Text List

II, Distinctio 8, Pars 1, A. 1, Q. 1

II, Distinctio 8, Pars 1, A. 1, Q. 1

Utrum Angeli habeant corpora naturaliter sibi unita.

Circa primum sic proceditur et oslenditur, quod Angeli habeant corpora sibi naturahter unita:

1. Primo auctoritate. Augustinus oclavo de Civitate Dei, ubi definiens daemones dicit: "Dae- mones sunt genere animalia, mente rationaha, ani- mo passiva , corpore aerea , duratione aeterna": si ergo eadem est natura Ijonorum spirituum et malorum, patet etc.

2. Item , Gregorius in homilia de Epiphania " : "lurtaeis tanquam ratione utentibus rationale animal, id est Angehis, nuntiare debuit" ; sed onuie animal habet corpus naturaliter sibi unitum : si ergo An- gelus est animal, ergo etc.

3. Item , Bernardus in Canticum homilia ter- tia ^ : "Liquet, omnem spiritum creatum corporeo prorsus indigere solatio" ; sed Angelus habet omne illud quo naturahter indiget: cum ergo sit spiritus creatus, haljet sibi corpus naturaliler unitum.

4. Item, ad hoc est ratio. Quanto substantia est nobilior, tanto in potentiis est multiplicior; sed Angelus est nobilior substantia quam anima: ergo si anima nata est viviflcare corpus , multo magis et Angelus. Sed " habet illud naturaliter sibi uni- tum, ad quod viviflcandum naturaliter est aptus natus : ergo etc.

5. Item , nobiliori modo vivit quod vivit et in- fluit vitam, quam quod non influit; influentia " enim signum perfectionis est et complementi : ergo si Angelus est ita nobile vivens, sicut anima, et anima potest aliquid vivificare , ergo et Angelus. Sed non potest viviflcare nisi corpus naturaliter sibi unitum: ergo etc.

Ad oppositum: 1. Damascenus ' definiens An- gelum dicit, quod "Angelus est substantia intel- lectualis , incorporea": ergo Angelus non habet corpus sibi unitum, quia, si haberet corpus natura- liter sibi unitum , sicut homo dicitur esse corpo- reus , ita et Angelus.

2. Item, Dionysius ^* in pluribus locis dicit, quod Angeli sunt "divinae mentes et spiritualia lumina, immateriales e.t incorporei".

3. Item, hoc ipsum ostenditur ralionibus sic. Tanto substanlia nobilior % quanto Deo est similior ; sed Deus omnino caret corpore : ergo substantia spiritualis omnino carens corpore est nobilior inter substantias creatas : ergo vel est eam ponere in universo, vel in universo deficiet nobilissima' crea- tura ; et tunc universum esset acephalum '" , quod est inconveniens.

4. Item, si aliquid componitur ex diversis na- turis , et alteram illarum est reperire per se , con- tingit similiter per se reperire et reliquam " ; sed liomo componitur ex substantia spirituali et corpo- rali : cum ergo sit reperire substantiam pure cor- poralem, per se est reperire snhstantiam pure spi- ritnalem ; hanc autem dicimns Angelum : ergo An- gelus non habet corpus.

S. Item, quia homo componitur ex corpore et anima, cum peccavit, effectns est passibilis et mor- talis: ergo si Angelns haberet corpus sibi nnitum, sicut et homo, videtxu- saltem, quod Angeli, qui peccaverunt, sint mortales ; quod si plane falsnm est, manifestum est etc.

CONCLUSIO.

Angeli boni et mali non habent corpora nec naturaliter sibi unita, nec inseparabiliter alligata.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam no- sotandum. tandum est, quod circa istam quaestionem dubita- verunt aliquando magni doctores. utrum scihcet Angeli habeanl corpora naturaliter sibi nnita ; nnde super hoc dubie loquilur tam Augustinus quam Bernardus \ Sed nunc satis certitudinaliter tenetur, et Richardns afflrmat, quod Angeli snnt naturali- j ter incorporei, nec habent corpora nalnraliter sibi unita. — De hoc lamen plures dubitant, utrum ^DoMum de daemones habeanl corpora sibi inseparabiliter alli- gata, in quibus torqneantur. — Sed satis planum est, quod sicut boni Angeli non habent corpora nisi vo- luntarie assumta, sic nec mali. Et hnius signum est, sicut dicit Richardus, qnod corpus modicae quantitatis a maxima mnlfitndine daenionum ali- qnando obsidetur, sicut legitur Marci quinto - de illo qui dixit : Legio mihi nomen est. "Legio enim, ut idem Richardus dicit, continet sex millia sexcen- tos sexaginta sex" ; unde , si daemones corpora haherent, cnm suis corporibns nuUo modo possent subintrare corpus ita modicum.

