Text List

II, Distinctio 7, Pars 1, A. 2, Q. 1

II, Distinctio 7, Pars 1, A. 2, Q. 1

Utrum confirmatio mutet libertatis arbitrium.

Circa primum sic proceditur et quaeritur , utrum conflrmatio mutet libertalis arbitrium, ita quod sit aliud ante confirmationem , aliud post. Et quod sic, videtur.

1. Vertibilitas inest libero arbitrio creato per 'id opposi- naturam % ergo quod aufert libero arbitrio verti- bilitatem mutat eius naturam et variat ; sed confir- matio hoc aufert libero arbitrio : ergo mutat et variat.

2. Item, nihil idem, manens idem, potest op- positas differentias participare " ; sed mutahile et immulahile sunt oppositae differentiae entis , sicut mortale et immorlale viventis: si erso liberum ar- bitrium ante confirmationem est mulabile , pnst con- firmationem immutabile: ergo est aliud et aliud.

3. Item , "rationales potestates sunt ad oppo- sita", sicut dicit Philosophus ' : ergo cum potentia desinit esse ad opposita, desinit esse rationalis ; sed post confirmationera liberum arbitrium desinit esse ad opposita : ergo desinit esse rationalis iiotestas. Sed nulla poteutia ralionalis potest fieri non-rationalis , manens eadem : ergo etc.

4. Item, "potentiae distinguuntur per actus, et actus per obiecta ^*" ; ubi ergo sunt diversa obiecta, necesse est, etiam potentias diversiflcari; sed liberum arbilrium ante confirmationem potest in malum. post confirmationem non potest: ergo est aliud et aliud.

CONTRA : I. Anselmus de Libero Arbitrio ' dicit, quod "liberum arbitrium est potestas servandi re- ctitudinem propter se" ; sed haec potestas in con- flrmatione non lollitur, sed fortiflcalur: ergo libe- rum arbitrium non mutatur.

2. Item , gratia naturam perflcit -et confirmat ; sed nihil quod alterum secundum naturam perflcit et complet, mutat eius naturam: ergo gratia adve- niens libero arbitrio ipsum non mutat ^. Sed conflr- matio est per gratiam : ergo etc.

3. Ileni, omne confirmans alterum est conser- vans ; et niliil conservans est corrumpens ; et nihil mutat aliquid , nisi corrumpat ahquid , quia non est mutatio sine deperditione : ergo nihil confirmans mu- tat. Sed conflrmalio ideo dicta esl, quia libcrum arbitrium Angeli confirmat : ergo ipsum non mutat.

4. Item, gratia confirmationis facit esse hbe- rum a miseria in Angelis , sicut gratia gratum fa- ciens facit liberum a culpa ; sed libertas a culpa non mutat liberum arbitrium nec eius libertatem : ergo nec libertas a miseria: ergo nec confirmatio- nis gratia '.

CONCLUSIO

Liberum arbitrium per confirmationem non mutatur quoad substantiam, sed tantum quoad statum.

Respondeo : Dicendum , quod est mutatio aU- cuius dupliciler : uno modo quantum ad substan- tiam sive essentiam , alio niodo quantum ad sta- tum; vel per alia verba: est mutari quantum ad primum esse , et est niutari quantum ad bene esse. — Si loquamur de mulatione primo modo, sic sine conciiisio ). dubio dicendum , quod conflrmatio liberum arbi- trium non mutat , cum perflciat et conservet ; sicut ostendunt rationes secundo inductae. Si aulem lo- quauiur de mutatione secundo modo , scilicet quan- conciusio -3. tum ad statum vel bene esse ; sic etiam absque dubio planum est, quod lilierum arbitrium alium habet statuni * et aliud complementum , quam ha- beret prius. — Huic autem m.utationi non obviant rationes secundo inductae, sed solum primae, de qua erat quaestio in partem negativam terminata, sci- licet quod liberum arbitrium per conflrmalionem , etsi alleretur , non tamen fit aliud.

1. Ad illud ergo quod obiicitur i)rimo, quod foiiuio op-: vertibilitas est hbero arbitrio naturalis; dicendum, quod aliquid est naturale propter naturae complementum, utpote igni , quod tendat sursum ; aliquid naturale propter naturae defectum, sicut igni posse extingui. Sic libero arbitrio est aliquid naturale propter naturae eomplementum , ut posse in bonum; aliquid propter naturae defectum, ut posse verti in malum. — Ad illud quod obiicitur , quod ali- quid mutatur secundum substantiam , quando perdit illud quod habet per naturam ; dicendura , quod etsi hoc possit habere veritatem in eo naturali , quod consequitur complementum , uon tamen est verum in eo quod consequitur defectum; et tale quid est vertibilitas. Sicut enim dicit Anselmus "posse peccare non est libertas nec pars liber- tatis"

2. Ad illud quod obiicitur de oppositione dif- fereutiarum, dicendum, quod sicut mortale et im- mortale dupliciter possunt comparari ad substan- tiam viventem , sic muta.bile et immulabile ad li- bertatem. Si enim mortale et immortale utrumque sit per naturam, sic dicunt differentias oppositas, essenlialiter diversificantes supposita. Si autem mor- tale sit per naturam, immortale per gratiam aufe- rentem defectum nalurae; sic uon sunt differentiae oppositae, sed sunt compossibiles ; vel saltem, quod esl sub una potest esse sub altera, sola alteritate ° quantum ad bene esse sive complemenlum gratiae. Per hunc uiodum mutabile et immutabile per na- turam. est impossibile esse circa idem , manens idem, nec simul nec successive ; sed nmtabile per natu- Noiandnm ram, immutabile per graliam non sic opponuntur nec essentialiter distinguuntur; et ideo non variant secundum substantiam liberum arbitrium '.

3. Ad illud quod obiicitur, quod rationales po- testates sunt ad opposita; dicendum, quod verum est; sed non ad omnia opposita, sed ad aliqua, utpote ad facere aliquid et non facere , ad incidere tunicam et 7ion incidere, ut dicit ipse Philosophus '. Et hoc modo liberum arltitrium confirmatum ad opposita potest esse, et ideo naturalis polestas est sicut et ante. — Quod ergo obiicitur : non est in mahim et bonum , ergo non est ad opposita; ma- nifestum est , quod ista ratio est peccans secundum consequens.

4. Ad illud quod obiicitur de diversitate obiecli, quod liberum arbitrium confirmatum non est in malum ; dicendum , quod hoc veritatem habet de obiecto per se ; malum aulem non est obiectum per se liberi arbitrii, in quantum liberum, sed so- hmi in quanturn deficiens. Et ideo non sequitur , si non potest in malum, quod non sit libermn vel quod sit aUud; sed sequitur, quod non est defi- ciens , confirmante influentia manus Omnipotentis , quae nullo modo sinit deficere, quamvis liberum habeat posse et velle.

PrevBack to TopNext