II, Distinctio 8, Pars 1, A. 2, Q. 2
II, Distinctio 8, Pars 1, A. 2, Q. 2
Utrum corpora ab Angelis assumta fiant de natura caelesti, an elementari.
Secundo quaeritur de corpore assumto a parte principii materialis. Et quaeritur, utrum corpus illud, quod assumit Angehis , flat de natura caelesti , an elementari. Et quod fit de natura caelesti, videtur.
1. Finis impoiiit necessitatem his quae sunt ad Ad opposi- fmem ; sed Angelus assutuit corpus ad sui ipsius ostensionem: cum ergo Angeh per naturam sint hi- mina^, debent ergo assumere corpora de natura lueis: ergo de natura caelesti.
2. Item, organum sive instrumentum debet con- foriuari moventi sive motori^; sed Angelus assumens corpus ut instrumentum est immutabilis et impas- sibilis per naturam: ergo et corpus, unde corpus assumtum formatur, debet esse incorruptibile et impassibile. Tale autem non est nisi corpus caeleste: ergo etc.
3. Item, locus maxiiue competens Angelo est corpus caeleste, ut caelum *: si ergo .\ngelus in cor- pore assumto locatur tanquaui in habitaculo, vide- tur , cjuod corpus illud sit sumtum de caelo, aut non competit ipsi Angelo.
4. Item, corpus assumtum aut est de natura caelesti, aut elemenlari. Si de natura caelesti, habeo propositum; si de ekmentari: aut gravi, aut levi. Sed si est de gi-avi, cum difScultate movetur sur- sum; si de levi, violenter movetur deorsum. Ergo si neutrum horum competit velocitati angelicae , corpus, quod assumunt, non est elementare: ergo est corpus caeleste.
5. Item , si est elementare, aut est mixtum, aut simplex. Si simplex, ergo non est aptum ad colorem nec ad effigiem nec ad organizationem. Si mixtimi, ergo cum corpus raixtum sit resolubile et rarefactibile, videtur, quod sicut corpus huma- num ex separatione animae fit putridum , sic et corpus ab Angelo assumtum; quod apparet esse fal- sum. Restat ergo, quod non est corpus elementare; sed est elementare, vel caeleste; ergo etc.
6. Item, si est corpus elementare, habet con- trarium . sive sit simplex , sive sit mixtum : ergo si transeat per regioneiu ignis, videtur, quod quidquid est in eo humidum, consumatur; si vero per regio- nem aquae, quidquid est in eo igneum, extingua- tur. Quod si hoc constat esse falsum, ergo si .Vu- gelus sine laesione pertransit regiones omnium ele- mentorum cum corpore assumto, constat, illud non esse de nalura elemenlari; et est de natura ele- mentari, vel caelesti: ergo etc.
Ad oppositum argiiitiir sic: I. Primo cmct07-i- aadimeata.tale. Gregorius ' ait enim sic: "Nunquam Abraham Angelos videre potuisset, nisi corpus ex aere as- sumsissent". Et Beda de Natura rerum^: "Angeli ad nos venientes corpus ex aere sumunt".
2. Item, rcUione sic. Angeli assumunt corpora maxime propter motum et discursum; sed corpus caeleste non est habile ad motum rectum, sed cir- cuiarem ^ : ergo non competit in ministerio angelico assumere corpus de caelo.
3. Item , Angelus' assumit corpus ad apparen- duni , et hoc in humana effigie ; sed corpus caeleste nec est terminativum visus nec est flgurabile: ergo non videtur ad conslitutionem corporis assumti ab Angelo tunc habile \
4. Itera, si assumit corpus de caelo; cum non assumat de toto, assumit de parte: ergo separat et dividit partem caeli a loto. Sed omne divisibile est corruptibile : ergo videtur, quod natura caelestis sit corruptibilis; sed hoc est falsum ^ : ergo et primum.
