II, Distinctio 7, Pars 2, A. 1, Q. 1
II, Distinctio 7, Pars 2, A. 1, Q. 1
Utrum in daemonibus cadat deceptio circa praesentia.
1. Ad Romanos primo: "Quoniam non probaverunt habere Deum in notitia , tradidit illos tum. Deus in reprobum sensum" ; hoc dicil Apostolus de hominibus. Si ergo aeque vel magis severus est Deus in Angelos, ergo videtur, quod dati sint in repro- bum sensum ; sed in omnibus talibus cadit error : ergo etc. Si tu dicas , quod illud intelligitur de sensu in agendis, non in cognoscendis ; contra: Augustinus dicit super Genesim ad litteram ', quod "mali angeli intelliguntur per tenebras, boni vero per lucera" ; sed tenebra magis dicit privalionein lumi- nis quam caloris: ergo videtur, quod cognitio eo- rum sit obscurata, ergo et errori subiecta.
2. Itein, videtur, quod errori sit penitus sub- iecta, quia Dionysius de Divinis Nominibus ^ dicit, quod "in daemonibus est furor irrationalis, ainens concupiscentia, phanlasia proterva" ; sed phantasia est principium erroris: ergo videtur , quod ratio eorum penitus sit subiugala errori.
3. Item, pier simile. Homini inflicta est pro peccato ignorantia non tantum agendorum , sed etiani cognoscendorum : ergo si non minus peccatum an- gelicum debuit puniri , patet etc.
4. Item, hoc videtur per simile. Sicut se ha- bet affectus ad bonum, ita intelleelus ad verum; sed affectus daemoinim adeo est depressus, quod non potest nioveri in amorem boni, aut inordinate movetur , si amat ' : ergo nec intellectus in specula- tionem veri. Si lu clicas, quod peccatum magis corrumpit affectum daemonum quam intellectum; Repiirainr contrarium videtur : nam omnem pravam electionem "i""'""'- praecedit pravum iudiciura, quia non eligit voluntas deliberative, nisi praecedat iudicium': ergo videtur, quod prima ratio deordinandi sit in iudicio, et ita in cognitiva: ergo magis quam in volunlate vel ae- que debet esse punitio.
Item , hoc conflrmatur , quia excaecatio et obstinatio sunt poenae peccati: ergo sicut affectio praesupponit cognitionem, ita obstinatio, quae est poena affectionis, excaecationem , quao est poena cognitionis: ergo cum diabolus sit obstinatus, etiam est excaecatus.
5. Item , "bomwi esl diffusivum sui '" et ve- rum similiter, et magis est diffusivum sui bonum quam verum, qnia hoc habet de sua ratione: si ergo Deus, in quantum bonus, subtrahit influentiam bonitatis affectivae ipsorum daemonum , ergo in quantum veriim, diffusionem luminis ipsi cognitivae.
6. Item, quidquid sit de conservatione luminis dati, tamen daemonibus, cum sint in statu damna- tionis, nova dona non debent dari a Deo ; sed "ni- hil potest aliquis addiscere, nisi Christo docente", si- cut dicit Augustinus in libro de Magistro ' : ergo si Christus non debet nova dona dare eis, ergo nec novam cognitionem: ergo in his quae ante lapsum non cognoverunt, ex quo non habent doctorem ve- ritalis, necessario errant et decipiuntur.
Sed contra: I. Lucae decimo sexto dicitur , quod "filii huius scaeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua" ; loquitur de malis : ergo etc.
2. Item, Dionysius de Divinis Nominibus": "Data ipsis dona nequaquam mutata dicimus, sed sunt integra et splendidissima" ; loquitur de dae- monibus : ergo si habuerunt naturale iudicatorium illuminatum et potens dirigi in cognoscendis , vi- detur etc.
3. Item , Isidorus de Summo Bono ' : "Praeva- ricatores angeli, etiam sanctitate diraissa, sensum angelicae naturae non amiserunt".
4. Item, peccatum non est contra actum, sed contra orclinem actus: ergo non est contra cogni- tionem sirapliciter, sed contra cognitionem ordina- tam in flnem: si ergo cognitio speculativa, quan- tum est de se, non dicit cognitionem ordinatam in flnem, patet, quod per peccatum non debet de- pravari.
CONCLUSIO
In claemonibus iuclicium inteUectus speculativi, etsi maneat integruni Cjuantum ad substan- tiani potentiae, tamen per culpam est aliquo moclo obnubilatum; iuclicium vero intellectus practici est omnino subversum.
Respondeo: Dicendum, quod deceptio et error * venit ex deordinatione sive deviatione iudicii. hidi- "upiex iuai. cium. cium autem duplex est in quolibet ratiocinante: unum, quod est cognoscendorum, quod est veri sub ratione veri; aliud agendorum sub ratione boni ". Et primum est intellectus speeulativi nec spectat ad liberum arbitriuni; secundum vero est intellectus pracitci et est pars liberi arbitrii.
Primum iudicium, etsi maneat integrum quan- conci usio : tum ad substantiam potentiae, nihilominus per culpam est in Angelis aliquo modo obnubilatum; quia errant frequenter in iudicando de multis et in multis decipiuntur, maxime cum iudicant de con- tingentibus. Aliud iudicium est in eis omnino sub- conciusio 2. versuni; et quantum ad hoc excaecati sunt angeli mali, sicut quantum ad affectum obstinati^; et pro- j pter jstius iudicii subversionem dicuntur facti tene- \ bra et dati in reprobum sensum.
