere terreni corporis, tanto magis hac esset praedita facultate". — Item , hoc videtur secundo ratione, quia Angelus peccando non amisit arbitrii libertatem, quoniam libertas ar- bilrii est ei naturalis ; sed ratione liberi arbitrii erat susceptibilis rectitudinis a sui natura : ergo adhuc , quantum est ex parte naturae suae, est susceptibi- lis. — Item , si natura Angeli esset causa illius im- possibilitatis , et cuiuscumque res per modum na- turae est causa, Deus similiter est causa '; quia sola voluntas adversatur Deo : ergo Deus esset cau- sa, qui lalem naturam fecit; si ergo nullo modo Deus est causa impossibilitatis ad bonum , nec na- tura Angeli.
Ostenditur etiam , quod ratio non sit ex parte peccali angelici : quia peccatum angelicum non ex- cessit peccatura liominis in infinituni quantum ad aliquam conditionem , ergo non nocuit in infinitum plus quam peccatum bominis; sed peccatum hominis, etsi aufert rectiludinem, non tamen abstulit possi- bilitatem ad reclitudinem : ergo videtur , quod pec- calum Angeli, elsi magis elongaverit, non elongavit infinite: ergo videtur, quod elongavit cum possibi- litate ad reditum , et ita non videtur ratio ex parte peccati. — Iteni, quantulacumque gralia, si adveniret volnntati diaboli , expelleret totam culpam — loquor de gratia gratum faciente — sed morbus , qui mo- dico remedio adveniente potest curari, non dicitur de se incurabilis, sed propter defectum remedii , si illud non adsit: ergo impossibilitas rectificationis ' in voluntate Angeli non est ralione culpae principa- liter. — Item, culpa non inducit necessitatem vo- luntati, quia est in voluntate, secundum quod vo- luntas est , et ita seeundum quod libera et vertibi- lis : ergo si non inducit necessitatem , ergo nec au- fert possibililatem ad oppositum, et ita ad rectitu- dinem: ergo non venit illa impossibilitas ex parte peccati, ergo nuUo modo.
CONCLUSIO
Daemonum obstinata voluntas non potesl rectifi- cari, quia est extra statum viae et meriti.
Respondeo : Dicendum , quod sicut Sancti dicunt et auctoritates, voluntas diaboli nullo niodo potest rectificari, secundum quod hoc verbum pote5 prae- dicat potentiam ' habentem aliquam ordinationem ad actuni. Nam si intelligatur de potenlia efficientis absolute , absque dubio polens est Deus diabolo restituere bonam voluntatem ; tamen ex parte dia- boli non est ordinatio aliqua ad hoc , immo facta est voluntas eius impossibilis, ut Sancti dicunt et rationes ostendunt.
Si autem quaeratur causa impossibilitatis ad uio eent- rectitudinem , intelligendum est ad hoc , q~nad ad '^'"" rectitudinem voluntatis, per actuale peccatum lapsae, duo concurrunt, scilicet ex parte voluntatis poeni- tentia, ex parte Dei gratia sanans. Et utrumque deest diabolo ; et ideo omnino deest ei via rectifi- cationis.
Si quaeras ulterius, quid horum est ratio defectus alterius; dicendum, quod defectus poeni- tentiae est ratio, quare deficit gralia gratum faciens, quia ad illam disponitpoenitentia informis. — Rursus, si quaeratur, quare deficit poenitentia? dicendum, quod deficit gratia gratis data, quae praevenit vo- luntatem, ut poeniteat, et sine qua nemo unquam se praeparat ad gratiam , sicut iam melius patebit '. — Si quaeratur , unde veniat defectus gratiae gratis datae, vel quae sit ratio; absque dubio defectus non potest habere nisi causam deficientem ; ct ita nec Deus nec natura Angeli potest esse prima causa ; sed necessarium est, quod ipsa culpa * , qua condusio 3. diabolus ita aegrotavit et aegrotat, ut non pateat aditus gratiae. Et in hoc consentiunt communiter omnes , qui recte sapiunt cirra materiam istam.
