Text List

II, Distinctio 7, Pars 2, Divisio Textus

II, Distinctio 7, Pars 2, Divisio Textus

Supra egit Magister de confinnatione et obsti- nalione Angelorum; in hac parte agit de consequen- tibus ad liaec. Dividitur autem haec pars in duas. In prima agit de his quae consequuntur obstina- tionem. In secunda vero de his quae consequuntur confirmationem. infra distinctione nona: Post prae- dicta restat etc.

Priraa dividitur in duas. In prima agit de dae- monum statu post obstinationem quanlum ad cogni- tionem. Secundo vero quantum ad vim operativam, ibi: Quormn scientia atque virtute etc. Et iila se- cunda pars habet duas. In prima determinat poten- tiam daemonum respectu creaturaruin generaliter. In secunda vero respectu hominum, et lioc ibi ': Solel etiam in quaestione versari. Prima pars ha- bet tres partes. In prima ostendil, quid possint; in secunda vero, qualiter; in tertia vero, quantum permittunlur. Primum facit ibi: Quorum scientia atque virtute etc. Secundum ibi : Nec piUanduni est istis Iransgressoribus. Terlium vero facit ibi: lllud. quoque sciendum est etc. Et ita duo generaliter continet ista pars: primum est de daemonum cogni- tione, secundum de virtule.

PrevBack to TopNext