II, Distinctio 7, Pars 1, A. 2, Q. 2
II, Distinctio 7, Pars 1, A. 2, Q. 2
Utrum obstinatio tollat a daemonibus libertatis usum.
1. Liberum arbitrium, ut dicit Anselmus, . "opposi- est potestas servandi rectitudinem", ergo servatio rectitudinis est usus Jiberi arbitrii ; sed hanc non habent nec possunt habere Angeli obstinati : ergo etc.
2. Item , Anselmus " : "Potestas peccandi nec est libertas nec pars libertatis", ergo peccare nuUo modo est uti libertate; sed daeinones per li- berura arbitrium nunquam faciunt actum , qui non sit peccatum, nec possunt facere propter obstina- tionem in malo: ergo perdiderunt libertatis usum.
3. Item , libere velle et necessario velle sunt opposita; sed daeraones necessario habent raalara voluntatem : ergo necessario volunt raalum , non ergo hbere. Sed iibere velle est usus libertatis: ergo amiserunt libertatis usum.
4. Item , phrenetici et insani non habent liber- tatis usum , quoniam plus in eis regnat appetitus phantasticus quam rationalis ; sed "in daemonibus est furor irrationalis , amens concupiscentia, phan- tasia prolerva", sicut dicit Dionysius '' : ergo vide- tur , quod amiserunt usum liberi arbitrii.
5. Item, bestiae non habent usura liberi arbitrii, quia moventur secundura impetum * : sed diabolus maiori impetu movetur ad malefaciendani , quani beslia: ergo non habet libertatis usum. Quod au- tem maiori impetu moveatur, videtur. In libro Ocloginta triura Quaestionum' dicit Augustinus: "Vi- demus. ferocissimas bestias timore poenaruin a ma- ximis voluptatibus abstrahi" ; sed diabolus tiinore poenae non diinittit superbire : ergo maiori inipetu fertur in malum.
CONTRA: 1. In quocumque est usus rationis etFnnd,iraenia. appetitus, est usus lilieri arbitrii ; .sed in daemonibus est usus rationis , quia conferunt et disponunt: ergo etc.
2. Itera, ei qui non habet usurn liberi arbitrii noii imputatur aliquid quod faciat ; sed daemonibus oljslinatis niala, (juae faciunt, imputantur : ergo ha- bent usum.
3. Item , potentia incorruptibilis non alligata organo semper est in suo actu et usu ; sed liberum arbitrium in daemonibus est huiusraodi: ergo nuUo modo potest impediri a suo usu.
4. Item, nihil quod causatur ab nsu liberi arbitrii et sine illo non potest causari , aufert liberi arbitrii usum ; sed obstinatio est huiusmodi : ergo obstinatio non aufert liberi arbitrii usura. Prima patet per se , quia eflectus proprius non destruit causam ; secunda patet , quia obstinatio est a mala voluntate.
5. Itera, per qiiae quispeccat, dehet puniri^; sed daemon libero arbitrio peccavit : ergo in ipso debet puniri ; ergo daemon habet liberum arbitriura ; et constat, quod ipsum non est otiosum : ergo habet aliquem usura.
CONCLUSIO
Obstinatio daemonibus non omnem usum liberi arbitrii aufert, sed tantum actum ordinatum in finem.
Respondeo: Dicendum, quod etsi inultis rao- dis dicatur usus , sicul habitum est in primo libro ^ tamen quantum ad praesens sufficit, quod usus alicuius potentiae dicitur dupliciter: uno modo aclus ehcitus a potentia, alio modo actus elicitus a poleritia ad eura finem, ad quem est. Primo modo dicendo, usus hberi arbitrii est libere velle sive ebgere. Secundo modo, usus liberi arbitrii est rectitudinera servare, quoniam ad illam est.
Dicendum est igitur, quod obstinatio daemoni- coiiciusio. bus non aufert usnm primo modo, quia libere vo- lunt quod volunt ; sed usum secundo raodo sic , quia eorum potentia, etsi in actum exeat, non ta- men in actura ordinatum in fmem. Raiiones autem probantes, quod daemones ha- bent usum liberi arbitrii, procedunt de usu secun- dum primam viam ; unde concedendae sunt.
1. Ad illud ergo quod obiicitur ad oppositum de Anselmo, dicendum, quod Anselraus deflnit libe- soiuuo op- rum arbitrium per actum ordinatnm in flnem, qui ' est servare rectitudinem , et ita quantum ad usum secundo raodo dictura, et hunc araittunt daemones obstinati.
2. Ad illud quod obiicitur, quod potestas pec- candi non est libertas nec pars libertatis; dicendum, quod verum est; nunquam taraen est sine libertate, sicut nec peccare est sine usu libertatis sive liberae voluntatis. Omnis enim qui peccat, libere vult. Et ideo conlinuatio peccati usum liberi arbitrii non excludit, sed includit.
3. Ad illud quod obiicitur, quod libere velle el necessario velle opponuntur; dicendum, quod duplex esl necessitas: quaedam a causa extrinseca, utpote necessitas coactionis, et haec opponitur ei qnod est libere velle; quaedara vero est a disposi- tione intrinseca, et haec non opponitur , immo stat simul cum libertate ° ; talis est in libero arbitrio daemonum, quod ita conglutinavit sibi raalum, ut nullo modo velit ab eo separari.
4. Ad illud quod obiicitur de phreneticiSv di- cendum, quod phrenetici sic habent usura phantasiae, quod absorbelur usus rationis , et magis aguntur , c[uam agant ' ; daemon autem sic habet phantasiam protervam , quod usus et actus rationis non exclu- dilur. Illa cnim protervilas potius est a libero arbi- trio , quam sit ab infirmilate naturae, sicut ponimus in phrenetico.
■j. Ad illud quod obiicitur de bestiis , quod abs- trahuntur, ergo minori impetu moventur; dicen- dum, quod illud impetu movetur, quod non habet retrahens. Hal)ere autem retrahens est dupliciter, ''■"andura, scilicet inlra et extra; irapetus autera, qui magis repugnat libero arbitrio, est illud quod excludit retinaculum interius, non quod excludit exterius. Quoniara igitur impetus bestiae excludit retinaculura intra, quamvis possit retrahi per illud quod est extra; ideo non habet liberum arbitrium. Daeraon autera hajjet potentiam interiorem, per quam sine aliquo exteriori repellente potest retrabi , et quae a nullo extrinseco potest superari ; et ideo irapelus daemonum in malum libero arbitrio non repugnat, sed consonat; et sic patet illud.