Quidam enim sumserunt rationem ex compara- opinio '• tione culpae ad severitatem iudicantis ^. Quia enim diabolus et angeli eius gravissime peccaverunt , Do- minus severus iudex statim condemnavit eos ; sicut iudex magnum latronem, in turpi latrocinio depre- hensum . statim facit suspendi , quamvis differat suspendium unins parvi latronis, qui potuit habere aliquam excusationem. — Sed haec ratio congruita- tis est : quia , esto quod diabolus minus peccasset , tunc videretur posse redire; et nos videmus, quod Deus facit misericordiam cum sceleratissimis fre- quenter, et aliquos aliquando, qui modicum pec- caverunt, demergit in infernum ; et ideo congruitas tantum est.
Alii sumserunt rationem ex comparatione culpae op ad naturam peccantis , quia peccans fuit substan- tia spirituaUs, omnino non habens pondus carnis °; et quia substantia spiritualis est semper in actu suo, unde non lassatur, immo conlinue habet inor- dinatam voluntatem et continue gratiam impugnat: ideo non offertur sibi gratia '. — Sed istae non sunt rationes necessitatis ; tum quia pondus carnis non inclinabat hominem primum ad peccatum , ideo nec adeo excusabat , ut peccatum eius caperet reme- dium rectitudinis ; nec econtra carentia carnis adeo Angelum impediebat. Similiter nec alia ratio , quia Deus gratiam gratis datam frequenter dat homini existenti in actuali voluntate peccandi ; haec enim simul stat cum culpa. Et huius exemplum patet in Paulo , qui conversns est el circumdalus luce in actu persecutionis '. — Sunt tamen congruitates quaedam Noiandum. a latere.
Alii suraserunt rationem ex parte culpae rela- opioio 3. tae ad modum peccandi per oppositum ad pecca- tum hominis; quia enim homo alio suggerente pec- caverat, ideo dignum fuit alio relevari. Rursus , quia lotum genus humanum ceciderat, ne totum periret , congruum fuit reduci ad rectitudinem. Econ- tra est in angelicis spiritibus, qnia non peccaverunt per tenlationem, maxime lucifer; ideo non rediit. Unde Gregorius in Moralium quarto ' : "Nunqunm lumen pristini status accepit, quia non persuasus amisit". SimilUer , quia cecidit secundum parteni, ita quod peccatum fuit particulare et personale ; ideo non debuit rectificari. Unde Augustinus in En- chiridio': "Placuit universitatis Conditori, ut, quo- niam non tota muUitudo Angelorum Deum deserendo perierat, ea quae perierat, in aeterna damnatione NonsQfficit. remaneret". — Sed istae similiter sunt rationes congruitatis, quia si homo peccasset propria volun- tate, sine suggeslione, vel particulariter, non video, quomodo non posset recuperare bonam voluntatem , Domino restituente.
