II, Distinctio 7, Pars 2, Dubia
II, Distinctio 7, Pars 2, Dubia
DUB. 1.
In parte ista sunt dubitationes circa litterain, et quaeritiir primo de illa divisione. qnaui ponit Isi- dorus in tria meinbra, cum dicit, quod daemones triplici scientiae acumine vigent. Videtur enim di- minute procedere, quia Augustinus super Genesim secundo quatuor modos ponit, quos etiam Magister adducit in littera '. — Item , videtur superflua; Philosophus ' enim non ponit nisi duos modos; dicit enim, quod omne quod quis novit, discens vel in- veniens novit.
Respondko: Dicendnm, quod divisio Isidori suf- ficiens est et consona veiiiis Augustini. SulTicientia autem patet sic. Oinne enim quod daemones sciunt, aut sciunt cognitione innala, et sic dicuntur scire acumine sensus; aut cognitione acquisita. Sed cogni- tio acquisita potest esse dupliciter: aut de rebus, quae subsunt rationi , et haec per experientiara ad- discuutur; aut de rebus, quae sunt supra, et sic est per revelationem superiorum spirituum.
Quod ergo obiicitur de Augustino, dicendum , quod duo modi reducuntur ad unum. Et itermn, Augustinus magis assignat raodos praedicendi futura quam cognoscendi. Philosophus autem loquitur de cognitione acquisita; vel si generaliter de omni , tunc sul) inventione comprehendit sensus acumen et exjm-ientiam temporum ^.
DUB. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod dae- mones aliqua cognoscunt a sanetis Angelis , quae ab omnipotenti Deo discunt, iussu eius sibi reve- lantibus. Contra: Daemones sunt inimici Dei et Angelorum; si ergo ab inimicis abscondenda sunt secreta consilia, ergo videtur, quod Deus eis nun- quam revelari faciat. — Item, ipsi sunt in tenebris damnationis : ergo cum non sinl idonei ad gratiara , et revelatio sit cognitio gratiae, non naturae, videtur, quod nullo modo iiat ipsis daemonibus.
Respondeo: Dicendum, quod pro vero halien- dum est quod dicit Isidorus et Augustinus \ quod aliqua praesciunt revelatione supernorum spirituum ; cuius revelationis attendendus est finis et modus. Reveiaiionis Finls , quia mirabilis Sapientia per inimicantes sibi liuius li.ilS. . , , , nuplet Yoluntatem suam; unde sicut revelatio somnn de exaltatione losephi ^ facta insidiantibus , secun- dum mirabilera De^ dispositionem fecit ad eius im- pletionera, licet secundum intentiones illorum esset ad impedimentum: sic Deus aliqua oslendit per Angelos suos tlaeraonibus, ut, durn illi obviant, ali- quid valde decens el competens ordinatissime im- pleat et ehciat. — Et ex hoc patet primum, quia non est simile. Humanum enim consihum potest ir- ritari, non tamen divinum.
Attendendus est etiam modus. Duplici enim ReveiatiomBi modo fit revelatio: aliquando mentis illusU^atione , piei. sicut flebat sanctis Prophetis, et haec est gratiae; aliquando vero sola praedictione'' , sicut horao re- velat aliquando voluntatem suara. Et haec non est gratiae aliquo modo perlicientis vel elevantis natu- ram, sed potest esse opus misericordiae , si illud ordinetur ad bonuin eius cui praedicitur, vel iusti- tiae , si ordinetur ad punitionem alicuius mali, ut- pote si ad fallendum fallaces; vel ulriusque, si simul ad utrumque. Et ita est quasi seraper, quia huius- modi futura praedicuntui- daemonibus, et permittun- tur miracula fieri ab eis , ut boni talia parvipenclant, in quibus se vident a damnatis et miseris superari, et mali et fallaces proficiant in peius ', errantes et in errorem mittenles occulto Dei iudicio, tamen iu- dicio iusto. Unde valde stultuin est desiderare facere f oiandnm. miracula vel praescire futura et quasi magna haec reputare, cum iniraictjs Dei in his videamus abun- dare l
DUB. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Angeli non sunt creatores , cjuia non operantur nisi ex- terius. Sed contra: haec non videtur ratio, quia si solus Creator operatur interius, tunc ergo natura nihil producit. — Item, creare est producere ali- quid de nihilo; sed si daemon propria virtute ex- traheret semen de potentia in actum, non de nihilo faceret: ergo non esset creator.