5. Item, si assumit corpus de caelo; cum as- sumat partem , quam fert seeum deorsum , aut ali- quid subintrat locum eius, aut nihil. Si nihil, ergo remanet vacuum; si aliquid, aut oportet ilhid de novo creari, aut oportet corpus illud rarefleri: ergo si haec omnia sunt inconvenientia, patet etc.
6. Item , angelus satanae frequenter se traiis- figurat in angelum lucis^, et tunc constat, quod assumit corpus ita pulcrum, sicut et Angelus bonus; sed daemones non assumunt corpora de natura cae- lesti, quia usque ad illam non conscendunt, sed solum de natura elementari: ergo similiter videtur, quod et Angeli boni.
CONCLUSIO
Angeli assumunt corpora ex natura non caelesti, sed elementari, non simplici, sed imperfecte commixta, utpote ex aere vaporabili.
Respondeo : Ad horum intelligentiam est notan- dum, quod circa hoc diversae fuerunt sapientium opiniones.
Quidam enim dicere voluerunt, quod Angeli assumunt corpora ex natura elementari, ita tamen, quod non ex uno tantum, sed ex omnibus simul mixtis, aliquo tamen eorum praedominante ; unde dicunt, corpus illud ab Angelo assumtura esse vere corpus raixtum, quamvis non sit vere corpus hu- nianum. Illam autem formam mixtionis dicunt esse ab Angelo tanquam a prueparante solum , sed a Domino tanquam a dante, dante , inquam , non per creationem vel infusionem, sed per intrinsecam ope- rationem , secundum quam dictum est supra ' quod indidit rebus naturas et virtutes seminarias, secun- dum quas, Deo cooperante, cunctae naturales for- mae producuntur in esse.
Sed cum corpus illud quasi repente formetur Aiii oppo- et destruatur , aliis non videtur probabile , quod sit """'' plena mixtione raixtum, raaxime cum in eius reso- lutione nec appareat temporis longitudo nec putre- factionis corruptio ; et ideo dixerunt , quod corpus opimo % illud est de natura elementari simplici, ex qua di- cunt illud corpus assuratum formari hoc modo. Natura enim elementaris , ex qua corpus sibi format Angelus , est aeris elemenlum , quod de sui natura est rarefactibile et condensabile , si adsit virtus, quae hoc possit. Unde sicut videraus, aquam soli- dari in crystallum vel glaciem ex frigore; sic con- tingit ahqua virtute occulta, quae non latet Angelos, aerera condensari posse secundum plus et rainus ad voluntatem Angeli operantis. Hoc autem corpus, dura condensatur, potest suscipere figurara et effigiem , et ita corpori organico " effici conforrae. Potest nihi- lorainus in una parte condensari plus, in alia rainus, in alia minime, et sic conformari nervo, ossi et carni. Potest etiam in una sui parte intercipere plus de luce, in alia minus, in alia minime, et secundum hoc ha- bere in se diversos colores; et ita corpori humano ef- flci quasi in omnibus conforme, quamvis non sit in suis principiis multitbrme, et ita idoneum esse in- strwnentum, signuni et habitaculum ^ nt ab Angelo assumatur.
Sed quia adhuc hoc difficile est intelligere, improbatur. quomodo scilicet ex aere sive alterius elementi com- mixtione flat corpus solidum et diversis coloribus coloratum, cum colores producere non sit artis, nisi mediante auxilio naturae; ideo tertia via adhuc opinio 3. videtur esse probabilior, scilicet quod corpus as- sumlura ab Angelo corpus elementare est, non quia sit ex qualuor elementis plena mixtione comraix- tura . sicut corpus complexionatum , nec quia sit ex puro et siraplici elemento formalum, sed quia prin- cipaliter formatur ex aere cum aliqua admixtione alterius elementi; sicut videraus in nube, quae non est corpus plene mixtum, habet tamen in se natu- ras pluriura elementorum. Per hunc modura et cor- pus ab Angelo assuratura principaliter ab aere in- telligitur esse formatura, concurrente ad hoc natura aUcuius vaporis terrei ' vel aquosi , qui quidem fa- ciat tara ad varietalem condensationis , quam ad multiforraitatera coloris. Hanc autera non oportet Angelum de longinquo mendicare, cum aer pro magna sui parte sit commixtum vaporibus. — Et hanc positionem mediam inter utramque, tanquam ex utraque constitutam, ad praesens possumus sn- stinere.