Alii sumserunt rationem per coniparationem ad statum peccantis, quia tempus meriti et status merendi erat eis praefixus usque ad primam bonam operationem vel malam; et ideo"sicut homo, post- quam tempus merendi pertransiit, qnantumcumque peccaverit parum, dura tamen mortaliter et quali- tercumque peccaverit, ultra non potest bonam vo- luntatem reacquirere; sic el de Angehs intelligen- dum est. Et hoc modo assignavit Damascenus, cum dixit, quod "hoc est Angelis casus, quod homini- bus mors". Et similiter Augustinus de Fide ad Petrum, eum dixit: "Sic creavit Deus Angelos,ut qui vellent perpeluo boni essent, et qui nollent nunquam eos divino munere repararet". Et ila tem- juis meriti et statum praefixit usque ad primum conciiisio i. conflictum. — Et hanc rationem credo propriam et Katio i. necessariani. Et hoc patet: quia, si aliqua passio inest aliquibus subieclis, inest eis secundum ali- quod commune ; diabolus autem non potest bonam voluntatem recuperare, ita est obslinatus, et simi- liter ludas et alius homo peccator damnatus. Con- stat , quod inesse ' non potest nec ratione naturae nec ratione inodi peccandi, quia non est commune. Si ergo non invenitur communitas nisi a parte sta- tus , quia uterque est exlra statum meriti, manife- stum est, quod ista est ratio potissima et necessa- p,atio2. ria. — Et hoc clarius patet in peccato hominis, si diligentius consideretur. Nam peccatum ludae in principio non abstulit possibilitatem ad iustitiam ; et tamen sine additione et sine innovatione , solo tetnpore merendi transeunte, factus est impossibilis ad bonani voluntatem. Deus enim decrevit offerre gratiam, quamdiu est tempus merendi ; quo trans- eunte , cum non faciat contra suam dispositionem , non offert gratiam, quae praeveniat voluntatem et formet ad poenitentiam ; et ita remanet voluntas in impoenitenlia sempilerna, et ita in culpa.
Et si tu obiicias , quod cum Deus praeviderit, obieciio quod diabolus lapsurus erat sive peccaturus, quare "deQs sow praefixit ei ita modicum tempus merendi , ut non ha- beret spatium redeundi ? notandum ad hoc , quod in conditione reruin non attenditur ratio misericor- diae et iustitiae principaliter , sed sapientiae. De- crevit enim divina sapientia in universo facere du- plicem creaturam rationalem , ad hoc quod esset universum completura: unam corpori unitam, ut ani- mam rationalera; aliam absolutam et spiritualeni, ut Angelum *. Et quoniam substantia omnino spiritualis est omnino incorruplibilis et ingenerabilis, non potuit unus Angelus ex altero produci ; ideo simul pro- ducti sunt; et sicut simul sunt producti, ita etiam simul glorificaudi sive dispositi ad simul glorificari. Et quia sunt spirituales et incorruptibiles, nullo modo babentes retardat.ivum ; hinc est , quod in loco gloriae sunt conditi , scilicet in empyreo , et ita de proximo ad gloriam dispositi et ratione natui^ae et loci. Et ideo tempus meriti est eis ita breve prae- fixura, sicut potuit, et ideo usque ad priniam aver- sionem vel conversionem deliberativam. — Homini vero, quia condilus est in corpore animali ad pro- creandam prolem ad cultum Dei , et ila in disposi- tione remoliori a gloria, datus est locus distans ad merendum a sui conditione, scilicet paradisus ter- restris ; et praeflxus est ei terminus diuturnus propter officium procreandi prolem. Et propterea, cum peccavit angelus, statira exiit tempus meriti et statum, homo vero non; et ideo iste potuit re- ctificari , ille vero non. Et hoc est quod dicit .\ugu- stinus de Mirabilibus sacrae Scripturae ^ : "Angelus de sublimissirno sui ordinis statu cecidit, ideo re- surgere non potuit".
Patet igitur, quod voluntas Angeli non est recti- Epiioeus. ficabilis, nec fuit a tempore, ex quo cecidit. Quia enim fuit extra statum meriti, certissime revelata est ei sua damnatio ; et ideo , sicut Beati non pos- sunt timere damnationem, ita angelus malus pro- pter cerlitudinem damnationis non potest sperare sa- lutem, et propter absentiam gratiae non potest poenitere, et ideo nec bonus esse. — His visis, facile est omnia obiecta solvere.
1. Ad illud enim quod obiicitur, quod polest esse condonatio misericordiae; dicendum, quod potesl de potentia absoluta; sed de potentia ordinata , quae operatur secundum ordineni sapienliae — et illum ordinem Deus non corrumpit, imnio inviolabililer servat — non deliet esse nec potesl esse ; quia con- silium Dei et dispositio non potest mutari aliqua ratione.