2. Ad illud quod obiicitur de Dionysio, quod 1 est in daemonibus phantasia proterva; dicendum, quod phantasia dupliciter accipitur: aliquando pro vi sensitiva, collativa sensibilium receptorum; ali- quando phantasia dicitur apparitio, secundum quod dicitur a plianos^", quod est apparitio; et primo modo est in solis corporalibus, secundo modo in spiritibus. Haec autem pliantasia dicitur proterva esse in dae- ''^^if,^ ^^ monibus, ciuoniam, etsi daemones intelligentes sint ^s" ■''""i" et multa vera cognoscant, tamen alios nolunt docere, sed " a veritate seducere; et ideo, quia non possunt nisi per apparentes similitudines, hinc est, quod studium daemonum maxime circa talia est iiitentum — sicut magnus clericus, qui vellet alios paralogizare, sluderet in sopliismatibus — et ideo phanlastici dicuntur propter rationes phantasticas et apparentes, quas adinveniunt. Et hanc phantasiam dicit pro- tervam, quia, cum secundnm iudicium suum veri- tatem cognoscant, tamen cognitam scienter impu- gnant; et lioc est protervire, scilicet veritati intel- lectae obviare; ideo ha.hmt p/iantasiam prolervum. Habent etiam concupiscentiam amentem, quia, cum non deberent appetere nisi honestum et conferens, appetunt res maxime nocivas, sicut peccare et alios in peecatum praecipitare , quamvis hoc non inten- dant finaliler. Est etiam ' furor irrationalis, quia cum solis malis deberent ex ratione irasci, irascun- tur et furiunt contra bona.
3. Ad iliud quod obiicitur, quod liomini inflicta est ignorantia secundum intellectum speculativum ; dicendum, quod verum est in posteris: sed Adae non est inflicta ignorantia cognoscenclorum , quia habuit cognitionem sibi innatam. Similiter et dae- mones, quia habuerunt cognitionem sibi innatani, et Deus vix subtrahit dona sua naturalia, scilicet gra- tis data; ideo non inflixit ita ignorantiam in intelleclu speculativo; sed tamen ignorantiae poena acta est^ et caecitas in intellectu practico. Parvulis autem infli- gere dicitur ignorantiam, non subtrahendo scientiam, sed non apponendo. Praeterea, moles carnis corruptae aggravat intellectus iudicium '; et ideo non est simile.
4. Ad illud quod obiicitur, quod atTectus est privatus rectitudine voluntatis; dicendum, quod pec- catum magis respicit voluntatem et magis directe opponitur bonitati ajfeclionis quam veritati cogni- tionis; et ideo daemones non sunt ita privati lu- mine cognitionis per culpam , sicut bonitate affectio- nis. \'erumtameii, sicut prius * tactum est, quoddam est iudicium, quod est coniunctum voluntati, et est subversum in malis angelis et excaecatum. Et ideo patet solutio ad alia duo sequentia.
5. Ad ilhul quod obiicitur, quod bonum est diffusivum sui; dicendum, quod est loqui de dif- fusione honi simpliciter , vel honi gratuiti. Si lo- quimur de diffusione honi simpliciter, ad tot se exlendit ratio ijoni, ad quot et veri, quia utrumque convcrlitur cum ente et in omnibus entibus '\ Si autem de diffusione honi gratuiti, non est verum; quia multi sunt, qui idonei sunt ad capiendam in- telligentiam , qui tameri non sunt idonei ad capien- dam gratiam.
6. Ad illud quod obiicitur, quod non debent dari eis dona; dicendum, quod donum dupliciter potest accipi: proprie et communiter. Proprie do- D'ii)I" do- num dic^tur quod simpliciter aliunde est, cuiusmodi sunt gratiae infusae sive dona infusa; et talis est gratia gratum faciens vel ad eam habilitans. Alio modo dicitur donum, quod est per adiutoriura di- vinum, nihilominus tamen per acquisitionem no- stram; et illud non dicitur proprie donum, sed habito respectu ad hoc, quod non acquiritur sine Dei adiutorio; et hoc modo Deus dat dona bonis et maUs. Quia enim Deus dedit lumen cognitionis ab inilio, quod poterat in acquisitionem multorum scibilium; et ipse non subtrahit quod dedit, nec etiam conservationem, cum talia possint stare cum peccato mortali: ideo qui habet primum donum potest mulliplicare, etiam reprobus existens; et Deus dicitur docere, non inspirando sive infundendo, sed cooperando liimini dalo et conservando illud. — Exemplum huius est: Deus dedit frumentum avaro et dedit terram potentem fructificare ; cum recolligit multum de blado de bona terra, Deus dat, sed non ita, sicut si ipse sterilem terram sine iactu seininis faceret fructificare ; hoc enim proprie esset donum, primo modo solum large. Sic dat Deus dona " bonis et malis, et daemonibus et horainibus, quamvis ipsis Iiaec ipsa in mala convertantur.
Ad ea autem quae obiiciuntur ad oppositum,Ad luuda- dicendum, quod intelliguntur de iudicio speculativo; tamen de illo non est intelligendum , quod magis vigeat ' quam in honis, vel etiam tantnm, sicut ante lapsum , quia revera , quamvis multa clare co- gnoscant, maxime illa quorum cognitio est eis iu- nata, ratione quorum dicit Dionysius, quod habent sibi data integra ; lamen in multis errant et fal- luntur illi nefandi spiritus, quia praesumtuosi et curiosi sunt, et ideo frequenter iudicant de his quae eorum iudicio non subsunt; et ideo a verilatis tramite in errorem labuntur. Et sic patent omnia obiecta.