II, Distinctio 7, Pars 2, A. 2, Q. 3
II, Distinctio 7, Pars 2, A. 2, Q. 3
Utrum quis magicis artibus uti possit absque peccato.
Tertio quaeritur, ulruiu aliquis pussit uti mini- sterio daemonum in faciendis huiusmodi miraculis absque peccato. Et quod non, videtur.
1. Non potest a daeinoniljiis requiri consilium Fund.imeiiui.absque peccato: ergo nec recipi ministerium sive consilium. Prima probalur auctoritate et exemplo: aucioritate , quia Levitici vigesinio ' praecipitur occidi qui sciscitatur inagos et ariolos ; exemplo probatur ex quarti Regum prinio, ubi reprehenditur et punitur rex Israel, qui misit ad consulendum deum Accaron.
2. Uem , Augustinus de Doelrina christiana " di- cit, "divinationes esse damnandas et fugiendas, quia ibi intercedunt pacta daeraonunn": si ergo plus est facere quam dicere , et primuin non est sine paclio- nibus damnabilibus, ergo nec secundum.
3. Item, diabolus est dolosus, et constat nobis, quod nullum dihgit nisi in inalum suum, et ut ipsum pervertat: ergo qui suscipit ab eo obsequium cominillit se discrimini; et oinnis tahs peccat mor- tahter: ergo etc.
4. Item, dialiolus est inimicus lesu Chrisli et Dei: ergo qui suscipit ab eo auxilium vel facit com- mercium, cum nulia sit conventio Christi ad Be- lial^, efficitur Christi inimicus. Sed hoc non potest esse sine peccato: ergo etc.
1. ('oNTR.\ hoc videtur auctoritate. Apostolus Ad opposi- tradebat incorrigibiles satanae in interitum carnis , sicut patet primae ad Corinthios quinto * : ergo ute- batur ininisterio daemonum ad adimplendam iusti- tiam: ergo pari ratione potest liomo, quando iiidiget, uti ad alia obsequia.
2. Item , si indigeo eleemos.vna '% non tanlum a bono, sed etiam a peccatore et impio possum acci- pere et petere: ergo si indigeo pane et vino, possum hoc petere a daemoiiio , ut procuret , si non adest . homo, qui statim tril^uat.
3. Item , a malo servo potest quis exigere ser- vitium et recipere: ergo si aliquis Sanctus diabo- lum superavit, potest ei licite imperare et eius ob- sequium in creaturis transmutanths accipere.
4. Item, esto quod liuiusmodi artes solis chara- cteribus exerceantur sine immolationibus et aliis commerciis, videtur, quod ibi nullum sit peccatum, quia ihi characleres aul habent aliquam virtutem compeUendi daemones , aut nuUam. Si nuUam: ergo daemones nihii faciunt. Si aliquam ; sed omnis vir- tus est a Deo, et uti ahquo ad id ad quod est, non est peccatum: ergo videtur, quod miracula ista dae- monum possunt exerceri absque peccato.
5. Itein , si aliquis suscipiat obsequium daemo- nis in his quae expediunt sibi, sive in miraculis sive in aliis, l)ene sciens, quantnm potest; in quo peecat? Videtur, quod in nuUo: quia in fide non peeeat, qnia nihil eredit divinitatis esse in dia- bolo; iii moribus non peecat: ergo nuUo inodo, ut videtur.
6. Item, si ego amisissem librum meum, non esset peccatum, si requirerem a quocumque qui sciret, ubi esset: ergo si aliquis amisit cappam, et ego scio bene, quod diabolus potest nosse; videtur, quod illutl saltem sine peecato posset fieri.
CONCLUSIO
Daemonum consilium vel auxilium non potest requiri absque peccato.
Respondeo : Dicendum , quod huiusmodi artes conciusio. magicae sive divinationes non possunt esse absque peccato: nec potest a diabolo requiri consilium vel etiam auxilium sive ministerium absque peceato, nisi fortassis in hoc casu, ubi Deus diabolum sub- iieeret homini iusto suo iudicio, et sieut de ahqui- bus viris sanetis audivi narrari; voluntario autem eommercio non potest uti '^ sine peccato. Aut enim ynaie -sii i est ibi peccatum infidelitatis , utpote si daemonio eredendo attribuat divinum aliquid; aut est ibi peecatum idololatriae , utpote in oblationibus et sa- crificiis; aut inobedientiae saltem, quia faeit contra prohibitionem divinam et Ecelesiae ".
Ratio aiitem hiiiiis prohibitionis est, quia tahs Raiio. peccat in se ipsum , duin se comraittit discrimini ; ^peccat in Ecclesiam, dum habet commercium cum illo, qui est omnino praecisus et Ecclesiae adver- sarius; peccat eliam in maiestatem divinam , dum recurrit ad diabolura, quasi non sit omnipotens et omnino sufficiens et benignus Deus chrislianorum. Et ideo prohibitum est et sine peccato fieri non potest. Unde concedendae sunt rationes ad hoc in- ductae.
