Text List

II, Distinctio 7, Pars 1, A. 2, Q. 3

II, Distinctio 7, Pars 1, A. 2, Q. 3

Utrum confirmatio in bono, vel obstincatio in malo diminuat libertatis dominium

Tertio quaeritur, utruin confirmalio, vel obsti- natio diminuat libertalis dominium. Et quod confir- niaiio minuat, videtur.

1. Liberior est potentia et magis suorum actuum domina , quae omnino nulli subiacet necessitati, quam quae subest; sed liberum arbitriuQi confir- matum necessitatem habet ad benefaciendum , 7ion confirmatum vero minime: ergo confirmatio dimi- nuit dominium.

2. Item, quanto potentia aiuplior, tanto libe- rior; sed confirmatio arctat liberum arbitrium ad bonum, ante vero erat indifferens ad bonum et ad malum: ergo videtur, quod liberius erat aute et magis dominans actuum.

3. Item, potentia, quae exit in aclum ex se ipsa , magis est suorum actuum domina, quain quae exit mediante alieno beneflcio sive gratia; sed libe- rum arbitrium non confirmatum ex se ipso facie- bat quod volebat, confirmatum autem quod facit implet per gratiam; ergo liberius erat ante conflr- malionem quam post.

Item, hoc ipsum videtur de ohstinatione :

1. Primo per Anselmum ', qui dicit, quod "po- .'ondamenta.tentia peccandi, addita libero arbitrio, ipsuin dimi- nuit", ergo multo magis actus peccandi, ergo nia- xime necessitas peccandi; sed hoc est in obstina- tione: ergo etc.

2. Item, liberius est aliquid, quod nulii subia- cet servituti, quam quod subiacet; sed liberum ar- bitrium in obstinatis subiacet servituti peccati , ante vero minime: erga etr.

3. Item, liberior est potentia, quanto facilius exit in actum, ad quem est, et tanto niinus libera, quanto difflcilior est ad illud ; sed dillicillimnm est Angelo obstinato velle bonum: ergo videtur, quod in eis - liberum arbitrium maxime sit diminutum.

CONTRA.; Quod obstinalio non diminuat, vi- detur.

4. Dionysius de Divinis Nominibus^: "Dala, Ad opposi- mquit, ipsis Angelis dona nequaquam mutata dici- mus, sed sunt inlegra et splendidissima" ; ergo si liberum arbitrium fuit eis datum naturaliter, ergo non est diminutum.

5. Item, liberum arbitrium dicitur liberum, quia non potest cogi; ergo si libertas diminuitur, aliqua coactio introducitur ; sed liberum arbitrium obstinati nulio niodo potest cogi : ergo nullo modo potest diminui.

6. Item, si diminuilur per obstinationem et pec- catum , ergo cum non sit infiiiitum , omnino poterit auferri : ergo videtur , quod aliquando perdant dae- mones hberiim arbitrium, quod est supra impro- batum *.

Quod autem confirmalio non diminuat, sed augeat, videtur;

4. Per Anselmum in libro de Liljero Arbitrio ^Fundamenta. qui sic dicit; "Quod habet quod decet et expedit nec potest illud perdere, liberius est, quam quod po- test" ; sed liberum arbitrium confirniatum. non po- test perdere iustitiam et rectitudinem, quam expedit et decet habere , non confirmatum potest : ergo etc.

o. Item, quanto magis aliquid assimilatur illi quod est liberum in flne libertatis °, tanto liberius est; sed liberum arbitrium confirmatum niagis as- similatur Deo et eius arbitrio quam non confirma- tum: ergo est liberius.

6. Item, omnis potentia, quae habet disposi- tionem elevantem et reddentem facilem ad illud ad quod est , liberior est , quam illa quae caret ' ; sed liberum arbitrium confirmatum sic se habet respe- ctu non confirmati: ergo etc.

CONCLUSIO

Dominium libertatis, quod opponitur servituti coactionis, nec confirmatione nec obstinatione mi- nuitur; dominium autem, quod opponitur servituti subiectionis , confirmatione augetur , obstinadone minuitur.

Respondeo : Dicendum , quod cum quaeritur de Dupiox do- diminutione dominii hbertatis arbitrii, distinguen- dum est m dommio. Quoddam enun est dominmm, quod opponitur coactioni; quoddam, quod opponi- tur subieclioni. Si autem loquamur de dominio li- bertatis, quod opponitur servituti coaclionis, sic privat coactionem; et hoc dominium est essentiale conciusio 1. libero arbilrio, et ideo non niinuitur nec augetur. Rursus, quia oranem privat coactionem, aequaliter est in omnibus tam bonis quam malis, tam Creatore quam creaturis, sicut dicit Bernardus in libro de Libero Arbitrio^, ubi dicit, quod "manet libertas voluntatis tam integra in malis quam in bonis, tam in Creatore quam in creaturis". — Si autem dica- tur dominium, quod opponitur servituti subiectionis, sic recipit magis et minus nec inest aequaliter omni- Notandum. bus. Naui iu miseris est subiectum miseriae , in beatis iiberum ; in malis subiectum culpae , in bonis liberum, et tanto liberius, quanto magis di- stant a malo; in crealuris subiectum mandatis, in Deo vero supra omne mandatum.

Et hoc modo accipiendo dominium, per coofir- coneiusio 2. mationem augetur , quae magis elongat a subiectione culpae et miseriae, et per obstinationem minuitur, quae cervicem submittit utrique'. — Concedendae igitur sunt rationes, quod obstinatio minuit, et con- firmatio auget, quia hac via procedunt, et ideo verum concludunt.

1. Ad illud ergo cpiod obiicitur primo, quod confirmatio diminuit propter necessitatem ; dicendum, quod necessitas immutabilitatis ad bonum nullo modo repugnat hbero arbilrio, nec in quantum li- berum a coactione, quia coactio est ab extrinseco: nec in quantum liberum a cidpa, vel miseria, et ideo non diminuit. Illa ergo propositio solum habet veritatem de necessitate coactionis, vel pronitatis ad malum.

2. Ad illud quod obiicitur de amplitudine, di- cendum, quod potentiam ampliari est dupliciter: aut respectu eorum quae posse est posse, et de talibus verum est; aut respectu eorum quae posse non est posse, sed deficere; et respectu talium non est verum , et tale est malum. Unde divina potentia, quae est amplissima et liberrima, non est respectu mali *.

3. Ad illud quod obiicitur de beneficio et gra- lia, dicendum, quod illud verum est, si aeque bene per se posset, sicut potesl cum gratia; sed hoc non est verum, quia illud beneficium gratiae elevat po- tentiam ad ea , ad quae erat et per se ^ attingere non poterat.

4. Ad illud quod obiicitur, quod obstinatio non minuit, quia integra manent data; dicendum, quod illud intelligitur quantum ad substantiam natura- lium, non quantum ad habilitates, ut infra" me- lius videbitur.

3. Ad illud quod obiicitur, quod libertas est dominium propter privationem coactionis; dicendum, quod quantum ad illud non diminuitur, sicut prae- dictum est'.

6. Ad illud quod obiicitur, quod lotaliter pos- set tolli libertas; dicendum, quod veruni est de ea quae diminuitur, qualis est libertas a cidpa et miseria ; de alia vero non est verum ; et sic pa- tet illud.

Patent etiam omnia litteraha per haec dicta

PrevBack to TopNext