Text List

II, Distinctio 8, Pars 1, A. 2, Q. 1

II, Distinctio 8, Pars 1, A. 2, Q. 1

Utrum corpus assumtum habeat veram formam corporis humani.

Quaeritur igitur primo, utruui illud corpus habeat veram formam corporis humani. Et quod ita sit, videtur:

i. Quia, cum appareat esse corpus humanum, aut est verum, aut est ibi error et deceptio; sed error et deceptio non competit Angelis sanctis: ergo cum assumunt corpora , quae videntur esse humana, vere habent formam humanam.

2. Item, ad corpus humanum niliil plus requi- ritur nisi aequalis complexio et debita organizatio, sicut dicunt naturales; sed corpus, quod Angelus assurnit, debilam habet organizationem : si ergo or- ganizatio praesupponit complexionem, ergo videtur^ quod habeat totum, quod est de veritate humani corporis.

3. Item , quod Angelus vere possit formare cor- pus humanum, videtur. "Corpus humanum , sicut dicit Augustinus', est in rationibus seminalibus, si- cut et alia corpora" ; sed quia formae quorundaju animalium , ut serpentium et huiusmodi , habent rationes seminales dispersas in rebus: ideo dicit Augustinus. "quod ministerio daemonum vere edu- cuntur": ergo pari ratione, ut videtur, et corpora hominum. Quodsi tu dicas , quod non valet, quia maior requiritur dispositio ad producendum corpus humanum; hoc non solvil, quia quod potest dispo- nere a remotis in principio operationis, continuando actionem, cum non sit distantia infmita, poterit venire ad dispositionem immediatam : ergo si Angeli possunt veloci operatione producere corpora anima- lium minus perfecta, ergo et pari ratione corpora animalium magis perfecta: ergo et corpus humanum.

4. Item, si aliquod agens indifferenter se habet ad aliqua producenda , qua ratione potest in unum , potest in alterum; sed Angeli non habent maiorem convenientiam in - corporibus serpentium quam in corporibus hominum , immo magis e converso: ergo si possunt auxilio naturae producere vera corpora serpentium , possunt auxilio naturae producere vera corpora hominum, ergo et assumere.

b. Item, quod potest in maius potest in minus; "sed anima, quantiimcumque sit modicae nobilitatis, excellit nobilitatem cuiuscumque corporis", sicut dicitur in octavo de Civitate Dei^ et in aliis mul- tis locis: cum ergo ministerio Angelorum educi pos- sint et educantur animae vegetabiles et sensibiles quorundam animalium, multo fortius producere pos- sunt vera corpora hominum.

Ad opposilum sic: I. Eiusdem virtutis creatae est corpus formare et informare, quia vis formativa est ab informativa sive perfectiva * ; sed nuUus spiri- tus angelicus potest humanum corpus perficere: ergo nec formare.

2. Item, Angeli nihil possunt operari circa crea- turas nisi adiutorio naturae; sed nulla natura po- test generare corpus humanum, nisi illa quae est similis in specie ^ : ergo Angelus non potest formare verum corpus humanum nisi mediante homine. Sed homo non potest corpus humanum educere nisi ge- nerando: ergo nec Angelus vera corpora humana formare nisi per generationem hominis. Sed cum assumit corpora, non indiget huniano auxilio: ergo nunquam assumit vera corpora humana.

3. Item , si possunt corpus de novo formare , ergo pari ratione et corruptum reparare : ergo pos- sunt mortuos suscitare, quod est solius Dei pro- prium.

4. Item, si corpora assumta ab Angelis essent vera corpora humana, haberent appetitum ad ani- mam rationalem; sed Deus complet appetitum na- turae: ergo statim infunderetur eis anima rationalis.

5. Item, si vera corpora humana assumerent, aut secundum statum gloriae, aut secundum sta- tum viae. Non secundum statum gloriae; hoc con- stat, quia iam ulterius corpus illud non esset cor- ruptibile nec ab Angelo separabile. Si ergo assu- munt, hoc est secundum statum viae; sed corpora hurnana secundum statum viae sunt ponderosa et gravia, sive in statu naturae corruptae, sive in statu innocentiae : ergo non essent habilia ad motum nec ad velox miuisterium: ergo si non assumunt cor- pora nisi propter ministerium, ergo non assumunt vera corpora humana.

CONCLUSIO

Corpora ab Angelis assumta non habent veram formam et complexionem corporum humanorum nec completam organizationem.

Respondeo : Dicendum , cfuod corpora assumta condusio. ab Angelis non babent verain formam et comple- xionem corporuin humanorum, nec etiam organi- zationera completam, sed solum effigiem.

Et ratio huius est duplex: una, quia non com- Ratio du- petit Angelis tale corpns ad ministerium , sicut nunc ultimo ostensum est; alia ratio est, quia .\ngelus non potest educere lormam riaturalem in esse, nisi adiutus a virtute naturae, sicut habitum fuit in prae- cedenli distinctione \ In virtute aulem naturae est producerB corpora omnium animalium. verumlamen aliter et aliter. Ad quaedam enim educenda sufficit causa universalis sine adiutorio agentis particularis, consimilis in specie naturae, cuiusmodi sunt ani- malia, quae generantur per putrefactionem '. Quaedam autem sunt, ad quae non sufficit, nisi adiuvetur ab agente consimilis speciei , sicut sunt corpora ani- malium, quae producuntur solummodo per propa- gationem; et istud planum est ad sensum.

