Text List

II, Distinctio 8, Pars 1, A. 1, Q. 2

II, Distinctio 8, Pars 1, A. 1, Q. 2

Utrum Angeli quandoque assumant sibi corpora.

Secundo quaeritur, utrum Angeli aliquando assumant corpora. Et quod sic, videtur.

1. Bernardus in Canticum homilia tertia ' : Fond.imenta. "Discucrere el de loco ad locum moveri non est nisi corporum" ; sed Angelus ad ministerium discur- rit et de loco ad locum venit : ergo yel est corpus, vel habet corpus naturaliter unitum . vel corpus assumtum ; sed non primo modo, nec secundo: ergo terlio.

2. Ilem , nulli potest impendi hospitalitatis oiise- quium, nisi habeat corpus naturaliter unitum , vel assumtum ; sed Angelis abquando impensa sunt haec ofBcia, sicut dicitur ultimo ad Hebraeos ^* , quod quidam placuerunl Deo, Angelis hospitio recejHis : ergo vel habuerunt corpora unita, vel assumta; sed non habuerunt naturaliler unita : ergo etc.

3. Iteni, nuUa substantia spiritualis ex sui con- sortio praebet solatium sensui, nisi per inhabitatio- nem corporis fiat visibilis; sed Angeli frequenter praebent solalia non solummodo secundum spirilum, sed etiam secundum sensum, sicut patet in Angelo Tobiae ' : ergo inhabitant' corpora. Sed illa non ha- bent semper unita : ergo volimtarie assumta.

4. Item , nuilus spiritus polest visibiliter de- monstrari ad demonstrationem corporis, nisi sit ali- quo modo corpori illi coniunctus; sed Angelus , qui loquehatur Tobiae , visibililer poterat demonstrari, et vere* dici: hic est Raphael, vel : hic est Angelus: ergo habebat sibi corpus illud aliquo modo coniun- clum ; sed non per naturalem coniunctionem : ergo per voluntariam assumtionem.

5. Item , nihil est organum vel instrnmentum alicuius immediatum, nisi immediate assumatur ab illo, vel naturaliter coniungatur illi; sed Angelus multa exercet opera circa nos , sicut loqiii et nian- ducare, quae non possunt exerceri, nisi mediante corpore organico, vel instrumento: ergo etc.

CONTRA : 1. Maiorem convenientiam habet anima rationaiis ad corpus, quam iiabeat angelicus spiri- tus; sed anima exuta corpus non assumil: ergo nec spiritus angelicus.

2. Item, proportio debet esse assumentis ad assumtum ; sed spiritus angelicus est omnino incor- poralis: ergo non haljet proportionem ad corpus: ergo nunquam assumit illud.

3. Item, aut competU Angelo habere corpus, aut non competit. Si competit habere, ergo videtur, quod Angeli non sint perfecti , quando non habent corpus. Si non compelit , ergo quando assumit, ha- bet quod non decet ipsum: ergo si Angelus bonus non facit, nisi quod decet ipsum, non assumit corpus.

4. Item, si assumit, aut propter aliquid, aut propter nihil. Si propter nihil, ergo frustra; si propter aliquid, aut est bonum, aut malum. Si bonum, ergo per corpus assumtum meretur; si malum, ergo per corpus assuratum demeretur: ergo Angelus debet puniri el praemiari cum corpore as- sumto; quod est inconveniens et plane falsum.

8. Item , ubicumque est assumtio, ibi est aliqua unio vel in persona, vel in natura, sicut patet in assumtione humanae naturae a Filio Dei: ergo si Angelus assumit corpus, unit sibi vel in persona, vel in natura. Sed non in nalura unit sibi, quia non resultat tertium; non in persona, quia non est communicatio idiomatum : ergo nuUo modo est ibi unio, ergo nec assmntio.

CONCLUSIO

Angeli boni interdum corpora assumunt hunana sicut instrumenta, signa et habitacula.

