Text List

II, Distinctio 8, Pars 1, A. 3, Q. 2

II, Distinctio 8, Pars 1, A. 3, Q. 2

Utrum Angeli in corporibus assumtis exerceant operationes convenientes potentiae sensitivae.

Secundo quaeritur circa lioc, ulrumAngeli in assumtis corporibus habeant operationes convenien- tes potentiae sensitivae; et quod sic, videtur.

1. "Idem est principium motus et sensus", ,d oppoii- sicut dicit Pliilosoplius ' ; sed Angelus corpori as- sumto dat motum : ergo et sensum.

2. Item, sicut Angelus assumit corpus habens organa apta ad molum, ita assumit corpus habens organa apta ad sensum — sicut enim illud corpus assumtum habet manus et pedes , ita habet oculos et aures — sed organa sentiendi sine sensu sunt inu- tilia: ergo si non frustra assumit ilia organa, vi- detur, quod illa sensificet et per illa sentiat.

3. Item , quod habet operationem consequentem proprium speciei habet operationem consequentem proprium generis -; sed sicut proprium hominis est risibile, ita proprium animalis est esse sensibile: ergo sicut Angelus in corpore assumto potest ridere et lugere, sic etiam potesl videre et audire.

4. Item , aut Angelus de sua natura habet sen- sum, aut non habel. Si non; cum sensus sit cogniti- vus particularium ^, non cognoscit particularia, quod plane falsum est. Si vero sensum habet; cum sen- sus sit potentia, qua mediante sensificantur organa corporalia, patet etc.

5. Item, Angelus existens in corpore assumto cognoscit haec sensibilia; aut igitur potentia Mna- teriali, aut potentia, quae nata sit alligari corpori. Si polentia immateriali , ergo ita i)ene cognoscit distans, sicut propinquum — igitur Angelus, qui est Romae , audit nos loquentes Parisius — ergo non in- digeret moveri et discurrere. Quodsi hoc est fal- sum, reslat, quod illa cognoscit potentia, quae est corpori proportionabilis et concernit determinatam distanliam. Si ergo iste est sensus, patet elc.

6. Iteni, nihil palitur a corpore, nisi sensum habeat corpori proportionabilem; sed Angelus cre- matur ab igne: ergo si sensus eius potest pati a corpore, multo fortius potest per corpus sentire, cum per naturam magis sit natus in corpus agere quam a corpore poenam suscipere.

7. Item , Angelus, aspiciens me in assumto cor- pore , suscipit in oculo meam similitudinem , et * cum oculus sit corpus pervium et tersum , ulterius de sua simihtudine iudicat; hoc planum est: si ergo ad sensum niliil plus requiritur quam receptio et iudicium , videtur , quod sentiat per corpus as- sumtum.

Ad oppositum: 1. Sensus praesupponit vitam;Ftindamenta. sed Angelus corpus assumtum non vivificat, sicut probatum est supra^: ergo nec sensiflcat, ergo per ipsum non sentit.

2. Itera, sensus praesupponit actum vegetativae^; sed Angeli in corporibus assumtis non habent opera vegetativae: ergo nec opera sensitivae.

3. Item, si Angeius sentiret per corpus, cum sensus ille, qui fit mediante organo corporah, sit naturae corporeae alligatus, Augelus natus esset, sicut et anima , per naturam uniri corpori : ergo quando non haberet corpus. non haberet esse per- fectum.

4. Item, si Angelus sentiret per corpus, cum sentire sit actio coniuncti, Angelus suas operationes ministeriales communicaret corpori : ergo deberet coramunicare poenam et gloriam, quod est falsum.

5. Item, sentire proprium est animalis: ergo nulli competil senlire, nisi cui competit esse ani- mal; sed hoc nullo modo corapetit Angelo: ergo elc.

6. Item, si sentire est mediante organo corpo- reo, ergo non cognosceret hominem clauso oculo nec cognosceret hominem a tergo nec cognosceret hominem in obscuro; quae orania cum sint falsa , restat, quod Angelus in corpore assumto non habeat opera competentia potentiae sensitivae.

Quaeritur igitur, quae opera conveniant vel exerceantur ab Angelo in corpore assumto.

CONCLUSIO

Angelus in corpore assumto opera potentiae sensitivae non exercet, quatenus sunt actus sentiendi per organa , sed quatenus sunt ab anima ut movente.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod cuin aniraa uniatur corpori ut perfectio et ut motor , quaedam sunt operationes, quae consequuntur ipsam animam in corpore , ut est motor; quaedam, ut est perfectio; quaedam partim sic , et partim sic. Differenti autem modo exercet anima in corpore operationes, quae consequuntur ipsani ut motorem , et iit pei-fecttonem. Nam operationes, quae consequuntur animam ut motorem, sic exercet per corpus, quod illas eas- dem exercet in corpus, quia non solum movet alia corpora, sed etiam corpus proprium. Operationes vero, quae consequuntur animam in corpore, ut est perfectio, sic exercet anima m corpore per corpus , quod exercet eas cum corpore , sicut patet : anima clauso oculo corpus aliquod videre non po- test. Tertias autem operationes exercet in corpore quasi utroque modo '. Et ideo priniae competunt animae, ut est hoc aliquid et motor cUfferens a mobili, secundae vero. ut est forma iuncta ma- teriae.