Ad quaestionem igilur propositam breviter re- conciusio. spondendum , quod Angelus tam bonus quam malus assumit corpus ex natura non caelesli, sed elemen- tari , non simplici nec plene commixta , sed medio modo, utpote ex aere vaporabih; angelus tamen malus ex parte inferiori, bonus vero ex parte su- periori , non inquajn superiori , in qua nulla repe- riatur natura alterius eleraenti, sed superiori com- paratione et respectu eius parLis, de qua assumunt corpora angeli mali. — Ideo concedendae sunt rationes, quod corpora ab Angelis assumta non sint de na- tura caelesti, sed elementari.
1. Ad illud quod obiicitur, quod Angelus assu- soiutio op- mit corpus ad sui oslensionem ; dicendum , quod '"""°™"'' Angelus non tantummodo se ostendit, pensata digni- tate sive nobilitate sua, sed etiam idoneitate signi et necessilate ex parte nostra. Licet igitur eius di- gnitas omnis corporis nobililatem praecellat , quia tamen corpus elementare facit ■ ad eius manifesta- tionera, secundum quod noslra exigit indigentia, et ad hoc est idoneum, ut sit corporis organici materia: ideo raagis competit, ut Angelus de ipso suraat corpus quam de caelesti natura.
2. Ad illud quod obiicitur , quod instrumentum debet conformari raotori; dicendum, quod verum est , quando orgarium sive instrumentum est ei per- petuo coniunctum; sed quando coniungitur solum ad tempus, sufficit, ut sibi pro opportunitate loci et temporis et operis conformetur; et sic est in pro- posito reperire.
3. Ad illud quod obiicitur, quod Angelus loca- tur in corpore assumto tanquara in habitaculo; iam patet responsio , quia non est habitaculum debitum Angelo quantum ad excellentiara suae dignitatis, sed quantum ad indigentiam nostrae infirmitalis. Et quoniam statui nostrae infirmitatis plus conformatur elementaris natura quam caelestis; ideo, etsi habita- culura caeleste plus competat Angelo ad contemplan- dum, lamen habitaculum ex corpore eleraentari plus competit Angelo ad ministrandura ".
4. Ad illud quod obiicitur: aut est corpus grave, aut leve ; dicendum , quod nec siraphciter grave nec siraphciler leve, tura quia est ex aere, tum quia ex aere commixto vapori; et ideo est habile ad motum secundum omnera positionem; quod non esset, si esset corpus- simplex ponderosum, aut leve.
5. Ad aliud iam patet responsio, quia nec est oranino simplex, immo quodam modo mixtiim, ut competat colori et organizationi , nec adeo mixtum, ut subiaceat putrefaclioni , sed medium tenet, ut praedictum est.
6. Ad illud quod obiicitur, quod patitur a con- trario; dicendura, quod sicut formatio illius corpo- ris, qnamvis sit ex adiutorio natur.ae, tamen prin- cipaliter est a virtule spirituaiis substantiae, propter hoc, quia elllgies iilius corporis phis est artificialis quam naturalis; sic et conservatio ilhus corporis est a virtute angelica. Unde sicut sua virtute absque manibus corpus illud effigiat, sic sua virtute pro- tegit et conserval; et ipso deserente, redit corpus ad praeiacentem materiam. Ideo sicut eius conservatio non pendet ex simili, ila nec* corruptio fit a con- trarjo.