Si autem quaeratur ratio huius, prima est di- aiio priraa. vina iustitutio, secundum quam est limitatio in vir- tutibus et naturis rerum: et hoc secundum legem, quam indidit eis ab initio. Unde sicut dixit': Ger- minet terra herbam virenlem, non dixit, quod germinaret hominem ; homini autem dixit, quod se multiplicaret. Sic terra germinat herbara , et homo latjosecun-generat hominem. — Haec autem lex sive institutio non est absque ratione , quia quaedam sunt anima- Dupici malia imperfecla lam in organizatione quam in dii- ^orundim ratione; quaedam vero perfecta utroque modo. Quia vero quaedam corpora animalium sunt imperfecta et in organizatione et complexione; ideo non indi- guerunt agente tantae virtutis, sed potuit virtus pro- ductiva ipsorum dari terrae tanquam matri, et soli tanquam patri^ cum adiutorio aJiorum corporum simplicium , tam elementarium quam caelestium. Quia vero sunt iraperfecta cluratione et aliquando pereunt; ideo oportuit hoc communicari agenti alte- rius naturae; quia ad hoc dala est vis generativa rebus, ut dicit Philosophus ^ "ut perpetuentur in inimaiiaper-esse". — E contrario est de animalibus utroque modo mio'^ '°'^'"'perfectis ; et ideo virtus productiva ipsorum raaio- rem exigit actualitatem , et ratio seminalis cum ma- iori difficultate profertur in actum ; ideo maiori in- ioroiiarium. diget adiutorio. — Illa igitur animalia, sive eorum corpora, quae ad primum genus spectant, educi possunt ab Angelis, mediante naturae adiutorio, ve- loeiter et quasi subito, veraciler tamen. quia, per vim naturae. Sed animalia et eorum corpora. quae spectant ad secundum genus. educi non possunl veraciter nisi cum auxilio naturae et cum diutur- nitate et tempore ^ Et quoniam assumtio corporum ab Angelis est velociter et quasi repente , ideo vera corpora humana non assumunt, quia non possunt ilia per se formare veraciter; et cum alterius adiu- torio non possunt facere, quod exeant in esse ve- AUae ratio- locitcr. — Et esto quod educerentur , adhuc non com- peterent, sicut tactum est in obiiciendo. tum pro- pter appetitvm, quem hal)erent ad animam ratio- nalera , tum propter gravitatem ; quae duo repu- gnant fini illius corporis. Nam si haberet animam rationalem . non esset competens signum ad appa- rendum : si haberet gravitatem, non esset com- petens instrumentum ad operandum, maxime ad motum ; non esset etiam competens hahitaculum ad inhabilandura. — Concedendae sunt igitur raliones probantes, quod Angeli non assumunt vera corpora humana, sive boni sive mali.

1. Ad illud quod obiicitur in contrarium. quod est \b\ error el deceptio: dicendum, quod falsum est, quia non assumunt illa corpora, ut ostendant, se esse homines et veros homines, sed ut ostendant se ratio- nales; et quoniara illa corpora signiftcant, ipsos esse rationales, et ad hoc formata sunt finaliter; ideo vera sunt , quamvis non sint vere humana, sicut in primo libro ' dictura fuit de igne et de columba.

2. Ad illud quod obiicitur, quod est ibi orga- nizatio'^ et aequalis complexio; dicendum, quod falsuiu est. Non enim est ibi vere organizatio, quae competit corpori humano , quae quidera est a virtute formativa, cum seminihus delata, sed potius quae- dam lineamentorum protractio secundum illius con- formitateni; et haec non praesupponit aequalitatera coraplexionis, quia talis protractio potest fleri ab artifice in ligno et lapide. Nec quaecumque qualitas mixtionis est illa quae facit ad verilatem corporis humani, sed illa quae habet virtutem specificatam, hominis completivara et directivam ^

3. Ad illnd quod obiicitur , quod corpus hu- manum est in ralionibus seminalihus: iam patet "ationes se ^ mmales. responsio, quia quamvis sit ibi, nunquam tamen educitur, nisi concurrat virtus agentis exterioris, quae residet in lumbis viri et in matrice mulieris; et ideo sine his nunquam potest illa ratio seminalis ad actum perfectum educi. — Et si obiiciat, quod potest disponere dispositione remota etc; dicendum, quod illud habet locum, ubi dispositio remota fit necessitas '" sola intensione; tunc enim sufficit vir- tutis activae continuatio et intensio; non autem, quando requiritur novae formae, vel alterius for- mae secundum speciem operatio; et sic est in pro- posito.

4. Ad illud quod obiicitur, quod indifferenter se hahet Angelus ad orania corpora aniraaliura; di- cenduiu, quod etsi hoc verum sit de ipso Angelo in se . non tamen est verum de virtute naturae , ex cuius adiulorio Angelus operatur. Et ideo, sicut An- gelus per se non potest educere corpus humanum. ita nec corpus alicuius animaiis; et sicut natura quaedam potest faciliter, quaedam cum maiore dif- ficullate, ut prius visum est; sic et Angelus ipsius virtute adiutus.

5. Ad illud quod obiicitur, quod potest in ma- gis nobile; dicenduni, quod illud non habet semper veritatem, quia homo potest generare horainem. qui est nobilior , et non potest generare asinum ; maxime autem tunc deficit, quando et ' res nobilior est facilioris productionis, sicut frequenter contingit. Et sic in proposito; nam faciliiis educitur anima vegetabilis vel sensibilis animalis per putrefaclionem educti , quam educatur et organizetur verum corpus hominis.

PrevBack to TopNext