Ad illud ergo quod dicit, quod summe debet raanifestari misericordia : dicendum , quod sic debet manifestari niisericordia , ut manifestetur etiam iuslitia; et ideo decrevit divina bonitas in homine infirmiori et miserabiliori manifeslare misericordiam; et summe manifestavit , quando Unigenito non pe- percit ' ; in angelicis spiritibus placuit manifestare itistiliam ; et sapientissime et eiegantissime faclum est, quia misericordia non aufert iustitiam, nec e converso. Et ideo erravit Origenes-, qui totum de- dit misericordiae Dei et abstulit locum iustitiae , Mdiim. quod quamvis non sit tantae impietatis in superficie, tamen aequalis erroris est auferre a Deo aclum iu- stitiae , sicut auferre actum misericordiae.
Ad jllud quod obiicitur de dolore poenitentiae, quod potest esse in diabolo; dicendum, quod dolor -. doior.poenitentiae est duobus modis. Aliquis enim dolet de culpa propter damnimi, quod incurrit, et laesio- nem ; et sic dolere potest quis ex puris naturalibus sine gratia gratis data; et tunc dolet, quando maio- rem senlit laesionem quani delectationem. Hanc dia- bolus modo non habet propter habitudinem ' pec- candi , sed tamen habiturus est , cum absorbehitur a poenis post iudicium. Sed haec poenitentia non disponit ad graliam, immo solum est poena, quia sic poenituit etiam ludas ■*. — Alio modo est dolor poenitentiae , quo quis dolet de culpa, quia Dei offensiva; et hic dolor disponit ad poenitentiam , et hic non est sine gratia eralis data ; et hunc dolo- rem diabolus vel daemones habere non possunt, quia sunt exU'a statum , in quo datur gratia , et irregressibiliter sunt extra. Et ita patet illud.
2. Ad illud quod obiicitur secundo, unde ve- niat impossibilitas; concedendum est, quod non ve- nit ex parte Dei, sicut ostendunt tres rationes pri- mae; nec ex parte na/Mrae Angeli , quantum est de se , sicut ostendunt tres rationes secundo loco posi- tae ; nec etiam ex parte magmtudinis peccati, quantum est de se, sicut ostendunt tres rationes ultimae. Sed hoc habet culpa ratione status. Quia soundum. enim est voluntas extra meriti statum , abest omnis gratia ; quia in statu damnationis, adest desperatio certissima: quae duae sunt conditiones omnino dis- ponentes vohmtatem ad impossibilitatem rectitudinis.
Tamen illud quod obiicitur , quod non potest Ad rationem venire ex parte peccati, quia non excedit in inflni-cair"*''*'^' tum peccatum hominis ; quidam volunt solvere , soiuuo aiio- quod immo, quia intellectus angelicus est deifor- ™"'' mis, et ideo intelligit in instanti , rationalis sive colla- tivus in tempore °. Et ideo, quia peccatum Angeli est contra deiformem intellectum , excedit impropor- tionabiliter peccatum hominis , sicut hnea impropor- tionabiliter excedit punctum et tempus instans. — Sed hoc non oporlet dicere , quia non oportet , quod noh proba- morbus incurabilis curabilem excedat in infmitum, '"'' quia unus morbus , qui in uno statu est curabilis , per crementum sive diuturnitatem fit incurabilis ; ita est manifeste in morbo corporali ': Similiter vi- demus manifeste in niorbo spirituali. Peccatum enim ante morlem est curabile , solo autem excessu mor- tis flt incurabile. Simile videmus in casu. Qui enim cadit de loco parum eminenti non moritur ; qui aulem de turri cadit sine remedio laeditur , sed tamen magnitudo et altitudo non est impropor- tionabilis altitudini. Et ideo non valet illa ratio.