Respondeo : Dicendum quod in Angelis duplex est vis, scilicet contemplatwa et administrativa. Secundum conlemplativani convertuntur ad Deum; et sic non iiicligent solatio assumti corporis. Secun- dum administrativam descendunt ad nos, et con- descendunt nobis; et ut nobis congruentius conde- scendant, indigent solatio assumti corporis, indigent inquani, ad aliquas operationes exercendas , indi- gent ad se ipsos manifestandos , indigent ad nos- metipsos laetificandos sive confortandos. — El ideo ndiisio i. assumunt corpora sicut instrumenta vel organa ad operandum, sicut signa ad manifestandum, sicut cooperimenta vel habitacula ad conversandum. Unde corpus assumtum coniungitur illis sicut inslru- mentum motori , sicut signum significatori , sicut habilaculum inhabitatori. — Hoc autem niagis exi- nciusio 2. git indigentia ex parte nostra quam indigentia ex parte sua; et quia flnis imponit necessitatem his quae sunt ad hnem, et corpus eiBgiatum vel orga- nizatum humana efflgie maxime compelit opera- tionibus spiritus rationalis, et expressius significat, et tanquam pulcrum indumentum quodam modo de- oncinsio :s. corat : Ideo Angelus assumit corpus,non qualecum- que, sed humana effigie insignitum. — Et conce- dendae sunt rationes hoc ostendentes. Ad rationes ad oppositum iam patet responsio.

1. Ad illud enim quod obiicitur de anima exuta , satis plana est responsio. Non enim est si- mile, quia non habet vim administrativam nec usum administrandi ; ideo nec corpus assumit nec habere dicitur potentiam assumendi.

i2. Ad illud quod obiicitur, quod proportio est assumentis etc; dicendum, quod proportio attenditur et invenitur ibi per eum modum , per quem est as- sumtio. Cum enim non assumat in unitatem natu- rae , non xequiritur, quod sit ibi pro))ortio sicut per- fectionis ad perfectibile; sed sufficit, quod sit pro- portio sicut motoris ad mobile.

3. Ad illud quod quaeritur, utrum competat Angelo habere corpus etc. ; dicendum, quod conipetit habere corpus ut voluntarie assumtum ad complen- dum ministerium, sed non conipetit ad suuni esse completum; ideo nec carentia generat indigenliam, nec assumtio generat indecentiam.

4. Ad illud quod quaerit: propter quid assu- mit? utrum propter aliquid, vel propter nihiU di- cendum, quod propter aliquid, sicut praedictum est. lllud tamen , propter quod assumit, non perficit ' per corpus , tanquani anima per corpus propriuni , sed tanquam artifex per instrumentum ; et ideo, sicut instrumentum , per quod quis meretur , non remu- neratur, sic nec corpus ab Angelo assumtum.

5. Ad illud quod obiicitur, quod ubi est assum- tio, debet esse unio in persona, vel natura; dicen- dum . quod non sufficienter dividit , quia homo as- Notandnm sumit vestimentum, cum se induit, non tamen iinit sibi in persona nec in natura; sed illud locum habet in illa assumtione, in qua est unio perfecta, qualis est, cum Dei Filius assumsit humanam na- turam.

Ex dictis igitur patet quaestio proposita et Epiiogus. responsio ad obiecta ; patet etiam , pro quanto dici- tur Angelus corpus assumere, quia non solum pro-Fi pler hoc , quod moveatur "- vel operetur aliquid circa corpus, sed quia illud accipit ad se, ut in illo ope- retur , ut in illo manifestetur , ut in illo converse- iur. Et quia in illa coniunctione sive acceptione coroiia™ corpus potius sequitur modum spiritus quam e con- verso, quia ab illo formatur et conservatur et re- gitur; ideo Angelus se habet in ratione assumentis et hahentis , corpus vero in ratione assumti et habiti.

PrevBack to TopNext