Respondeo: Dicendum, quod quaedam est virtus, Tripiei ope-l quae in productione rerum solum operatur exterius; '\ quaedam quae perfecte operatur interius ; quaedam \ partira interius, partim exterius. Virtus artificis solum exterius operatur, amovendo sive iungendo et applicando unam naturam cum alia. Virtus Dei operatur perfecte interius, quia ipsa primordiaha semina, quae sunt intima, producit. Virtus vero, quae est partim interius, partira exterius, est virtus i naturae, qnae exterius est respectu rationum se- Notandam. i minalium , sed interius respectu producendorum ex ipsis. Natiira enim, diim operalur, immittit virtiitem suam usque ad intima passi; et in illa in)missione ipsam essentiam formae, qnae erat in potentia in- completa, non producil, sed productam a Deo sup- ponit: ipsam tamen adiuvando ad actum perfectum adducit. Solus igitur ille polest seminales illas ra- tiones facere , qui potest creare ; quoniam ipsae non sunt ex aliis, sed ex nihilo, et ex ipsis fmnt omnia, quae naturaliter producuntur. Igitur nec pater est creator filii, nec agricola segetuni; quia licet pater operetur interius , sicut natura. lanien operatur exterius et eirca aliqnid et ex aliquo, non ex ni- hilo, licet non operetur adeo exterius, sicut agricola. Operatio autem daemonum magis est similis opera- tioni agricolae quam paternae '.
DuB. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Sicut men- lem nostram non potesi formare nisi Deus etc. Si ergo hoc verum est; tunc, sicut gratia est a Deo, nullo modo a natura vel potentia creata, videtur, quod similiter omnis alia forma sit a solo Deo: ergo agens crealum nullam formam inducit.
Respondeo: Dicendum, quod beatns Augustinus valde subtililer loquitur et veraciter, si quis verba eius sane intelligat. Vult ergo dicere, quod sicut mentem nostram iustificando formare non potest nisi Deus, quia gratia non est ex aliquo, sed potins ex foiandum. nihilo -; sic formarum seminales rationes sive for- marum primas essentias solus Deus potest produ- cere. Illas enim aut necesse est esse ex nihilo, aut in inhnitum abire. Non ergo intelligit Augnstinus quoad eductionem formae de potentia in actum, quam vocat actionem quodammodo exteriorem , sed potius quoad produclionem illius seminalis rationis, quae est essentia rei, aliter se habens, cum est in potentia, et in actu^
DUB. V
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod dae- mones quaedam possunt per naturae subtilitatem, quae non possunt propter Dei prohibilionem. Con- tra hoc est, quod Deus sic dedit virtutes rebus et "sic administrat eas, ut eas agere proprios motus sinat", sicut dicit Augustinus septimo deCivitate^; unde peccare volentes non cohibet , sed sinit prout volunt peccare: ergo pari ratione non debet ange- lornm potentiam cohibere.
Respondeo: Dicendum, quod Deus volunlales non cohibet propter legem libertatis, quam eis sta- tuit, sed iusto iudicio de malo in peius ruere per- mittit; sed virtutem restringit iudicio aeque iusto, quia operatio potentiae, ut frequenter in his qui potentia abutuntur, est ad aliornm afflictionem et punitionem. Quoniam igitur omnis poena debet esse iusta; si habens potentiam iniuste aftligit vel vult affligere, debet potentia compesci, non ratione eius qui agit, sed ratione eius qui palitur, nisi altis- sima Dei iudicia aliud reqnirant^. — Quod ergo obiicitur, quod res agere proprios motus sinit; non intelligitur, qnod non compescat virtutem per con- trarias potestates, sed quia tantum sinit agere, quan- turn suam iustitiam decet permittere.