II, Distinctio 8, Pars 1, A. 3, Q. 1
II, Distinctio 8, Pars 1, A. 3, Q. 1
Utrum Angelus in corporibus assumtis exerceat operationes potentiae vegetativae.
Circa primum proceditur sic el ostenditur, quod operationes potenliae vegetativae exerceat in cor- pore assumto tam bonus Angelus quam raalus. De bono sic.
1. Cibari sive comedere est aclus spectans ad id opposi- potentiam vegetativam; sed hunc actum exercent An- f Angeiis" geli in corpore assumto, sicut probatur ex eo quod scribitur Genesis decimo octavo ', ubi Abraham Angelis exposuit cibaria, et sicut ibidem legitur, coniederunt.
2. Ilem , non decet nuntios veritatis falsis osten- sionibus decipere oculos hominis intuentis; sed An- geli apparentes comederunt cum bis, ad quos mit- tebantur , sicut frequenter legitar in Scriptura ' : ergo vere cibabantur. Sed iste est actus vegetativae potentiae: ergo etc.
3. Item, lingua congruit in duo opera naturae, in locutionem et cibationem ' ; sed Angeli in assum- tis corporibus per linguam vere et proprie loque- banlur: ergo vere cibabantur. Redit ergo idera quod prius , scilicet quod boni Angeli in assumto corpore vegetativae potentiae actum exercent.
4. Item, hoc ipsum ostenditur de malis. Ge- De maiis. nerare enim est actus potentiae vegetativae ■* ; sed daemones raediantibus corporibus assuratis generant, sicut dicit losephus, narrans illud quod scribitur Genesis sexto de generatione gigantium: Videntes filii Dei etc: ergo etc.
5. Item, coramunis opinio est de Merlino, quod generatus fuit a daemone ineubo'': sed si hoc dae- mon incubus non potuit nisi mediante corpore as- sumto, ergo idem quod prius.
6. Item. actus ordinatus ad generationem est per commixtionem cum sexu femineo, vel virili ; sed daemon succubus se viro subiicit subiectione, in qua est effusio seminis , et daemon incubus mulieri incumbit: ergo videtur, quod si possint coire, quod possint etiam generare: ergo in assumto corpore exercent actum potentiae vegetativae.
1. Scribitur emm Tobiae duodecimo % et est verbum Raphaelis Angeh: Videbar quidem vobis- cum comedere el bibere ; ego vero cibo et pqtu invisibili utor: ergo non vere Angelus comedebat cibum corporalem, etsi videbatur coraedere.
2. Item, ubicumque est vera cibatio, ibi est deperditi restauratio; sed in corporibus assumtis ab Angehs nulla fit deperditio, quia non est ibi caloris consuratio: ergo etc.
3. Itera , ubi est vera cibatio , ibi est separatio puri ab impui'o; hoc autem non facit Angekis bea- tus in corpore assurato: ergo etc.
4. Item, quod nialis angelis non competat gre-Demaiis. neratio , videtur, quia generatio est consimilis in specie ' ; sed daemon, assumens corpus, non assirai- latur homini, sed daeraoni: ergo non generat ho- rainem, sed si generat, generat daemonem; quod patet esse falsum: ergo etc.
5. Item , ad hoc quod flat generatio , necesse est quod, secundum medicum, concurrat triplex spi- ritus, scilicet naturahs, vitahs et animahs, secun- dum Philosophum *', triplex calor, videhcet calor ani- mae, calor caeh et calor elementi: ergo cura daemon nec spiritura aniraalem nec calorem aniraalem in cor- pore assumto possit habere, videtur , quod nuUo modo possit generare.
6. Item, generare non est actus animae et' corporis , sed coniuncti ; sed ex daemone et corpore non fit unum: ergo nunquara potest per corpus exire in actum generandi.
CONCLUSIO
Angelus in corpore assumto non habet operationem animae vegetativae, nec quoad cibationem nec quoad generationem , sed operationes aliquatenus his conformes.
Respondeo: Dicendum, quod spiritus angelicus, conciusio. sive bonus sive malus, in corpore assurato non habet operafionem '" animae vegetativae , nec quantnm ad cibationem nec quantum ad generationem ; quia nec habet vim nutritivam nec habet vim generativam , habet tamen aliquo modo operationes his confor- mes, hcet non plene.
Et hoc patet, si attendatur natura cibationis , naiio quoad et generationis. In cibatione enim est cibi sumtio et ''' " '°°™' consumtio, est nihilominus conversio et unio; et quan- tum ad primum competit Angelo in corpore assumto cibatio sive comestio non simulate, sed vere, quia cibum sibi appositum vere sumel)ant et consurae- bant. Verumtamen cilras assumtiis eorum indigentiam vel deperditionem nnn restaurabat, quia talis ciba- tio ex potentia, non ex indigentia est in Angelis; his vero, quae vegetantur, non tantum est potentia, sed etiam indigentia. Et hoc est quod dicit Augu- stinus ' , quod sicut "aliter absorbet aquam terra sitiens, aliter radius calefaciens", sic aliter competit cibatio homini, aliter competit Angelo, sive aliter ho- Raiio qooad mini viatori, aliter beato. — Per hunc etiam modum gcneraiio- ^jj.^^ actum generationis in aliquo conformatur spiri- tus assumens corpus, in aliquo vero non. Nam in actu generationis et est seminis constitutio secundum ner- vos et virtutes et calores lali speciei competentes, el est seminis sic perfecti transfusio et susceptio. Pri- mum est solius illius , cui Deus dedit vim propagati- vam; et hoc nullo modo competit daemonibus assu- mentibus corpus. Secundum vero, videlicet seminis susceptio et transfusio eis potest competere. Primo enim succumbunl viris in specie mulieris et ex eis semen pollutionis suscipiunt el quadam sagacitate ipsum in sua virtute custodiunt, et postmodum, Deo permittente, fiunt incubi et in vasa mulierum trans- fundunt , ex qua transfusione homines generari possunt.
His visis facile respondetur ad quaestionem pro- Epiiofus, positam et ad argumenta: ad quaestionem, quia simpliciter concedendum est, quod non habent opera potentiae generativae et nutritivae ', quae suiit ge- nerare et alimento uti, sicut ostendunt rationes ad hoc inductae. Habent tamen aliquas operationes his conformes, non in toto, sed in parte; et hoc pro- bant rationes ad oppositum inductae, ostendentes videlicet, quod Angeli boni comedunt, et quod mali generant. Verum enim est, quod boni Angeli cibum sumserunt *, sed non ad suam refectionem , sed ad dantium consolationem ; et ideo non erat ibi error j nec deceptio nec illusio, quantum erat ex parte ipso- ii rum Angelorum, licet aliquis ignorans illorum na- l turam posset ex hoc accipere occasionem opinandi ^i falsum.
4. 5. 6. Concedendum est etiam, quod daemo- jj nes secundum viam praedictam semen possunt su- !,; scipere et transfundere, si Deus permittat; sed non ,' quod possint alimentum in verum semen propria j virtute ^ convertere. Ideo dicuntur quodam modo ge- nerare, sicut ostendunt tres rationes sequentes. — At- tamen ultima ratio non cogit ; plus enim est generare quam coire; et ideo non sequitur, si possunt coire cum muliere, quod propter hoc possint eam imprae- gnare vel ex ea prolem generare.