1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod Pauius joiuiio op- utebatur niinisterio diabolico in puniendo malos; positorum. . ,■ , ,. dici potest. quod hoc non erat diabolico commercio, sed magis divino iudicio, et ipsius .\postoli iniperio, cui subiiciebantur spirilus maligni, non confoedera- .\iiter. bantur. sicut' niagis et divinis. — Vel dicendum, quod illud tradere non erat aliud quara exponere vexationi daemonum.
2. Ad illud quod obiicitur de eleeraosyna, quara possum accipere ab impio; dicenduni, quod non est Dapiiciter simile duplici ex causa. Primum quidem. quia etsi Uffert. ' ' ^ raembrum non sit actuahter unitura, non tamen est raembrum omnino praecisum, sicut daemonium , et possunt recipi et impendi ex caritate pietatis offi- cia; non sic est de diabolo et angelis eius. quorum certa est damnatio. Amplius, eleemosyna, quam ha- bet impius, tempore necessitatis est viri iusti: ergo vir iustus, cum exigit eam et recipit, quod suura est accipit; et ideo iuste facit. Non sic est de niini- sterio diaboli in faciendis niiraculis: nunquara enim Deas qua- diabolicis niiraculis vel praesidiis indigemus, quia snbvenit. aut Douiinus subveuit per se, ant per Angelum suum, aut per proximum nostrum, aut tribuit patientiae raeritum.
3. Ad illud quod obiicitur. quod diabolus est servus; dicenduui, quod eius servitium et minisle- rium non est ad hoc deputatura a Deo, nisi fiat speciali privilegio, sed potius deputatus est ad ten- landum et exercendum; et sic servit, licet intendat expugnare, quia' de raalo suo Deus facit bonura nostruni.
4. Ad illud quod quaeritur, quod peccatum sit in characteribus; dicendum, quod raagnum pecca- tnm est, quia ad hoc flunt, scilicet ad ministerium daeraonum iraplorandum, quod non licet, et ideo raalo fine fit. — Quod autem quaeritur : aut habent virtutem, aut non; dicendura, quod ex se non ha- bent virtutem, sed solum ex diabolica pactione; sic xotandum. enim pepigit diabolus cum illis qui fuerunt ei fa- miliariores, quod lalia signa recognosceret et ad talia se praesentera offerret. Ostendit autem, per illa se cogi, nt ostendat, aliquid veritatis esse in huius- raodi artibus, in quibus sunt nnilta nefanda , per quae abducitur homo et a flde et a cultu Dei. Unde nullo modo credendum est, quod tales characteres aliquid possint, maxime super spiritus, nisi ex pa- ctione eorura ; et ideo omnia talia carmina vana sunt et perniciosa, nec facit diabolus, quia in illis delectetur, sed in infidelitate facientium.
5. Ad illud quod quaeritur: in quo est pecca- tum ? dicendum , quod si aliquis hoc faciat , non credens, eos habere posse -, nec offerens quidquam, peccat peccato inobedientiae et peccato morum. quia ex hac ipsa invocatione daeraonum facit contume- liara Deo suo et coetui christiano; et dum iungit se schismatico et mendaci, se periculo coraraittit. Sed vix aut nunquara ex hoc solo diabolo satisfacit, Noiandum. nisi aliqua infldelitas vel idololatria iramisceatur. Si- cut enim ad diviiia miracula plurimum facit fldes recta, sicut sonant Evangelia '; sic ad daemonum mi- racula raultum facit fldes perversa, quoniam diabo- lus perversus imitalor est Dei.
6. Ad illud quod quaeritur'', quod sit pecca- Ad quaesuo- tum quaerere de perditis; dicendum, quod pecca- xam. tum est. quia contra prohibitionem; et prohibitum est praedictis de causis. Potissima tamen causa est, quia ipse mendax est et pater eius ^ et frequentis- sime veris immiscet falsa. Et ideo periculum nia- gnum est credere sibi, quia possel hominem de facili inducere in errorera et dicere, quod ille habet rera. qui non habet. si videret, per hoc posse oriri raala; et quia etiam ad se tallicit per huiusmodi revelationes , ad suam societatem, quae perniciosa est valde, et quam desiderat diabolus, ut decipiat. Et ideo, ut homines minus caveant, in suis divina- tionibus quaedam honesta praetendit. utpote quia puero virgini suas divinationes ostendit, cum taraen in occultis ad turpissiraa incitet. Et ideo dicit Au- gustinus secundo super Genesira ad litteram in fine: "Bono christiano sive mathemalici. sive qui- libet impie divinantes, raaxiine vera dicentes, ca- vendi sunt, ne consortio daemoniorum aniraara de- ceptara pacto quodara societatis irretiant". Et sic patet totum.