Quoniam igitur Angelus unitur corpori assumlo non ut perfcctio , sed ut motor , ideo primas ope- rationes exercet plene in eodem corpore, secundas minime, tertias vero quodammodo sic , quodammodo non. — Et lioc melius patet, si descendamus exem- pliticando. Moliis pror/ressivus, sive quicumque alius sit membrorum exteriorum , est ab anima in cor- pore, ut est motor vel motrix ; et ideo competit Angelo. Sentire vero per organa corporis competit animae, ut est illorum organorum perfectio — sicut enim anima perficil totum corpus, ila visus sive potentia visiva perficil oculum — et hoc non convenit Angeio in corpore assumto. Ridere vero est operatio, quae partim competit animae, ut est motor, partim ut est perfectio. Ibi enim est quaedam cordis exhi- laratio , et haec est ab anima, ut est perfectio ; est ibi etiam quaedam genarwm motio, et haec est ab anima, ut est motor. Ratione prirai non convenit Angelo. sed solnm ratione secundi.

Ex hoc patet responsio ad quaestionem propo- concinsio sitam. Si enim vocenlur opera potentiae sensitivae bimembris. jp^j ^^^j^^^ sentiendi per organa, sic breviter dicen- dum, quod Aagelus non exercet ea per corpus as- sumtum. Si autem extendantur opera potentiae sen- sitivae ad ea quae sunt ab anima ut movente, sic communicat ea corpori. — Rationes igitur probantes, Angelum non sensificare corpus ' assumtum, conce- dendae sunt.

1. Ad illud vero quod primo obiicitur in con- soiutio op- trarium, quod idem est principium motus et sensus; positorum. ,|i(.g^|-|,„^^^ qyfifj Philosophus loquitnr de' animalibus, in quibus vult, quod cor sit principium sensus, si- * cut et principinm motus.

2. Ad illud quod obiicitur, qnod corpus illud habet organa facta ^ ad sentiendum ; dicendum, quod ■; Angelus non tantum assumit corpus humanum ut instrumentum ad operandum , sed etiam ut signum conveniens ad se ostendendum. Et quia corpus ca- \ rens organis debitis homini non esset convenienter angelici spiritus ostensivum ; ideo corpus habens omnia organa assimiit, non ad ipsorum organorum sensiflcationem , sed potius ad sui ipsius ostensionem. :

3. Ad Ulud quod obiicitur, quod communicat corpori operationem consequentem speciem etc. ; di- j cendum, quod ridere non est actus consequens spe- Noiandnni| ciem hominis, prout dicit motum solum genarum | exteriorum, quia sic consequitur animam ut moto- rem, sed prout cum hoc dicit aliquem actum inte- riorem, qui conseqnitur existenliam animae in cor- pore, ut est perfectio'; hoc autem raodo non cora- petit Angelo, sed solum primo.

4. Ad illud quod obiicitur, quod Angelus ha- bet sensum, quia cognoscit singularia; dicendum, quod sentire potest accipi communiter et proprie scntire di. . . ^ . . , Inr tripli et magts proprie. Communiter sentire idem est, ter. quod rem ut praesentem cognoscere, secundum quera modum accipit Augustinus ad Paulinam in hbro de Videndo Deo". Secundo modo sentire idem est, quod rem ut hic et nunc cognoscere; et sic accipit Boethius ', cum dicit , quod "sensus est particula- rium, et intellectus universalinm". Tertio modo sentire idem est, quod speciem existentem in ma- teria praeter materiara mediante organo corporeo suscipere: et sic accipit Philosopbus in secundo de Anima °, cum dicit , quod "sensus est susceptivus specierum in materia praeter materiam". Primis duobus modis non differt sensus ab intellectu re, sed ratione tantum, et lioc modo bene ponitur in Angelo; Angelus enim per suam potentiara intelle- ctivam cognoscit rera ut praesentem et ut hic et nunc, dirigendo aspectum super ipsam '. Tertio vero modo differt potentia sensitiva ab intellectiva re et ratione. et illo tertio raodo sensus est potentia alli- gata corpori ; et hoc modo spiritui angelico non convenit.

5. Ad illud quod obiicitur, quod si cognoscat potentia immateriali. tunc niliil facit ad hoc distan- tia; dicendum, quod dum singularia cognoscit et sentit, potentia immateriali cognoscit, aspectum ta- nien super rem cognitam dirigit; et ideo, si res illa non est ei praesens sive imraediate coniuncta, necesse est, vel virtutem Angeli deferri usque ad ipsam , vel e converso. Et quoniam tam virtus An- geli quam obiecti est virtus finita, ideo nec cogno- scit nec potest cognoscere in quantacuraque distan- tia. Hoc autem non est propter virtutis inateriali- tatem , sicut est in sensu corporis , sed propter virtutis finitatem.

6. Ad illud quod obiicitur, quod patitur ab igns; dicendum, quod illud non concludit. sicut melius ostendelur in quarto'; sensus eiiira et af- fectus spirilualis sufQcit ad sentiendum verura do- lorem , sicut ostendetur ibidem.

7. Ad illud quod obiicitur, quod recipit el iu- dicat; dicendum, quod cum ista duo sint in sensu, videiicet receptio et iudicium; receptio est princi- pabter ratione organi, sed iudicium ratione virtutis. In sensu autem corporeo sic est receptio in organo, quod est receptio pariter et in virtute: et sic est iudicitmi virtutis illius in organo, quod non praeler organum: et ideo tara receptio quam iudiciim est totius coniuncti. In oculo vero Angeli sic est rece- ptio in organo, quod non est receptio in virtute aliqua illi organo alligata; et sic est iudicium a virlute in organo, quod etiam praeter organum. Unde Angelus ita bene perciperet aliquem clausis oculis, sicut apertis; et ideo nec est ibi receptio et iudicium , secundura quod competit sensui ; ac per hoc non est ibi sensus exterior. Nec etiam oculus Angeli dicitur oculus nisi aequivoce ; et tale ° corpus plus habet rationem insirumenti quara organi, licet organicum possit dici propter assimilationem, quam habet cum corpore naturali. Et sic patet totum ^

PrevBack to TopNext