Propter quod satis probabiliter dici potest, quod conciasio. nou solum non habeut corpora sibi naturaliter unita, vernm etiam nec boni nec mali habent in- separabiliter alligata, quantum est de lege com- muni. Nec obstat eorum cruciatus , quia, sicnt in quarto libro ^ ostendetur , spiritus absque corpore secundum ordinem divinae iustitiae potest ab igne materiali puniri. — Concedendae igitur sunt rationes ad hanc partem.

1. Ad illud vero Angustini, qnod inducitur, octavo de Civitate Dei ; dicendnm , quod ibi loquitnr Augustinus secundum opinionem Apuleii ; et freqnen- ter circa hanc materiam plns loquitur secundum opiniooem aliorum qnam secundum sententiam suam.

2. Ad illud Gregorii , quod Angelns est animal; dicendum, quod aliquid esse animal dupliciter di- uistinctio. citnr : aut ratione formae, aut ratione operationis animali debitae. Ibi autem dicitur Angelus animal non ratione formae , sed potins ratione operationis conseqnentis. — Vel aliter. Esse aninial dupliciter Aiiasoimio. potest dici : vel secnndnm yerjtotem, vel secundnm ostensionem sive apparentiam. Gregorius autem loquitur secundo modo , quia Angelus apparet esse animal , cum assnmit corpns. Ipse antem obiicit se- cundum primum modum accipiendi animal.

3. Ad illud quod obiicitur de Bernardo, quod omnis spiritns creatns indiget corporeo solatio; dicen- dum, quod indigere corpore potest esse dupliciter: Distinctio. aut propter se, ant propter alios. Spiritus indigens propter se est spiritus brntalis , vel humanus ; et de hoc verum est, quod habet corpns naturaliter sibi unitum. Spiritns vero indigens propler alios est spiritus angelicus ; et iste non habel corpus sibi na- turahter unitum, sed assumtum voluntarie , nt mi- nistret ahis. Unde Bernardus ' : "Angelici spiritns ad ea capienda , qnae bonam faciunt creatnrara , nuUo modo suis corporibus adinvantur". Et ideo non habent ea coniuncta propter indigentiam sup- plendam in se ipsis, sed in nobis; et quia hanc snpplent ad tempus , ideo non habent ea unita sim- pliciter, sed ad tempus.

4. Ad illud quod obiicitnr , quod substantia nobilior est, quae mulliplicior est in potentiis; di- cendum , quod verum est de illis potentiis , quae simphciter attestantur perfeclioni. Potentia autem vivificandi corpus , etsi quodam modo sit perfectio- nis, nihilominus tamen coniunctam ' habet qnandam indigentiam et imperfectionem , et ideo ab illa sub- stantia, qnae perfectissima est inter creaturas, est aliena; haec autem est substantia angelica, nec de hac potentia concludit ratio supradicta.

5. Ad illud quod obiicitur , quod influens vi- tam et habens vitam nobilius est quam habens tantum ; dicendum , quod aliquid commnnicare sive dare vita.m alii potest dupliciter: aut per modum Disiinciio. efficientis , et hoc simpliciter perfeetionis est, et sic competit soli Deo ; aut per modum informantis , et sic non est simpliciter perfectionis , immo per- fectionis cum imperfectione innctae. Et ideo neutrum convenit Angelo, quia perfectio sua maior est, quam sit perfectio vivificantis per modnm Ibrmae , et minor , quam sit perfectio dantis vitam per modum causae. El loquor de vita, quae competit substan- tiae rationali.

PrevBack to TopNext